Obrazy na stronie
PDF
ePub

diderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condempnabitur. Parvulus enim baptizatus, qui non credit, dampnatur. Praeterea cum peccatum non possit dimitti nisi per caritatem, parvulus igitur qui non diligit, non potest a peccato per baptismum mundari. Porro caeci sunt tales duces caecorum; non attendentes quod aliud est originale peccatum quod semper sine consensu contrahitur, et aliud actuale peccatum quod sine consensu numquam committitur. Illud ergo quod sine consensu contrahitur, siue consensu remittitur. Illud autem quod non potest sine consensu contrahi, non potest sine consensu remitti. Cum ergo parvuli non teneantur nisi ex originali peccato, sine omni consensu possunt per vim baptismi ab illo peccato mundari. Absit enim ut hodie minoris sit efficaciae baptismus quam olim fuit circumcisio. Nam sicut olim de illa lex divina clamabat: anima cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo; ita modo de isto sacramento intonat evangelium nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum Dei. Sicut ergo per circumcisionis mysterium olim tam parvuli quam adulti dampnationis periculum evitabant, ita modo per sacramentum baptismi tam parvuli quam adulti regni caelorum introitum adsequuntur. Auctoritates ergo praedictae quibus haeretici abutuntur, non loquuntur de parvulis, sed solummodo de adultis; quod patet ex eo quod parvuli non habent multitudinem peccatorum, nec parvulis evangelium praedicatur.

Hactenus audistis quod pertinet ad salvationem humani generis, audite modo quod pertinet ad sublimationem humanae naturae. Qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est. Ac si diceret, qui mihi

[ocr errors]

succedit tempore, praecedit me dignitate, quoniam qui de caelo venit super omnes est. Ex hoc loco quidam sumpserunt quidem occasionem errandi, dicentes sed mentientes quod Christus est angelus incarnatus, unus videlicet de magnis seraphin, qui secundum humanam naturam et angelicam passus est propter angelos; ut secundum apostolum repararet ea quae in caclis et

[ocr errors]

in terra sunt, id est lapsum angelicum et casum humanum. Aiunt enim quod tres tantum sunt rationabiles naturae, divina videlicet, angelica, et humana. Si Christus autem non fuit factus ante Iohannem secundum naturam divinam, neque secundum humanam naturam, restat igitur quod Christus fuerit factus ante Iohannem secundum naturam angelicam, quoniam in principio temporis fuit cum mundo creatus; nam coaeva sunt ista tria, videlicet angelus, mundus, et tempus. Errant omnino non intelligentes scripturam neque virtutem Dei. Cum enim angelus non sit inmensus, profecto non existit ubique; non igitur in caelo simul et in terra. Unde is de quo narratur dixit: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit. Filius qui est in caelo, non est angelus sed est Deus, qui de se dicit: caelum et terras ego impleo. Et qui de se dicit ad patrem: clarifica me, pater, apud temet ipsum claritate quam habui ante quam mundus fieret. Nam in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Sicut ergo verbum est factum caro, nec tamen simpliciter est factum, ita Christus est factus ante Iohannem, nec tamen est simpliciter factus; Iohanni praelatus, quoniam adverbium istud ante non designat praecellentiam temporis sed praecellentiam dignitatis, sicut ipsemet Iohannes exponit: ante me, inquit, factus est,

quia prior me erat. Alterum cnim expositio est alterius, quod apertius ostendit cum subdidit: cuius non sum dignus corrigiam calciamenti solvere.

