Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnium ei consequenter acclamasset dicentium, quoque christianos esse, voluntati eorum acquievit, imperiumque suscepit. Factus ergo imperator, cum et locorum captus angustia, et hostibus circumseptus, nullam evadendi prospiceret facultatem, foedus cum Sapore rege Persarum pepigit, partemque superioris Mesopotamiae illi concessit. Moxque rex Persarum romano exercitu inedia iam consumpto forum victualium statuit in deserto. Sicque Iovianus de medio hostium exercitum reduxit illaesum. Inde ad Illyricum rediens, cum in cubiculum quoddam novum sese cubitum recepisset, calore prunarum et ardore parietum calce nuper illitorum gravatus vitam finivit.

Anno Domini .CCC.LXV Valentinianus tribunus scutariorum de Pannonia cybalensi apud nicaenam urbem consensu militum imperator creatus imperat annis .x. secundum chronicam Vincentii, in quadam vero chronica dicitur annis XIII. Hic ab impio Iuliano pro fidei constantia militiae tribunatu expulsus, sed retribuente Deo restitutus, non modo fortitudine sed et temperantia et iustitia atque corporis magnitudine praefulgebat; vir per omnia egregius, et Aureliano in omnibus similis; nisi quod severitatem eius nimiam et` parcitatem quandam, crudelitatem et avaritiam interpretabantur. Sic etiam regalis et urbanus extitisse perhibetur, ut cum ei alium consortem dare temtaret exercitus, responderit: vestrum, o commilitones, fuit mihi regimen dare imperii; vestrum, ut hoc cgo suscepi, non est de rebus communibus cogitare. Moxque fratrem suum assumpsit in regimen, partes sibi occiduas retinens, illi vero orientales regendas concedens. Porro Valens frater Valentiniani cum esset catholicus, coniugis suae quae arriana crat colloquio est seductus,

immo

LXIV.

et ab Eudoxio arrianorum episcopo, qui tunc constantinopolitanam ecclesiam regere videbatur, secundo baptizatus et persuasus, in saevissimam haeresim declinavit, iuramento se coram Eudoxio obligans quod in illa impietate permaneret, et undique expelleret contraria sapientes. Malignam tamen insectationem diu texit, nec voluntati admiscuit potestatem quousque viventis adhuc fratris auctoritate compressus est.

XLI. DAMASUS [.

DAMASUS primus natione hispanus, ex patre Antonio,

[ocr errors]

coepit anno Domini .ccc.LXX., in alia vero chronica dicitur .CCC.LXXI., secundum chronicam vero Hieronymi coepit imperii Valentiniani et Valentis anno Sedit autem post Liberium et Felicem annis XVIII. mensibus, diebus .x. Vacavit sedes diebus .xxx. Hic elegans in versibus componendis ingenium habuit, multaque et brevia opuscula epico metro edidit. Hic multa corpora sanctorum requirens invenit, quorum tumbas versibus decoravit. His temporibus floruit in India Iosaphat eremita factus, et Barlaam qui ipsum convertit. Floruit et Apollinaris antiochenus in scripturis sacris eruditissimus, quem beatus Hieronymus reverenter audivit. Anno Valentiniani et Valentis tertio Gratianus Valentiniani filius Ambianis factus est imperator. Anno Domini .ccc-LXXII. sanctus Hilarius pictaviensis episcopus, romanorum lucifer, ecclesiarumque lucerna, et pretiosus lapis et apex, ad quem mortalium vix ullus ascendit, qui pulchro sermone aureoque ore loquitur universa, obiit.

Athanaricus rex Gothorum christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos eorum ob fidem Chri

sti interfectos ad coronam martyrii sublimavit; quorum quam plurimi in romanum solum fugerunt. Floruit hoc tempore Didymus alexandrinus, qui in parva aetate luminibus orbatus, et ob id elementorum quoque ignarus, tamen miraculum sui omnibus praebuit, ut dialecticam, geometriam, astronomiam quoque et arithmeticam, quae vel maxime visus indigent usu, ad perfectum didicerit. Is plura nobiliaque conscripsit, commentarios in psalmos omnes, in evangelium Matthaei et Iohannis; librum quoque de Spiritu sancto composuit, quem Hieronymus de graeco transtulit in latinum. Per idem tempus patres monachorum vita et antiquitatis merito, Macarius, Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides, et Pambo, Antonii discipuli, Moyses, Beniamin, Paulus, Poemen, et Ioseph, per Aegyptum maxime in Nitriae partibus clari habebantur viri, qui consortium vitae et actuum non cum ceteris mortalibus sed cum angelis credebantur habere.

