Obrazy na stronie
PDF
ePub

tus Eusebius pontifex ipsa die paschae cum christianis sacra perageret missarum sollemnia, ab impiis pius sacerdos et victima interemptus fuerit, et cum ipso etiam alii christiani accepto pro viatico ab eodem corpore Christi transiverint de morte ad vitam.

XXXV. MELCHIADES.

MELCHIADES natione afer coepit anno Domini ccc.III.

iuxta chronicam Martini; in quadam vero chronica scribitur .ccc-XIII. Sedit annis I, mensibus vi, diebus VIII. In chronica demum Hieronymi et Prosperi scribitur annis Vacavit sedes diebus xvI. Hic constituit ut nulla ratione ageretur ieiunium die dominico. vel die Iovis, quia eos dies pagani quasi sacrum ieiunium celebrabant. Hic post exilium fuit martyrio coronatus, sepultusque est in coemeterio Callisti idus decembris. Nam quotquot pontifices in romana sede ipsum praecesserunt, martyres extiterunt, Marco dumtaxat excepto iuxta chronicas aliquorum, sicut supra in loco suo notatum est de eodem.

XXXVI. SILVESTER I.

SILVESTER

ILVESTER primus natione romanus, ex patre Rufino, coepit anno Domini cccxv., in 'quadam vero chronica invenitur .ccc.xvI. Sedit annis XXIII., mensibus x., diebus x, in chronica autem Hieronymi scribitur annis XXII, in chronica demum Prosperi annis xxIII Vacavit sedes diebus xv. Tempore huius pontificis maxime deleta est gentilitas, et christianitas dilatata. Imperante igitur in Galliis Constantino, et imperii consorte Licinio, Romae Maxentius Maximiani Herculei filius a

praetorianis militibus imperator creatur; adversus quem Galerius augustus Severum caesarem cum exercitu mittit. Sed Severus dum Romam obsidet, a suis deseritur, fugiensque Ravennae occiditur. Porro Maximianus Maxentium filium suum deponere nisus est imperio; sed repulsus, ad generum suum Constantinum se contulit, ut ipsum quoque dolis imperio deturbaret. Verum per filiam detectus, Massiliae fugiens occiditur. Interea Galerius cum multis christianorum caedibus provincias exhausisset, alios proscribens, alios inauditis tormentis afficiens, morbo scilicet horrendo correptus, ita ut ei pectus introrsus putresceret; cum medicos iam eius foetorem non ferentes iuberet occidi, quia nihil conferrent remedii, a quodam medico responsum est ei, non hunc humanum esse morbum, sed divinam vindictam ob sua scelera inrogatam. Quibus omnibus imperator commotus, edictis late missis imperat proscriptis sua restitui, et a christianorum persecutione cessari. Ipse autem cruciatus non sustinens, miserabiliter interiit.

Interim Maxentius in urbe Roma plus se tyrannum exhibens quam augustum, in tanto impuritatis coeno versabatur, ut per vitia cuncta difflueret, nullumque genus flagitii praeteriret. Deinde inter Constantinum et Maxentium bellum exoritur. Cum itaque Constantinus de bello imminenti sollicitus secum pervolveret, vidit per soporem in caelo crucis signum rutilans, angelosque dicentes: Constantine, in hoc vinces. Evigilaus vero spem de victoria concipit; et signum, quod viderat, tam in fronte sua quam in militaribus vexillis depinxit. His itaque religiosis armis instructus, adversus hostem progreditur. Et ecce Maxentius agitur in occursum, et cum exercitu portis Romae proruens

pracoccurrit armatus. Cumque utrimque acriter pugnaretur, et non tam armis quam virtute crucis victoria cederet Constantino, Maxentius ad urbem refugit, et pontem quem super fluvium navigiis dolose strui iusserat incautus ascendit; cumque festinaret, lapsu equi in praeceps agitur ac demergitur in profundum; quo demerso, bellum dirimitur. Sed alia chronica dicit. Maxentium fugatum Alexandriam se recepisse, ubi beatam Catharinam diversis suppliciis tandem plexione capitis interfecit.

Constantinus ergo triumphat; cumque triumphanti sibi ad honorem imagines a senatu erigerentur, vexillum crucis dominicae in dextera sua iubet depingi, et subtus scribi: hoc signum invincibile Dei vivi (1). Sie itaque his et omnibus aliis ministris nefariae persecutionis et tyrannis extinctis, ad Constantinum orbis monarchia devenit. Quem postea valida caloris lepra perfusum, a beato Silvestro baptizatum, eiusdem pontificis actus plenius declarant, qui statim a lepra mundatus est. Hic christianae fidei dedit augmenta, gratias Deo referens, quod cum Deus habere ministrum consilii sui dignatus sit, quatinus per ipsum a britannico mari usque ad orientem christiana religio. augeretur. Denique incredibile est memoratu quam brevi eius studio sancta creverit ecclesia. Publico siquidem edicto statuit paganorum templa claudi, sacrificia prohiberi, per diversa loca ecclesias Christi constitui, earumque in construendo expensas ex imperiali fisco largissime ministrari. Ex terra sibi subdita in unaquaque civitate detrahens publice certum vectigal ecclesiis provincia

