Obrazy na stronie
PDF
ePub

nocentii scripta auctori gestorum ignota fuerunt. Accipiat igitur christiana ecclesia hanc quoque a nobis magni Pontificis lucubrationem, quae dum religiosissimum auctoris animum comprobat, legentium pariter pietatem excitat morumque emendationem impense suadet.

INNOCENTII III· PAPAE

SERMONES.

1

I. (4) SERMO IN DOMINICA PRIMA DE ADVENTU.

"Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus caeli

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Daniel propheta, dilectissimi fratres, qui interpre- Cod. f. 5.

tatur vir desiderii, vel vir desideratus, in captivitate Babylonis positus, haec et alia de incarnatione Christi, per Spiritum sanctum revelavit, sompnia regis aperuit, et ad illius memoriam quac oblivioni tradiderat revocavit, in quibus vidit et agnovit lapidem parvum abscisum de monte sine manibus, qui mons tantum crevit, ut mons magnus efficeretur, et universum orbem terrarum adimpleret; qui significavit dominum nostrum Iesum Christum, qui hodie per Isaiam prophetam parvulus annuntiatur, sicut scriptum est, parvulus enim natus est nobis ;. et parvulus factus est per incarnationem, nativitatem, mortem, ac passionem; magnus et omnipotens apparuit per gloriam resurrectionis et ascensionis; qui per veritatem miraculorum mons magnus in hominibus apparuit, et

ascendit ad acqualitatem patris ut haberet mansionem. De cuius nativitate in sua prophetia ista praevidit Daniel propheta dicens: aspiciebam in visu noctis etc. Omnes prophetae, dilectissimi, quasi in extasi positi, in incarnationem filii Dei prospiciebant ; et quoniam Christi incarnatio post multos annos ventura erat ideo prophetae illam intuentes non in propatulo, sed quasi in absconso aspiciebant. Quod mater ecclesia considerabat in desiderio filii Dei, quando dicebat aspiciens a longe et ecce video potentiam Dei, et nebulam totam terram tegentem. Per potentiam Dei venientem, filium Dei in carne venientem intelligimus; per nebulam, gratiam sancti Spiritus totam terram tegentem significamus. Unde et subditur: exite obviam illi, et dicite ei nuntia nobis si tu es ipse qui venturus es in populo Israël. Et secundum hanc significationem Daniel propheta dicit, aspiciebam in visu noctis etc. Quod autem in visu noctis aspicitur, non ita aperte cognoscitur sicut in claritate diei.

Sed sciendum est nobis, quoniam nox in scriptura divina septem modis intelligitur. Est autem nox tempus, quod est contrarium diei; quia omne tempus quod Deus constituit et ordinavit, aut est dies aut est nox; quae duo dicuntur contraria a dialecticis et immediata, quia ad pracdicationem unius sequitur remotio alterius; dies enim nobis data est ad laborem, nox autem ad requiem. Unde et in genesi legitur: sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescunt, quia hominibus subserviunt. In hac eadem significatione accipitur Isaias, ubi legitur, custos qui de nocte, custos qui de nocte? Et dixit custos, venit mane et nox. Si me quaeritis, quaerite; convertimini et venite. Quod sic est intelligendum :

Deus qui custos cs, qui de nocte in carne nasci voluisti, et iterum de nocte ad passionem deduci permisisti. Et dixit custos: venit mane fidelibus meis, nox autem infidelibus. Si me quaeritis, quaerite fide et operibus; convertimini ad me et venite.

