Obrazy na stronie
PDF
ePub

stantini iudaizante perpessus est; in quo conflictu post multorum verborum altercationem, Helena cum omnibus iudaeis ad Christum conversa fuit.

HUC USQUE CHRONICAM SUAM PERDUXIT EUSEBIUS PAMPHILI

MARTYRIS CONTUBERNALIS; ABHING AUTEM

BEATUS HIERONYMUS SUI TEMPORIS

DIGESSIT HISTORIAM.

Per idem tempus Helena Constantini mater, femina incomparabilis fidei, divinitus admonita Hierosolymam abiit, et loco sibi caelitus ostenso crucem Domini et clavos reperit; et omnibus rite dispositis, partem pretiosi ligni desiderabile munus filio detulit, partemque thecis argenteis conditam dereliquit templo ibidem mirifico regia ambitione constructo. De clavorum autem parte filio frenum composuit (1) quo uteretur in bellis, quod frenum Carpentoracte in civitate Galliae in provincia arelatensi ostenditur in ecclesia cathedrali; de parte vero reliqua fecit galeam filio suo belli usibus aptam. Floruit his temporibus beatus Antonius, monachorum regula, anochoretarum forma, exemplar virtutis, speculum sanctitatis. Ad hune Constantinus misit, ut pro se ac liberis suis Domino supplicaret. Donatus haereticus exoritur, a quo per Africam dispersi sunt Donatistae. Floruit hoc tempore et beatus Athatine editum, graece autem deinde esse vulgandum; quod ne infimorum saeculorum figmentum putemus, adest testis locuples, ut diximus, doctus auctor saeculi sexti Leontius byzantinus.

(1) Hoc nimirum intelligit S. Ambrosius in oratione de obitu Theodosii ff. 40. et 47. ubi in Constantino completum dicit illud Zachariae xiv. 20. propheticum : “in illo die erit quod super frenum ,, equi est, sanctum Domino omnipotenti „. Quod illa sanctae memoriae Helena mater eius infuso sibi Dei spiritu revelavit.

nasius, vir mirabilis et aeterna memoria dignus, qui quantas persecutiones pro fide catholica sustinere meruerit, tripertita historia et liber vitae ipsius, quamvis non ad plenum, commemorant. Hic diu post, pro integritate fidei ostendenda, in quodam puteo apud Treviros latitans, symbolum " quicumque vult,, composuit. Hoc tempore natus est Hieronymus divinae legis interpres.

Romae Constantinus exstruxit domino Salvatori et sancto Iohanni Baptistae ecclesiam intra lateranense palatium, XII. cophinos terrae propriis humeris a fundamento deportans, quam ecclesiam voluit et censuit esse caput et matrem omnium ecclesiarum, eamque Silvester papa sollemniter consecravit. Fecit et ecclesiam beato Petro in templo Apollinis; fecit quoque ecclesiam beato Paulo, quas auro argentoque locupletavit, ibidem in thecis preciosissimis ipsorum corpora recondens. Fecit et basilicam beato Laurentio martyri in via tiburtina in agro Verano super arenarium cryptae, et usque ad corpus beati Laurentii fecit gradus ascensionis et descensionis. Aedificavit praeterea Byzantium maritimam civitatem, quae Constantinopolis dicitur; imperialem vero sedem ibidem constituit. Dignitate tamen romani, non constantinopolitani, imperatores appellati sunt qui postea imperium tenuerunt, unde et Constantinopolis dicta est altera Roma, et circa cam regio Romania. Praeterea Silvester papa consilio Constantini augusti, post nicaenum concilium, aliud .cc-LVII. episcoporum celebravit in Urbe, in quo Arrium et Photinum Sabelliumque damnavit. Idem pontifex constituit ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et quod diaconi dalmaticis uterentur. Idem constituit ut sacrificium altaris non in serico,

nec in panno tincto celebretur, sed tantum in lineo. ex terra procreato, sicut corpus domini Iesu Christi in sindone linea sepultum est. His quoque temporibus multae gentes in Christum crediderunt. Gens Iberorum per quandam mulierem christianam ab eis captam. conversa est. Similiter in India per duos pueros christianos Christus annunciatur. Hic beatus papa Silvester in pace obiit, sepultus Romae iuxta palatium Octaviani in loco quod dicitur ad Caput.