(1) De hac inscriptione, quam multo prolixiorem recitat Eusebius, vide quae nos adnotavimus ad inscript. christ. Script. vet. T V. p. 1.

libus cleroque distribuit, et in perpetuum hoc manere sancivit (1). Sed et per totum romanum imperium privilegia singulis civitatibus dedit, ut omnis populus christianus sub episcoporum ordinatione libere Deo deserviret; Christum ab omnibus adorari praecepit, signo crucis signari munirique milites fecit, suppliciumque crucis quod prius apud romanos erat in usu lege prohibuit.

Alexandriae post Achillam Alexander sanctitate praeclarus ordinatur episcopus. Huius presbyter Arrius fuit, qui a veritate catholicae fidei aberrans, execrabile plurimis dogma constituit, impie blasphemans in Dei filium dominum Iesum Christum, diceus ipsum esse creaturam et non creatorem, non consubstantialem nec coaequalem Deo patri. Qui Arrius primum Alexandriae inter confusos vulgo sectatores insectatoresque versans, ab codem mox Alexandro de ccclesia pulsus est. Cumque homines, quos in errorem pellexerat, in seditionem etiam excitaret, apud Nicacam urbem Bithyniae conventus ccc.XVIII. patrum episcoporum, iussu ipsius Constantini factus est; per quos Arrii dogma execrabile et miserum esse evidentissime deprehensum, et homousii oppositione deiectum est, fidemque orthodoxam confirmaverunt, consubstantialem patri filium praedicantes, creatoremque universitatis et non creaturam, sed Deum verum et dominum confitentes, quemadmodum in symbolo fidei catholicae, quod ibidem secundum, post primum apostolorum symbolum, factum fuit, continetur. Arrius vero impius et damnatus fuit, tamquam veritatis inimicus, et omnes

co idem sapientes, sicut Eusebius Nicomediae

(1) De hac Constantini erga ecclesiam munificentia late scribitur in libro pontificali.

episcopus, et postea Eunomius, et Macedonius, qui quamvis in dictionibus suis differrent, tamen ut arria ni a veritate exciderunt. Multaque ibidem fuerunt salubriter instituta. Huic concilio beatus Nicolaus Myrrhaeorum episcopus interfuisse asseritur. Fuit autem haec sancta et universalis synodus prima celebrata, anno imperii Constantini vigesimo, in plerisque tamen libris scribitur decimo, sub beatissimo papa Silvestro, qui Osio episcopo cordubensi ab Hispania, et Victori ab Italia vices commisit apostolicas in eadem. Hic Silvester papa post conversionem praefati Constantini, magnos conflictus a Iudaeis (1) procurante matre Con

(1) S. Silvestri papae I disputatio quaedam cum Iudaeis recitatur in actis latinis apud Surium die 31. decembris. Mihi vero in italicis bibliothecis codices comperti sunt, qui etiam graece disputationem illam continent. Iamdudum autem in septimo Scriptorum velerum tomo p. 134. dixi Leontium byzantinum de sect. act. m. 4. collocavisse Silvestrum papam inter ecclesiae patres atque doctores, propter praedictam ut puto cum Iudaeis altercationem: nam reapse Leontius in opusculo a me edito tom. praed. fragmentum profert ez ŵy #gos loudalous. Rursus in tomo vIII. part. 2. p. 26. S. Silvestri aliud fragmentum extuli ἐκ τῆς πρὸς ἰουδαίους ἀντιAoying (sic enim inscribitur in codice) de catena ms. sumptum. Denique etiam in codice quodam arabico vaticano, ubi sunt plurimae theologicae patrum auctoritates, Silvestri rursus particula legitur, quae cum secundo fragmento a me graece edito partim congruit. Sic enim ad verbum apud arabicum auctorem legitur: Siquis in meridie arborem sole splendente caedere vellet, nonne tunc securis arborem feriret sole undique circumvestilam? Sane, inquit Noë. Tum Silvester addidit : num fieri potest, ut sol feriatur aut caedatur, qui ceteroqui securim et arborem prorsus circumambit? Sic igitur in Christo corpus quidem est arbor, securis passio, sol est divinitas. Iam ergo cognoscimus tria vaticaná fragmenta, duo nimirum græeca, tertium arabicum, ad unum idemque Silvestri scriptum, seu dialogum cum Noë iudaeo, pertinere; idque ipsum partim certe la

« PoprzedniaDalej »