Obrazy na stronie
PDF
ePub

tibus, Constantius favens parti eorum catholicos episcopos in exilium iubet trudi, inter quos erant Eusebius vercellensis, Lucifer caralitanus, Dionysius mediolanensis illustres episcopi. Pancratius quoque romanus presbyter, et Hilarius diaconus exilio sunt damnati. Hoc tempore reliquiae Timothei, et ossa beati Andreae apostoli, nec non Lucae evangelistae a constantinopolitanis miro favore suscepta sunt. Synodus ariminensis facta est, in qua primum antiqua fides decem primum legatorum, dehinc omnium proditione damnata est, et omnes paene ecclesiae toto orbe, sub nomine pacis et regis, arrianorum consortio polluuntur. Victorinus rhetor natione afer, et Donatus grammaticus praeceptor Hieronymi clari habentur. Paulinus episcopus Trevirorum in Phrygia ob fidem Christi exulans moritur (1). Orta est in Syria haeresis anthropomorphitarum a syro quodam Audaeo nomine huius perversi dogmatis inventore. Hic quidem fatue intelligens quod scriptum est, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, humanam formam asserebat Deum habere, partibusque corporeis circumscriptum. Re autem vera quod scriptura plerumque commemorat Deum oculos habere vel manus ceterasque huiusmodi corporis partes, nequaquam intelligenda est corporalis formae distinctio, sed potius quaedam potentiae spirituales.

Constantius augustus .xix regni sui anno Iulianum patruelem suum Galli fratrem sublimat in caesarem, dansque ei coniugem Helenam sororem suam, eum ad Gallias contra barbaros destinavit. Hic Iulianus ab initio christianus, tam saecularibus quam divinis litteris

(1) Alius cod. moratur; sed moritur retinendum est cum Hieronymo in chronico ad an. 22. Constantii.

eruditus, sed ex christiano in paganam declinans, ut interim suspicionem celaret, attonsus mouasticam simulabat vitam; denique in ecclesia Nicomediae lector est constitutus. Itaque Iulianus a Constantio caesar factus eversas oppressasque Gallias ab hoste strenuissime in integrum restituit, Alamannorum magnam multitudinem parvis copiis stravit, Rheno Germanos rejunxit. His elatus successibus fastigium usurpavit augusti, et mox Italiam Illyricumque pervadens, Constantium parthicis bellis occupatum regni parte privavit. Constantius autem scelere Iuliani comperto, dimissa expeditione Parthorum, dum ad civile bellum revertitur, inter Ciliciam et Cappadociam in itinere defunctus est. Itaque factum est ut qui ecclesiae unitatem disciderat, totum tempus imperii sui bellis tam in consanguineos quam in extraneos duceret inquietum, ac sub co acciderent innumerae tam populorum quam locorum ruinae.

Anno Domini .CCC.LXIII. Iulianus iamdudum caesar post autem augustus imperat anno 1, mensibus .vi, in quadam vero chronica dicitur annis I., mensibus VIII Hic christianam religionem arte potius quam potestate insectari coepit, honoribus magis alliciens quam tormentis impellens. Aperto tandem praecepit edicto, ne quis christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. Sed tamen omnes ubique propemodum, amplexati conditiones praecepti, officium potius quam fidem deserere maluerunt. Iulianus itaque coepit erga cultum idolorum fortius insanire. Dehinc publice iubet edici, ut christiani milites aut sacrificarent aut cingulum deponerent militare. Dicebat enim procurationem provinciarum, militiae cingulum, iuris docendi officium christianis non debere committi, utpote qui

bus lex propria contraibat. Multi autem in fide viriliter persistentes, palmam martyrii perceperunt ; inter quos Paulus et Iohannes Constantiae magni Constantini filiae cubicularii glorioso sunt martyrio coronati. Tunc Arethusii et Gazaei sacrarum virginum uteros diviserunt, et hordeo cumulantes porcis ad comedendum dederunt. Marcum etiam suae urbis episcopum, sanctitate et canitie reverendum, primum per plateas tractum ac dilaceratum, truncatum auribus, graphiis transfixum a pueris, dehinc in foetentia loca depositum, liquamine ac melle perunctum appendentes in porta exposuerunt vespis et apibus comedendum. Heliopolitani quoque Cyrillum diaconum non solum proiecerunt, sed etiam secantes ventrem ipsius, ex eius iecore comederunt. Sed non impuuc; nam huiusmodi auctores sceleris dentes linguas visumque perdentes, tabe consumpti sunt. Innumera quoque alia in omni terra et mari ab impiis commissa sunt contra pios.