XXXVII. MARCUS II.

MARCU'S

ARCUS Secundus natione romanus, ex patre Prisco, coepit anno Domini .ccc.xxxvIII., in alia vero chronica scribitur .CCC.XL. Sedit annis I., mensibus vi, diebus.xx., in chronicis vero Hieronymi et Prosperi scribitur eum sedisse mensibus VIII Vacavit sedes diebus x. Hic constituit ut episcopus ostiensis, qui Papam consecrat, pallio uteretur; et ut symbolum in missa alta voce cantaretur. Hic beatum Eusebium vercellensem episcopum ordinavit. Sepultus est Romae apud sanctum Petrum, cuius festum recolitur nonis octobris. Constantinus donec vixit habitum regium gemmis, et caput suum perpetuo diademate exornavit. Nutrivit semper bonas artes, sed praecipue studia litterarum, nunc legens, nunc scribens, nunc meditans. Sciendum est etiam quod Constantinus duos fratres habuit, non quidem ex eadem matre sed ex eodem patre, quorum unus Dalmatius, alter vero Constantius vocabatur. Dalmatius quidem sui nominis habuit filium, qui caesar fuit constitutus; Constantius vero duos habuit filios Gallum et Iulianum; quorum Gallus modico tempore sub Constantio augusto caesar factus, sed ab ipso

peremptus fuit; Iulianus vero imperium postea solus

obtinuit.

Constantinus cum bellum pararet in Persas, in villa publica iuxta Nicomediam, rem publicam bene dispositam filiis tradens obiit anno aetatis suae •LXVI Postea tres filii eius Constantius, Constantinus, Constans, ex caesaribus appellantur augusti. Dicunt quidam, sicut in história tripertita legitur, Constantinum augustum in extremo vitae suae ab Eusebio nicomediensi episcopo arriano rebaptizatum, in arrianum dogma conversum esse. Sed hoc mendose de isto Constantino dicitur, quia beatus Gregorius in registro loquens Mauricio de eodem, eum bonae memoriae appellat; et in historia tripertita actus eius atque facta - bona inveniuntur. Et super psalmum XIII (1) beatus Ambrosius dicit eum magni esse meriti apud Deum', quia primus imperator viam fidei et devotionis principibus dereliquit. Unde et graeci Constantinum in catalogo sanctorum adnumerant, et festum de ipso cum sollemnitate agunt xxi. die mensis maii. Non enim verisimile est, tantae devotionis principem in tantum desipuisse, ut baptismum quem a beato Silvestro susceperat, per quem se et corporaliter a lepra, et spiritualiter a peccato mundatum cognoverat, ac ipsum Christum se vidisse in baptismo testatus fucrat, sic dimisisse, et ut rebaptizaretur consensisse (2). Unde

(1) Immo dic in oratione de obitu Theodosi ff. 4o.

(2) S. Ambrosius loc. cit. ait: baptismatis gratiam Constantino in ultimis constituto omnia peccata dimisisse. Ergo Ambrosius Constantinum putabat in morte quidem baptizatum, sed a catholicis ministris; secus enim peccasset potius Constantinus quam peccatorum veniam obtinuisset. Namque ab haereticis validum quidem baptismum sed tamen illicitum catholicus accipit, nisi forte necessitas cogat.

propter eximiam quam habuit erga cultum Christi religionem, et propter nimiam suam erga clerum reverentiam, creditur hoc ab adversariis fidei fuisse confictum. Sed haec quae mendose de praedicto Constantino dicuntur, de filio eius Constantio omnia vera esse inveniuntur. Anno Domini .ccc.XL. secundum chronicam Vincentii, in quadam vero chronica dicitur .ccc.XLI., Constantius cum Constantino et Constante fratribus suis adeptus imperium, imperat annis xxu, in quadam vero chronica dicitur xxIII. Imperavit Antiochiae Constantius, Romae Constans, in Galliis vero Constantinus.

XXXVIII. IULIUS 1.

IULIUS

[ocr errors]

ULIUS primus natione romanus, ex patre Rustico, coepit anno Domini .ccc.XL. in quadam vero chronica dicitur CCCXLIII. Sedit annis mensibus .11. diebus VIII. In chronicis vero Hieronymi et Prosperi scribitur annis .xvI., mensibus III. Vacavit sedes diebus xv. Constantius autem confirmatus in regno magis arrianis quam catholicis favere coepit. Factus est inde Arrio eiusque discipulis promptus et facilis, quia suadetur Constantio ut quosdam gradus in Deo credat ; et qui per ianuam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursus in sinum eius, dum in Deo gradum quaerit, tamquam per pseudothyron inducitur. Perverso igitur zelo potestas armatur illusa, et sub nomine pietatis vis persecutionis acrius agitatur. Denique rabies arrianorum et ceterarum haeresum hoc tempore ita efferbuit, ut in multis civitatibus diversi ordinarentur episcopi. Antiochia enim et Alexandria et Constantinopolis multo tempore binis sive ternis praesulibus dividebantur in semet ipsis, et interdum miserabili con

« PoprzedniaDalej »