Obrazy na stronie
PDF
ePub

Agauno, pro Christo tam fortiter quam libenter occubuit. Diocletianus Maximianum herculeum ex caesare fecit augustum, Constantium etiam et Galerium caesares fecit.

Interea Diocletianus in oriente, Maximianus in occidente vastare ecclesias, afligere interficereque christianos decimo post Neronem loco coeperunt; quae persecutio omnibus fere actis antea diuturnior immaniorque fuit. Nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentium, caedibus martyrum incessanter acta est. Nefariis itaque edictis ubique propositis iubentur divinae scripturae comburi, ecclesiae ad solum dirui, et ecclesiarum principes trucidari. In diebus paschae subversae sunt ecclesiae; non sexus non conditio, non aetas excipitur; sed si quis sacrificare renuit, exquisitis suppliciis necabatur. Sub hac persecutione Diocletiani Gaius papa in cryptis latitans martyrio coronatur. Sepultus est via appia in coemeterio Callisti x kal. maii.

[ocr errors]

XXXII. MARCELLINUS.

MARCELLINUS natione romanus, de regione Caput Tau

ri, ex patre Proiecto, coepit anno Domini CC.LXXXIX• Sedit annis VII, mensibus, diebus xxv. sccundum chronicam Damasi et Martini; in martyrologio vero Usuardi, et in chronica Prosperi scribitur quod sederit annis IX, mensibus III Vacavit, sedes annis vit, mensibus vi, diebus xxv. Hic a Diocletiano compulsus incensum posuit, idolis immolans (1). Sed postea

(1) Controversiam de Marcellini papae lapsu cuncti propemodum ecclesiasticae historiae scriptores versaverunt. Patronus maximus, et unus instar omnium divus Augustinus est de unico ba

paenituit, et ultro se offerens Diocletiano, cum Claudio, Cyrino, et Antonio capite truncatur, et vivens prohibuit ne corpus suum sepeliretur. Sed Marcellus presbyter nocte cum presbyteris et diaconis et Lucina cum hymnis sepelivit illud in coemeterio Priscillae, via salaria, v kal. maii. Tempore siquidem Marcellini papae tanta vis persecutionis efferbuit, ut intra -xxx- dies decem et septem milia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur. Persecutione itaque Diocletiani immaniter saeviente, in Urbe passi sunt Anastasia virgo, Sebastianus, Agnes, Lucia, item Agatha virgo, Gorgonius, Quintinus, et Chrysogonus. His quoque diebus apud Aegeam urbem passi sunt Cosmas et Damianus inclyti martyres, una die partu editi, carne spirituque gemelli, et uno die martyrio decorati.

Apud Phrygiam urbs quaedam christianorum, cum omnes simul fidem Christi inconcusse tenerent, iussa est a militibus circumdari, ne quisquam posset evadere, et iniecto igne cum omni populo pariter concremari. In Britannia quoque fere deleta est christianitas, quae a tempore Eleutherii papae et Lucii regis eiusdem insulae illic floruerat. Tempore quoque Diocletiani sub Daciano praeside Hispaniae, dominicac incarnationis anno ccc.v. paulo plus minusve, passi sunt sanctus Valerius caesaraugustanus episcopus, et Vinptismo cap. xvI. 27: quid opus est, ut episcoporum romanae ecclesiae, quos incredibilibus calumniis insectatus est, obiecta ab eo (Petiliano) crimina diluamus? Marcellinus et presbyteri eius traditionis codicum divinorum et thurificationis ab eo crimine arguuntur: sed numquid ideo etiam convincuntur? aut convicti alique documentorum firmitate monstrantur? Ipse sceleratos et sacrilegos fuisse dicit, ego INNOCEN TES fuisse respondeo.

centius eius archidiaconus, ac Georgius miles, Felix gerundensis, Caprasius agennensis; virgines etiam sanctae scilicet Fides Agenni, Eulalia in Hispania. Corpus vero beati Vincentii post multa annorum curricula, et post impetum Sarracenorum transvectum est ad locum qui Castrum dicitur in dioecesi Albiensi, anno Domini .D.CCC.LV, sicut antiqua historia translationis refert, ubi iacet in ecclesia sollemni ipsi a fidelibus fabricata. Alii dicunt quod in ecclesia ulixipponensi quiescit.

