Obrazy na stronie
PDF
ePub

91. De episcopis qualiter cum suis clericis agant. 92. Ut episcopi iuxta ecclesiam habeant hospitium. 93. Ut episcopi pauperes et infirmos tueantur. 94. Ut episcopi supellectilem in mensa vilem ha

beant.

95. Ut episcopus gubernationem pauperum per ministros agat.

96. Ut episcopus nullam curam rei familiaris ad se revocans, tantum orationi et doctrinae vacet.

97. Quod possessiones ecclesiae ab episcopo non sint alienandae.

98. Si ecclesia per simplicem episcopum res suas

amiscrit.

99. Ut nulli apostolicae sedis Praesuli possessionem ecclesiae magnam vel parvam in perpetuum liceat alienare.

100. Ut non liceat presbyteris titulorum suorum praedia, seu quicquid iuris eorum fucrit, quomodolibet alienare.

101. Ut qui petierit praedium ecclesiae, et acceperit, et siquis danti subscripserit, anathemate feriatur. 102. Ut presbyteri rem ecclesiae, in qua sunt constituti, non vendant.

103. Siquis clericorum pauper in ordine promotus, postea habuerit aliquid, ecclesiae potestati subiciat.

104. Ut rebus ecclesiae nihil episcopi auferant. Et qualiter proximi fundatores ecclesiarum sollicitudinem gerant.

105. Ut episcopus exiguum aliquid sine clericorum conniventia distrahat.

106. Ut servos ecclesiae fugitivos liceat vendere episcopo.

107. De episcopis qui per testamentum de rebus ecclesiae aliquid contulerint.

108. De libertis ex familia factis.

109. De discretione manumissorum ex familia ecclesiae, qualiter manumittantur.

110. De libertis patrocinio ecclesiae commendatis. 111. Quod manere debeat firmum, si servi fisci ecclesiam construxerint.

112. Quod non debet minus princeps ministrare quam minister.

113. Quod non decet principem servare proprium thesaurum.

114. Quod non debet princeps ecclesiam propriam habere.

115. De eadem re.

116. Cur carnali principi in locis sanctorum fieri tumuli permittantur.

117. Quod non degradandi sunt principes a Deo uncti, etiam maligni, et non privandi opibus.

118. De pessimis principibus eiciendis (1).

119. De mansuetudine principis erga populum.
120. Quod non debet princeps despicere monachos.
121. Quod principes non culpentur parvo crimine.
122. De subiectione populi erga principem.
123. Quod princeps habere ministrum debet.
124. Ut minister obediat principi.

125. De excommunicatione contradicentis.
126. De iure principis apud populum.

127. De paenitentia murmurantis contra principem

bonum.

128. De iure doctoris.

(1) In textu agitur de episcopis (qui vocantur principes) si haeretici evaserint, e cathedris suis consensu synodi eiciendis.

129. De honore doctoris.

130. Quod doctores debent implere quod docent. 131. Quod debent doctores accipere consilia a su

biectis.

132. Quod sequenda sit doctrina doctoris mali,

non opera.

133. De malo doctore contempnendo. .

134. Quod melior est docta iustitia quam sancta rusticitas (1).

135. Quod sancta rusticitas discretionem non habet. 136. Quod sancta rusticitas debet subici non praeesse (2).

137. De rusticitate certante contra iustitiam.

138. De comparatione sanctae rusticitatis et scientiae peccatricis.

139. Quod melior est sancta rusticitas quam sapientia non implens quod docet.

140. Difficilius errantem converti sapientem quam rusticum.

141. De doctore bono non contristando.

142. Quod non minoris mercedis sit pabulo verbi quam terreno pane satiari.

143. Quod considerandum est doctori quid, cui, quando, qualiter loquatur.

144. Quod non liceat episcopo in aliena provincia clerum ordinare.

tant.

145. De his qui cum ad episcopatum vocantur evi

(1) Contra sanctam rusticitatem litteras impugnantem scripsit duos libros ad Nicolaum V. P. M. Timotheus veronensis, quorum prologum edidit Scipio Maffeius Verona illustr. lib. III; opus autem ipsum servatur adhuc in vaticanis codicibus.

(2) Hoc in primis aequum videtur.

146. Ut ab episcopis aliena parochia non pervadatur. 147. Ut ecclesia saeculari potentia minime pervadatur.

148. Episcopus die dominico ecclesiae deesse non

debet.

149. Episcopus sedens stare presbyterum non pa

tiatur.

150. Episcopus colleganum (1) se presbyterorum agnoscat.

151. Episcopi si per ambitionem sedem mutaverint, nec in exitu communionem saltem laicorum consequantur.

152. Quamdiu episcopus in aliena civitate remorari debeat.

153. Qui persecutionis tempore in aliena remorari voluerint, non prohibeantur.

154. Non liceat episcopo a sua ecclesia plus tribus hebdomadibus abesse.

155. De his qui in ecclesiis, in quibus provecti sunt, minime perdurarunt.

156. De tempore quo licet sacerdotibus ab ecclesia abesse.

157. Non transmigrandum de civitate in civitatem. 158. De eo quod si necessaria est transmigratio episcoporum, non temere iudicentur.

159. Quod fugiendum sit de civitate ad civitatem. Et de mutatione sedium, si necesse sit.

160. De mutatione sedium episcoporum, si utilitatis causa est.

161. Quod nullus debet iudicare episcopum. 162. Ut clericus qui se eunuchizavit, abiciatur de clero.

(1) Ita ter in cod. pro collegam.

163. Ut laicus qui se eunuchizavit, tribus annis communione privetur.

164. Quod episcopus, presbyter, et diaconus fideles peccantes verberare non debeant.

165. De presbyteris qui contemptis episcopis seorsum conventum congregare temptant.

166. De his qui merito facinorum suorum ab ecclesiae congregatione pelluntur.

167. Quod clerici dampnati non debeant ab aliis recipi.

168. De ordinatis episcopis nec receptis..

179. Quod episcopus, presbyter, diaconus aut quilibet ex clero, etiam laicus, aleator et ebriosus non debeat esse.

170. Quod episcopus, presbyter, et diaconus non debeat cum haereticis orare.

171. Quod non admittantur ad clerum ab haereticis ordinati.

172. Quod omnis cuiuslibet ordinis clericus, qui catholicam fidem deserens, haereticae se communioni miscuerit, si ad ecclesiam conversus fuerit, in eo gradu quo fuerat sine promotione permaneat.

173. De schismaticis.

174. De presbyteris qui immolaverunt tempore persecutionis.

175. De his qui ex fuga comprehensi sunt, et per vim immolaverunt.

176. Ut presbyteri modum sibi debitum servent. 177. Quod presbyteri plebium in ecclesia civitatis nec sacrificium offerre nec ministrare debeant quae oblata sunt.

178. Qui in agris et possessionibus debeant ordinari.

« PoprzedniaDalej »