Secundo modo nox accipitur pro peccato, ut in canticis canticorum: in lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni; quia homo dum in peccatis est, Deum non praevalet invenire. Tertio modo nox accipitur pro Iuda et pro misera plebe Iudaeorum. Unde psalmista: nox nocti indicat scientiam. Quod sic est intelligendum, nox nocti indicat scientiam, scilicet Iudas, qui nox fuit, obscurus et tenebrosus scientiam Dei, hoc est .filium Dei, tradidit nocti Iudaeorum. Quarto modo nox accipitur pro tempore illo quod fuit sub lege, in quo fuit velatum et absconsum mysterium inearnationis domini nostri Iesu Christi. De qua nocte Paulus dicit: nox praecessit, dies autem appropinquavit, abiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Nox praecessit, id est tempus quod fuit sub lege, quod erat quasi, nox abiit ; dies autem appropinquavit, id est claritas incarnationis domini nostri Iesu Christi accessit.

Quinto modo nox accipitur pro diabolo, sicut scriptum est dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus Domine a regalibus sedibus veniens, factus est nobis adiutor in tribulationibus. Tria fuere silentia, et noctis similiter tria fuere silentia, et noctis similiter tria fuere curricula. Nullum etenim potest dici medium, quod non habet duo collateralia; et hoc modo rationabiliter tria probantur fuisse silentia. Pri

mum silentium fuit, primo parente proiecto ex paradiso, usque ad tempus illud quo Deus legem dedit Moysi Tunc corruptum fuit primum silentiam postquam humana natura legem accepit divinam. Sed quoniam non diu illam procurare studuit creatoris dimisso praecepto, sicut per psalmistam dicitur: omnes declinaverunt, simul inutiles facti; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum; tunc medium silentium subiit, in quo nox id est diabolus iter arripuit; et ita in secundo medium iter accepit. Quod silentium tantum habuit spatii, usque dum angeli de caelo descenderent, et pastoribus Deum natum annuntiarent. Tunc medium silentium corruptum fuit, quando chorus angelicus, gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, cantaverunt. Tertium silentium fuit quando tribus diebus caro Christi in sepulcro iacuit; sed non diu duravit, quia facta resurrectione, fidelium congregatio cum psalmista novum canticum decantavit.

Sexto modo nox accipitur pro vita praesentis temporis, quia ad comparationem aeternae vitae, vita istius saeculi nox et obscuritas deputatur. Unde in psalmo : mane adstabo tibi et videbo. Et in cantico canticorum : duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies et inclinentur umbrae. Septimo modo nox accipitur pro secreta prophetarum revelatione, ut in psalmo: et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius. Per latibulum filii Dei, incarnationem illius intelligimus; quam posuit tenebras, hoc est quasi absconse sanctam, quia non fuit notum ulli daemoniorum, viscera Mariae tibi Christe fuisse cubile. Nam si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixis

sent. Et secundum hanc significationem Daniel propheta dicit: aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis veniebat.

Nubes in scriptura divina diversas significationes habet. Primo modo nubes ponitur pro virgine Maria, sicut scriptum est: ascendet Dominus super levem nubem, et ingredietur Aegyptum, et idola Aegypti commovebuntur. Secundo modo nubes ponitur pro divinae gratiae infusione, sicut per psalmistam dicitur: prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. Tertio modo nubes ponitur pro divina manifestatione: ecce nubes lucida obumbravit eos. Et mox de nube dicitur: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Quarto modo nubes accipitur pro summi patris benedictione, ut est illud: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Quinto modo nubes dicitur pro prophetis, unde : rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum, et terra germinet Salvatorem. Et psalmista tenebrosa aqua in nubibus aëris, hoc est obscura scientia in prophetis. Et secundum hoc Daniel per prophetiam dicit: et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis veniebat; filius hominis, id est filius virginis Mariae, de quo dicitur : nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit filius hominis. Qui est in caelis filius hominis, idem est qui et filius Dei dictus est secundum naturam divinam, qua compar est patri; filius hominis secundum humanam, qua non est ei aequalis cuius humana nativitas longo tempore fuit praenotata, ut est illud in libro geneseos: septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Hic est Cain qui Abel fratrem suum interfecit, impius fratricida qui aeternae maledictionis. meruit anathema. Cain interpretatur possessor, et si

« PoprzedniaDalej »