Tunc Hilarion monachus signis admirandus et vita, et plurimorum in Palaestina monasteriorum fundator per diversa fugiebat loca, latere cupiens sed non valens, quia ubique nomen eius et sanctitas per daemones vulgabatur. Per idem tempus. Valentinianus, pɔstmodum imperator, erat millenarius et circa palatium constitutus. Hic zelum quem habebat pro pietate non celans, quadam die dum quoddam templum ingrederetur Augustus, et ex utraque parte valvarum adstarent` ministri templi, qui aspersione aquae, ut dicebant, ingredientes purgarent, Valentinianus praecedens Principem, aspersionis guttam sua vidit in chlamyde, et indignatus pugno ministrum templi percussit dicens, se illa aspersione maculatum potius quam purgatum fuisse ; quod videns Imperator, iussit eum in custodiam

recipi, et demum ad eremum destinari. Iudaeis idem Iulianus licentiam dedit templum Hierosolymis reparandi; qui ex diversis locis convenientes cum omnia reaedificationi necessaria praeparassent, terrae motus ingens oboritur, et non solum fundamentorum saxa longe iactantur, sed et paene totius loci aedificia complanantur. Porticus quoque, in qua erat multitudo operi insistentium iudaeorum, subito corruit, et omnes qui ibi reperti sunt, oppressit. De quadam etiam aede, in qua ferramenta et alia operi necessaria servabantur, repente globus igneus emicuit, et per medium plateae discurrens, omnes qui aderant de iudaeis adussit. Sequenti etiam nocte in vestimentis omnium qui residui erant, siguum crucis apparuit ita evidens, ut deleri non posset. Sic igitur deterriti iudaci male coeptum opus deserunt et locum.

Porro Iulianus bellum adversus Parthos parans diis suis sanguinem christianorum devovit, palam persecuturus ecclesiam, si posset victoriam adipisci. Nam et amphitheatrum Hierosolymis exstrui iussit, in quo reversus a Parthis episcopos innocuos omnesque eiusdem loci sanctos bestiis saevissimis laniandos obiceret, ipseque spectaret. Itaque postquam a Ctesiphonte castra movit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum fame et siti exercitum apostata perdidisset, et a suis agminibus inconsultius exivisset, ab obvio forte equite hostium conto ilia perfossus est; acceptoque vulnere, sanguinem proprium manu in aërem iactans, blasphemiam in Christum protulit dicens: vicisti, Galilace, vicisti; atque miser in his vocibus expiravit. Sicque misericors Deus impia consilia impii morte dissolvit. In vita tamen beati Basilii caesariensis dicitur, sicut Fulbertus carnotensis episcopus attestatur: cum

* immo

LX 111.

Iulianus apostata pergens contra Persas in Caesarcam Cappadociae pervenisset, cum christianis ei sanctus Basilius obviavit; quem videns Iulianus dixit: sero philosophatus sum, o Basili. Cui ait: utinam philosophareris Et obtulit ei benedictionis nomine tres hordeaceos panes. Quos quidem iubet recipi, et ei pro panibus foenum mitti dicens: hordeum iumentorum est pabulum, recipiat et ipse foenum. Respondit Basilius : nos quidem quod comedimus, tibi obtulimus; tu vero reddidisti nobis unde bestias tuas nutris. Unde ad hoc iratus Iulianus respondit: cum Persas subegero, hanc urbem destruam, et arabo, ut fiat farrifera magis quam hordeifera. Exin beatus Basilius Iuliani interitum in visione cognovit. Sed et historia tripertita lib. vi. cum inquit, Iulianus esset in Perside obsessus, et sedens equo deficientem exercitum confortaret, et inermis spe felicitatis suae praesumeret, contra ipsum iaculum repente delatum, discurrens per brachium in eius latus immersum est, et ex hoc vulnere nactus est terminum vitae; quis vero iustissimum vulnus intulerit, ignoratur.

Auno Domini .CCC.LXVI. * Iovianus in summo rerum discrimine post mortem Iuliani ab exercitu imperator creatus imperat mensibus VIII. Hic fuit vir fortis et nobilis, et illo tempore millenarius quo Iulianus militibus suis proposuit optionem, ut aut militiae cederent aut idolis immolarent; maluit autem cingulum deponere militare quam pracceptis impiis obedire. Hunc tamen Iulianus ad bellum parthicum proficiscens belli necessitate inter viros militares habebat. Qui cum violenter post Iuliani necem ad imperium a militibus traheretur, dixit non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse existeret christianus. Cumque vox

« PoprzedniaDalej »