Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXVII DIONYSIUS.

DIONYSIUS

[ocr errors]

ONYSIUS ex monacho, cuius genus non invenitur coepit anno Domini .cc-LXIIII. Sedit annis II., mensibus. In chronica vero Damasi scribitur annis vi, mensibus, diebus . In chronica demum Hieronymi scribitur annis x1 Vacavit sedes diebus VIII. Hic in urbe divisit parochias, et presbyteros constituit in titulis, dans singulos singulis, propter paenitentes suscipiendos et baptismum. Hic martyrio coronatus, in coemeterio Callisti cum aliis pontificibus est sepultus. In martyrologio autem Usuardi scribitur: vi. kal. ianuarii Romae via appia depositio sancti Dionysii papae, qui fidei documentis sub Claudio imperatore clarus effulsit.

XXVIII. FELIX I.

FELIX primus natione romanus,

[ocr errors]

de regione Caput Tauri, ex patre Constantio, coepit anno Domini .cc-LXVI. Sedit annis II. mensibus x., diebus xxv. In chronicis vero Hieronymi et Prosperi scribitur quod sederit annis v. Vacavit sedes diebus. In martyrologio quoque Usuardi scribitur quod Felix papa rexerit ecclesiam annis v. Hic constituit super memorias martyrum missas celebrari. Hic fecit basilicam in via aurelia miliario ab urbe, ubi sepultus est III. kal. iunii, sub Claudio principe martyrio coronatus.

XXVIIII. MARCUS I

MARCUS

ARCUS Confessor scribitur hoc loco in chronica Sicardi episcopi cremonensis, in qua dicitur quod suc

cesserit Felici papae (1), et de tot pontificum numero evaserit martyrium; quod ipsum scribitur in chronica Archiepiscopi cusentini (2), additurque quod sederit annis VIII Requiescit in ecclesia in qua prius fuerat presbyter ordinatus, quae sancti Marci dicitur, et appellatur pinus (3). Hic Marcus in loco isto non ponitur in chronicis Damasi, nec Hieronymi, nec Prosperi, nec Isidori, nec Vincentii, nec Martini (4).

XXX. EUTYCHIANUS.

EUTYCHIANUS natione tuscus, de civitate Luna, ex

patre Marino, coepit anno Domini .cc-LXX. secundum chronicam Martini, in quadam vero chronica dicitur .CC-LXVIII. Sedit annis vi, mensibus x. diebus . In chronicis vero Hieronymi et Prosperi scribitur quod sederit mensibus VIII. Vacavit sedes diebus XIII. Hic constituit ut fruges super altare et fabae primae benedicerentur. Hic sanctissimus Papa per diversa loca CCC.XLII. martyres manu propria sepelivit. Hic consti

(1) Ergo vel noster errat, vel mutilus falsatusve est apud Muratorium R. I. S. tomo VII. p. 551. Sicardus, qui diserte ibi ait Felici successisse Eutychianum, nulla huius Marci interposita mentione.

(2) Archiepiscopi cusentini verba proferre nequeo, quia chronicon eius ineditum est. Fides ergo omnis apud nostrum auctorem esto. Quin immo tam adhuc nos latet hic Archiepiscopus, ut ne nomen quidem eius sciamus. Quetif B. PP. T. I. p. 362.

(3) Num ad palatinas? Vide Hugonium in sacris stationibus fol. 156.

(4) Nihil de hoc Marco vel ipsi Bollandiani dicunt in conatu ad catal. rom. PP. in maii propylaco, eiusque appendice T. vII. maii, quamquam ipsi utroque in loco Cyriacum, de quo supra, ex rom. Pontificum catalogo expungunt. Res est alibi vel a me vel ab aliis diligentius ventilanda.

tuit ut quicumque ex fidelibus martyrem sepeliret, sine dalmatica aut colobio purpurato nullatenus sepeliret. Gallienus cum rem publicam deseruisset, ac Mediolani libidinibus inserviret, occisus est. Anno Domini .CC.LXXI. secundum chronicam Vincentii et Martini, in chronica vero Sicardi dicitur .cc-LXXII., Claudius secundus voluntate senatus imperator creatur, imperavitque anno uno, mensibus VIII, et apud Sirmium morbo correptus interiit. Claudio mortuo, Quintillus frater eius ab exercitu imperator creatus, x. die imperii sui interfecius est apud Aquileiam.