XXXIII. MARCELLUS.

de

MARCELLUS ARCELLUS natione romanus, ex patre Benedicto, regione via lata, coepit anno Domini ccc., post Marcellinum et post episcopatus vacationem septennem cum dimidio. Sedit annis v., diebus xxII, in chronica vero Hieronymi scribitur annis, in alia quadam annis VI Vacavit sedes diebus xxv. Hic constituit xv. (1) Cardinales in urbe romana propter baptismum et sepulturas hominum. Huic praeceptum fuit a Maximiano imperatore, ut quia Diis sacrificare nollet, iumenta et animalia custodiret. Nocte vero clerici eius eduxerunt eum de stabulo. Sed cum consecrasset domum Lucinae in via lata, Maximianus turbatus de ecclesia stabulum faciens, ipsum sub custodia publica ut custodiret animalia intus reclusit; ibique defunctus, in coemeterio Priscillae via salaria sepelitur, cuius festum recolitur XVII. kal. februarii.

Diocletianus denique ab invito Maximiano exegit, ut simul purpuram vivi imperiumque deponerent; ac iunioribus in re publica constitutis, ipsi in privato otio

(1) Alius cod. xız. Liber pontif. xxv. titulos. Confer nostrum in Dionysio.

consenescerent. Itaque sub una die Diocletianus apud Nicomediam, et Maximianus apud Mediolanum, potestatem imperii simulque cultum deponunt. Post quos Galerius Maximianus, et Constantius in duas procurationes orientis scilicet et occidentis primi romanorum imperium diviserunt. Galerius habuit Illyricum, Asiam, et orientem; Constantius Africam, Hispaniam, et Gallias obtinuit. Verumtamen Constantius vir tranquillissimus Gallia tantum Hispaniaque contentus, Galerio ceteras partes concessit. Porro Galerius post se duos caesares elegit, Maximinum quem in oriente constituit, et Severum cui Italiam permisit, ipse Illyrico contentus. Hic persecutionem a Maximiano susceptam atrocioribus cumulavit edictis, et cum nimium deditus esset superstitioni, iussit per orientem vetusta delubra reparari; tantaque impietate coepit persequi christianos, ut omnes qui eum praecesserant persecutores nominis christiani, magnitudine scelerum anteiret.

Sub huius persecutionis impetu passus est apud Alexandriam Petrus eiusdem urbis episcopus, vir inclytus et maximis virtutibus adornatus. Passus est etiam Pamphilus presbyter caesariensis, inter praecipuos tam moribus quam doctrina, qui tantam in bibliotheca sua librorum copiam adunaverat, ut cunctos qui eum in hoc labore praecesserant superaverit; siquidem in bibliotheca sua prope xxx milia librorum dicitur habuisse. Huius vitam scripsit Eusebius caesariensis episcopus, qui et Eusebius Pamphili dictus est; qui etiam eiusdem Pamphili in omni studio et virtute et sacrae bibliothecae diligentissima pervestigatione ita aemulator extitit, ut alter Pamphilus crederetur. Haec quidem in oriente Galerius. Verum Constantius in occidente multa clementia apud homines, erga Deum vero magna

religione utebatur. Qui tandem Eboraci in Britannia obiit, et Constantinum suum ex concubina Helena procreatum imperatorem Galliarum reliquit. Anno Domini .ccc.ix. secundum chronicam Vincentii, in quadam vero chronica dicitur cccx Constantinus, qui postea dictus est magnus, in Britannia gubernacula imperii a Constantio patre suo suscepit, quae annis .xxx. et mensibus vi felicissime tenuit. Qui statim ut creatus est imperator, quadam gratia civibus carus, exercitui acceptus, viris fortibus imitaudus, facinorosis vero et ignavis terribilis fuit.

EUSEBIUS

XXXIIII. EUSEBIUS.

USEBIUS natione graecus ex medico, coepit anno Domini ccc.X., in quadam vero chronica dicitur ·CCC.XI. Sedit annis, mensibus II., diebus .XXV. In chronica vero Damasi scribitur quod sederit annis vi, mense ·I, diebus In chronicis demum Hieronymi et Prosperi scribitur quod sederit annis vII. Vacavit sedes diebus VII. Huius tempore inventa est sancta crux Hierosolymis, sicut innuitur in decreto de consecr. dist. m. crucis. In quibusdam vero chronicis dicitur quod inventa fuerit tempore Silvestri papae, sicut infra continetur. Hic sanctus Eusebius papa dum in sabbato sancto paschae sanctum celebraret baptismum, puer Eusebius cum matre sua nomine Restituta ac sorore unica virgine a sancto Eusebio pontifice baptizatus est, a quo vocatus est Eusebius, eius filius in baptismate, consors in nomine, ac socius in sanctitate. Hic est Eusebius vercellensis antistes et martyr. Erat autem tunc tanta immanitas perfidorum imperatorum in christianos, ut baptizato Eusebio in vigilia paschae, dum bea

« PoprzedniaDalej »