Anno Domini .CCC.LXXIII. beatissimus Martinus Turonensibus episcopus datur, vir omnibus virtutibus et prodigiis inclytus. Athanasius alexandrinus post multos agones multasque patientiae coronas anno sacerdotii sui XLVI. migrat ad Dominum .vi. nonas maii anno .CCC.LXXIII. Qui interrogatus de successore, Petrum tribulationum suarum participem delegit sibi in sacerdotium subrogandum. Sub hoc tempore Ambrosius adhuc cathecumenus Mediolano datur episcopus sub anno Domini CCC.LXXIIII. vel Lxxv. Hic dum plebem alloqueretur, ut seditionem inter catholicos arrianosque compesceret pro loco et officio praefecturae suae, subito vox infantis insonuit Ambrosium episcopum. Moxque Ambrosius capitur et baptizatur, et octavo die cum magna laetitia pontifex consecratur. Hic cum quadam

die verbum in ecclesia faceret, quidam arrianus vidit angelum, qui ei susurrabat in aurem quid deberet populo praedicare.

Interea Valentinianus Saxonum gentem in oceani littoribus et paludibus inviis sitam, virtute ac agilitate terribilem, periculosam romanis finibus, et irruptionem magna mole meditantem, in ipsis Francorum finibus oppressit, Francosque multis proeliis lacessivit. Porro Franci origine troiani, post eversionem Troiae, Priamo duce digressi, iuxta Thraciam super ripam Danubii consederunt intra terminos Pannoniarum, aedificantes ibi civitatem quam vocaverunt Sicambriam, manseruntque ibidem usque ad tempora Valentiniani imperatoris a quo inde expulsi propterea quod tributa romanis iuxta morem ceterarum gentium solvere recusarent, egressi inde, Marcomiro, Suinione, et Genebaudo ducibus habitaverunt iuxta ripam Rheni in confinio Germaniae et Alamaniae; quos cum multis proeliis postmodum idem Valentinianus attemtasset, nec vincere potuisset, proprio eos nomine Francos id est feroces appellavit. Ab illo autem tempore in tantum virtus Francorum excrevit, ut totam tandem Germaniam et Galliam usque ad iuga Pyrenaei et ultra subiugarent. Alii dicunt eos Francos a quodam Francone appellatos fuisse. Aiunt enim quod post excidium Troiae multitudo magna inde fugiens, ac deinde in duos populos se dividens, alia pars Franconem quendam super se regem levavit, alia Turcum secuta fuit; atque ex eo duos populos, sumpto nomine Franconis et Turci, Francos et Turcos usque hodie vocari. Valentinianus denique cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent, easque vastarent, bellum in eos parans apud oppidum Brigitionem quadam subita effu

sione sanguinis, quam Graeci apoplexiam vocant, focatus interiit.

suf

Post quem Gratianus filius eius, qui occidentis imperium tenuit, fratrem suum Valentinianum admodum parvulum consortem creavit imperii, Valente patruo in orientis partibus constituto. Eunomius agnoscitur, a quo haeresis eunomiana dicitur. Theodulus miserabilis presbyter, dum adversus conscientiam furoris sui sacrificia offerre Deo praesumit, in mediis precibus eliditur. Anno Domini .CCC.LXXVII. Valens cum Gratiano et Valentiniano nepotibus imperat annis. Hic legem dedit ut monachi militarent, nolentesque necari fustibus iussit. Unde tribuni cum militibus missi sunt per Aegyptum qui multa sanctorum agmina dum militare renuunt occiderunt. Clarebant hoc tempore Gregorius nazianzenus, et Basilius caesariensis, insignes episcopi. Gregorius apud Nazianzum oppidum postea in loco patris episcopatum suscepit, et haereticorum turbinem fideliter tulit; cuius se gloriatur Hieronymus. fuisse discipulum in explanationibus scripturarum. Valens itaque cum multas orientis ecclesias pastore nudasset, praefectum suum ad hunc Basilium misit, qui eum sibi favere aut minis aut precibus deflecteret; sed non potuit.

Per idem tempus gens Hunnorum ab inaccessis seclusa montibus repentina rabie exarsit in Gothos, eosque sparsim conturbatos, ab antiquis sedibus ex pulit. Gothi autem fugientes Danubium transierunt, et in regnum Valentis sine ulla suscepti sunt foederis pa ctione. Feruntur autem fuisse quatuor Scythiae gentes Gothi scilicet, Hypogothi, Gepidae, et Vandali qui nunc dicuntur Poloni, unam linguam habentes sed nomine tamen diversi, quibus duo duces pracerant, Fri

« PoprzedniaDalej »