Quanta sit praecursoris humilitas, quantaque sublimitas creatoris, ex hoc loco perpenditur manifeste. Nam licet Iohannes existimaretur tam magnus, ut putaretur a pluribus esse Christus, ipse tamen reputat se tam parvulum ut ad solvendam corrigiam calciamentorum eius existimet se esse indignum. Sed certe qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur ; Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Nam omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Excelsus Dominus et humilia respicit, et alta de longe cognoscit. Sane sicut tres personae sunt in una substantia, videlicet Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, ita tres substantiae sunt in una persona, videlicet deitas, corpus, et anima, quae mystice designantur per pedem, calciamentum, et caligam. Nam sicut calciamentum velat pedem et caligam, ita caro velat deitatem et animam. Et sicut pes calciamento coniungitur caliga mediante, sic deitas anima mediante coniungitur carni. Mediat autem anima inter divinitatem et carnem non solum per unionem, verum etiam per naturam. Nam deitas est penitus simplex, quoniam et caret compositione partium, et caret concretione proprietatum. Anima vero partim est simplex quia caret compositione partium ut divinitas, et partim composita quoniam concretionem proprietatum habet ut corpus. De hoc calciamento dicit Dominus. per psalmistam: in Idumaeam extendam calciamentum meum, id est in gentibus ostendam incarnationem meam.

Verum cum in hoc calciamento diversae sint corrigiac, quoniam in Christo diversae sunt uniones, vi

delicet unio deitatis ad animam, unio deitatis ad carnem, et unio carnis ad animam, quid est quod Iohannes tantum unam corrigiam commemorat et non plures? Salva vero fidei maiestate potest hoc modo probabiliter responderi, qucd cum huius calciamentum sit corpus assumptum, et duae sint corporis uniones, una videlicet qua corpus coniungitur animae, et altera qua corpus coniungitur deitati, ea tantum est inscrutabilis quae corpus deitati coniungit in unitate personae. Ideoque Iohannes ad solvendam unam tantum corrigiam calciamenti asserit se indignum. Sed desinamas scrutari scrutinium, in quo plurimi defecerunt; quoniam accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus; et investigator maiestatis opprimetur a gloria; suppliciter exorantes unigenitum Dei filium Iesum Christum, quatinus de merito fidei nos transferat ad praemium spei, qui cum Patre etc.

IIII. (28) DE RESURRECTIONE DOMINI.

"Haec dies quam fecit Dominus, exultemus et lactemur in ea.

[ocr errors]
[ocr errors]

Cum um omnes dies faciat Dominus, quaenam dies est tam celebris et sollempnis de qua specialiter dicitur, haec dies quam fecit Dominus etc.? Haec est dies resurrectionis dominicae, in qua Christus resurgens a mortuis, spem de securitate ac certitudine nobis tribuit ad immortalitatis gloriam resurgendi, ut in quo praecessit sublimitas capitis, illuc et corpus humilitatis subsequatur. Licet enim multi ante Christum surrexerint, ipse tamen prior surrexit immortalis et impassibilis; unde dicitur primitiae dormientium et pri

mogenitus mortuorum. Nam Christus surrexit a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Huius ergo dies sine nocte, vita sine morte, in qua Christus surrexit ex mortuis, et descendens ad inferos mortem absorbuit, et infernum momordit, iuxta quod legitur in propheta: o mors ero mors tua, morsus tuus ero inferne. Dies autem dicitur sol rutilans super terram, id est claritas aëris quae provenit ex sole super terram lucente. Iste sol Christus est, do quo legitur: timentibus Deum oritur sol iustitiae, id est sol qui iustificat, lux videlicet quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Qui de se dicit in evangelio: ego sum lux mundi, qui ambulat in die non offendit. Sol iste in ara crucis occubuit quando Iesus inclinato capite emisit spiritum. De cuius occasu dicitur per psalmistam, sol cognovit occasum suum; quem etiam sol materialis agnoscens, suum submersit splendorem. Nam ab hora vi in qua crucifixus est Dominus, usque ad oram v. in qua spiritum emisit, tenebrae factae sunt super universam terram, et sol obscuratus. Cum autem die tertia resurrexit, dies nova mundo reluxit, quia Deus dominus illuxit nobis.

Duodecim enim sunt horae diei; et haec dies, id est claritas resurrectionis dominicae, xII. habet horas, id est x apparitiones ipsius Domini resurgentis, quibus eius resurrectio clarissime comprobatur. Prima siquidem hora fuit quando apparuit Mariae Magdalenae aestimanti eum esse hortulanum, et dixit ei: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum. Secunda hora fuit quando apparuit mulieribus et dixit illis, avete; illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Tertia hora fuit quando

1

« PoprzedniaDalej »