Obrazy na stronie
PDF
ePub

dere cum divina celebrantur, neque corpus Domini praerogare presbytero praesente.

84. Quod subdiaconus orario non utatur, nec hostiam derelinquat.

85. Quod lectores et cantores orariis non utantur. 86. Quod presbyteri maiores sunt diaconis, et quod olim id presbyter quod episcopus (1).

87. Quod secundum canonica instituta inquirenda est vita ordinandi presbyteri; et quod in omni ecclesia necessarius est presbyter et minister.

88. Ut personae promovendae diligenter inquirantur, et presbyteri semper recitent nomina Apostolici et ordinatoris sui.

89. Quo aetatis tempore presbyterum conveniat ordinari.

90. De eorum promissione qui ad gradus ecclesiasticos promoventur.

91. Quod sacerdotes non propter actatem sed propter sapientiam presbyteri dicuntur.

92. Quod si diaconi nolunt in presbyterii gradum promoveri, de acolythis et subdiaconis qui sunt idonei ordinentur, et illis honore atque commodo praeferantur.

93. De clericis qui non obtemperant suis episcopis, dum volunt eos promovere.

94. Quod reconsecrari nullus possit.
95. Ut nemo absolute (2) ordinetur.

(1) Nihil affertur ab Anselmo in textu nisi Hieronymi celebris epistola ad Evangelum (ed. Vallars. n. 146.) quam cum doctissimi homines saepe explicaverint, et episcopatus necessitatem atque excellentiam supra presbyteratum adseruerint, haud opus est heic diutius disputare.

(2) Nempe sine titulo speciali seu assignatione ad certum ministerium, ut est in textu.

96. Quod presbyter in qua ecclesia ordinatus est, permanere debet.

97. De his qui in ecclesiis, quibus provecti sunt, minime perdurant.

98. Ut in duarum civitatum ecclesiis nullus clericus conscribatur.

99. Quod minime clericos transmigrare oportet. 100. Ut clericus non connumeretur in duabus ecclesiis.

101. Ut singula ecclesiarum officia singulis committantur personis.

102. Ut clerici nihil praeter proprii officii licentiam agant.

103. Quod ex monachis presbyteri in ecclesia possint ordinari.

104. Quod presbyteri ordinati ab his de quibus dubium est an episcopi essent, a catholico ordinentur si utiles sunt.

105. Quod non debent sacerdotes sine sacerdotali ornatu extra domos apparere.

106. Quod presbyteri parochiae dum ordinantur, libellum officialem a suo sacerdote accipere debent. 107. Quod maxime sacerdotibus vitanda est mater errorum ignorantia.

108. Quod oportet presbyterum vel diaconum quando per parochias constituitur professionem facere castitatis. 109. Quod intolerabilis est inscientia in sacerdotibus. 110. Quod nulli sacerdotum licet canones ignorare. 111. Qui libri sacerdotibus necessario sint discendi. 112. De precibus et orationibus.

113. De praefationibus quas tenet ecclesia romana. 114. Quod nullus alterius parochiae terminos aut ius invadat.

115. Quod simoniacus est qui ordinem emit, et ab ordine sui officii submoveri debet.

116. De iis quibus chorepiscopi et presbyteri distant ab episcopis.

117. Ut chorepiscopi de officio quod ad summos. sacerdotes pertinet nihil praesumant.

118. Ut presbyteri ad episcopale officium non aspirent.

119. De eadem re.

120. Ut presbyteri baptizatos chrismate tangant in fronte ubi episcopi desunt.

121. Quod idem olim episcopus qui presbyter (1). 122. Quod presbyteri qui Christi corpus perficiunt, et populum benedicere ac praedicare possunt.

123. Ut episcopi clericos, et clerici honorent epi

scopos.

124. Qualiter episcopi et presbyteri ligare ac solvere debeant.

125. Quod clerici monachis praestant.

126. Quod non licet missas cantare nisi in locis sacratis.

sam

127. De eadem re.

128. Ut presbyter minus quam cum duobus misnon celebret.

129. Quod solum sacrati sacerdotes debent missas et nonnisi in loco sacrato.

cantare,

130. Quod presbyteri soli non debent missas cantare nec in quolibet loco.

131. Ut si presbyter inceptum non potest implere officium, alius pro eo presbyter expleat.

132. Ut praeter Domini sacerdotes nullus audeat praedicare.

(1) Nihil aliud recitat in textu Anselmus nisi notissimum Ilieronymi locum ex commentario in epist. Pauli ad Titum I. 5.

133. Quod presbyteri qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur.

134. Ut presbyteri et levitae cum uxoribus suis non misceantur.

135. De subintroductis mulicribus.

136. Quod sacerdotes cum mulieribus non habitent praeter quas canonum censura permittit.

137. Quod lex continentiae eadem est altaris ministris quae episcopis atque presbyteris.

138. Quod nec habitare cum mulieribus diaconi debent.

139. Quod subdiaconi carnale coniugium habere non debent.

140. De eadem re.

141. Ut clerici soli ad feminarum tabernacula non accedant, nec confabulentur cum eis soli.

142. Ut concubinae clericorum venumdentur, clericis vero paenitentia imponatur.

143. Ut in clericorum domibus mulieres non habitent, praeter quas synodus nicaena permittit.

144. Ut clerici ad pubertatem venerint, aut coniugium, aut castitatem profiteantur.

145. Ut clerici vel continentes ad virgines vel viduas soli non accedant.

146. Quod maior a minore non debet benedici. 147. Quod non est quaerendum quis praedicet, sed quem quisque praedicet.

148. Quod praepositi sua quaerentes, mercenarii sunt. 149. Quod omnia quae episcopi vel presbyteri vel quicumque clerici in qualibet ecclesia ordinati adquisierunt, debent esse eiusdem ecclesiae.

150. Ut clerici res ecclesiae non vendant nescientibus episcopis, nec episcopi inconsultis presbyteris.

151. Quod sacerdotes cupidi non debent esse. 152. Quod clericus nec per alium foenus attemptare debet.

153. Quod clerici non sint conductores vel nego

tiatores.

154. Ut clerici usuram non accipiant.

155. Quod clerici debent Papae intimare, si viderint episcopum suum contra ipsius praeceptum agere, aut dampnum in ecclesia.

156. Ut clerici si viderint episcopum vel presbyterum seu diaconum excedere statuta romani Pontificis, ipsi debeant indicare.

157. Quod oportet presbyteros et diaconos scire omnia quae sunt ecclesiae.

158. Quod sacerdotes ceterique fideles in ecclesia non sedeant quando evangelia leguntur.

159. De clericis superbientibus contra episcopum suum, et ut monasterium conditiones episcopo reddat quas fundator tempore consecrationis disposuit.

160. Ut nemo ex ordine clericorum intret in curiam. 161. Ut clericus sui episcopi insidiator curiae tradatur.

162. Ut clerici, praeter romanos, mappulis non

utantur.

163. Nequis clericum alicuius episcopi illo invito suscipiat.

164. Quod non oportet peregrinos clericos sine commendaticiis ministrare.

165. Ut clerici scurriles abiciantur.

166. Siquis potentum quemlibet expoliaverit, et admouente episcopo non reddiderit, excommunicetur. 167. De ieiunio clericorum ante pascha, et de missa in nocte nativitatis Domini.

« PoprzedniaDalej »