[ocr errors]

Anno Domini CC.LXXIII. secundum chronicas Vincentii et Martini, in quadam vero chronica dicitur .CC-LXXIIII., Aurelianus imperavit annis v., mensibus VI. Hic in Gallias transgressus, nonus post Neronem crudelia in christianos edicta proponit. Veniens itaque ad urbem Senonensem, quoscumque christianos ibidem reperit, et sanctam Columbam gladio animadverti praecepit. Missis quoque satellitibus sanctos iussit inquiri, et inventos puniri. Porro funesti satellites dum huc illucque discurrerent, sanctum Priscum cum ingenti multitudine apud pagum Antisiodorensem, in loco qui Conciatus dicitur, repererunt, eosque cum invicti in fide persisterent, trucidarunt. Sanctum quoque Benignum presbyterum, qui Divione quiescit, et plures alios idem Aurelianus variis affecit suppliciis. Galliae urbem antea Genabum dictam, Aurelianos nuncupari fecit; castrum vero Divionense construxit. Iste primus apud romanos capiti imposuit diadema, gemmisque et aurata omni veste, quae adhuc romanis moribus fere incognita videbatur, usus est. Eutychianus papa martyrio coronatus sepultus est via appia in coemeterio Callisti VIII. kal. augusti.

XXXI. GAIUS.

GATUS natione de Dalmatia, ex genere Diocletiani, ex patre Gaio vel Gallo, coepit anno Domini CC.LXXVIII, seditque annis x1, mensibus, diebus XII, in chronica vero Hieronymi et Prosperi scribitur quod sederit annis xv. Vacavit sedes diebus xI. Hic constituit ut ad omnes ordines in ecclesia sic ascenderetur, ut si quis dignus fuisset, primo ostiarius, deinde lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus. presbyter, et demum episcopus ordinaretur. Hic pariter Romae regiones divisit diaconis, ut gesta martyrum perquirerent et conscriberent, ac alia negotia pertractarent. Aurelianus imperator cum plurimum sanctorum sanguinem effudisset, fulmen ante ipsum cum magno pavore circumstantium ivit, ac non multo post in itinere occisus est. Anno Domini .cc-LXXVIII. iuxta chronicam Vincentii, vel CC.LXXIX. secundum aliam chronicam, Tacitus imperavit mensibus vi. Quo apud Pontum occiso, Florianus obtinuit imperium diebus .LXXXIX. Ipso quoque apud Tarsum perempto, regnavit Probus. Praefatis ergo duobus imperatoribus adnotatur in chronicis annus unus. Anno Domini .CC-LXXIX. secundum chronicam Vincentii et Martini, in quadam vero chronica dicitur cc.LXXX., in alia vero ·CC.LXXXI•, Probus imperavit annis vi, mensibus III.

Hoc tempore Manes haereticus, a quo Manichaei dicuntur, malo sidere erupit. Hic genere perses, vita et moribus barbarus, tam acri ingenio fuit, ut insanire plenus daemonio videretur. In Christi forma nunc se conabatur ostendere, nunc se esse Paraclitum asserebat. Duodecim discipulos elegit, quos ad praedicandum misit, dogmata stulta et impia a diversis hae

reticis qui iam extincti fuerant mutuata disseminans, et nostro orbi persica venena propinans. Hic inter alia quae perversissime adinvenit, duo princípia esse asseruit, unum boni et alterum mali, unum lucis et alterum tenebrarum ; cum tamen nihil sint tenebrae nisi absentia lucis, nec aliud sit malum quam non bonum. Probus apud Sirmium militari tumultu peremptus est. Anno Domini .CC.LXXXV. secundum chronicam Vincentii, in quadam vero chronica dicitur CC.LXXXVII, Carus narbonensis imperat annis duobus. Hic cum filios suos Carinum et Numerianum imperii consortes fecisset, bello parthico postquam duas nobilissimas urbes, et Ctesiphontem ceperat, transgressus Tigrim fluvium in castris fulminis ictu interiit. Numerianus autem, qui cum patre fuerat, cum ob dolorem oculorum veheretur lectica, insidiis Apri soceri sui occisus est.

Anno Domini ·CC.LXXXVII. secundum chronicam Vincentii, secundum chronicam autem Martini et quandam aliam CC.LXXXIX, Diocletianus genere dalmaticus, scribae filius, ab exercitu imperator creatus imperavit annis xx. Hic mox ut copiam habuit potestatis, Aprum interfectorem Numeriani interfecit manu propria. Carinum denique, quem Carus pater eius in Dalmatia caosarem reliquerat, flagitiose degentem difficillimo bello devictum extinxit. Deinde cum in Gallia Amandus et Aelianus seu Aliaudus collecta rusticoruin manu, quos Bagaldas vel Bagavas vocabant, perniciosos tumultus excitasset, Maximianum cognomento herculeum caesarem fecit, misitque in Gallias, qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari virtute compescuit. Sed etiam in ipso itinere thebaea legio, cui beatus Mauricius praeerat, dum sacrificare renuit, sub praefecto Maximiano Seduni, Galliae loco

« PoprzedniaDalej »