Obrazy na stronie
PDF
ePub

pa, et posuit iuxta locum ubi crucifixus est in monte Aureo in Vaticano palatii neroniani. Decio christianos persequente, septem dormientes quieverunt Ephesi (1). Alexander Hierosolymis, Babylas Antiochiae, et Dionysius Alexandriae, episcopi cum multis passi sunt. Quot vero in desertis et montibus latitantes fame siti frigore languore latronibus bestiisque consumpti sint, evolvere non possumus. His diebus Novatianus romanae ecclesiac presbyter ambiens episcopatum, auctore Novato Cypriani presbytero, haeresim condidit Novatianorum, qui se catharos id est mundos vocitabant, lapsis spem veniae denegantes. Ob quam rem in urbe romana congregatur concilium episcoporum Lxx., presbyterorum quoque totidem, et diaconorum plurimorum, in quo statuitur ut lapsis in certamine, misericorditer venia promitteretur, et reconciliatio post dignam paenitentiam concederetur.

Antonius monachus nascitur in Aegypto. Romac Cornelio praesidente, Carthagini vero sancto Cypriano, ambobus fide virtuteque praecipuis, orta est quaestio in Africae partibus, utrum oporteret haereticos rebaptizari; sed tandem definitum est sola eos manus impositione posse purgari. Cornelius papa primo pulsus Centumcellas, demum sub Decio plumbatis caesus, ut habetur in chronica Damasi, martyr effectus est, et decollatur anno Domini CC.LIII, sicut de anno in quadam chronica invenitur, sepeliturque in via appia in praedio Lucinae xvIII kal. octobris. Eodem die beatus Cyprianus episcopus apud Carthaginem passus est, quo Romae Cornelius, sed non eodem anno. Decius

(1) De his legendus Victorius in descriptione veteris monumenti hanc rem exhibentis, quod servatur in museo sacro bibliothecae vaticanae.

imperator cum filio suo, quem iam Caesarem delegerat, in medio barbarorum situs perimitur. Anno Domini cc. secundum chronicam Vincentii, Gallus cum Volusiano filio suo imperat annis duobus et mensibus quatuor.

XXIIII. LUCIUS •I•

Luctus primus natione tuscus, de civitate Luca, ex

patre Lucino, secundum Damasum; secundum Martinum natione romanus, ex patre Porphyrio, coepit auno Domini .CC.LV. Sedit annis III, mensibus, diebus . In chronicis Hieronymi et Prosperi scribitur, quod sederit mensibus vIII. Hic statuit ut duo presbyteri et tres diaconi episcopum non deserant propter testimonium ecclesiasticum, et propter titulum erroris. Gallus et Volusianus filius eius imperatores dum contra Aemilianum novis rebus studentem bellum moliuntur civile, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis extinctus est. Hoc tempore Origenes septuagesimo actatis suae anno moritur. In huius viri opusculis plurima reperiuntur catholicae fidei obviantia et reprehensione digna. De quo Hieronymus sic dixisse fertur: Origenes ubi bene locutus est, nemo melius.; ubi male, nemo peius. Quidam vero dicunt haec in eius libris odiose ab aemulis fuisse inserta. Hieronymus enim in epistola ad Pammachium quae incipit schedulae quas misistis etc. dicit cum egisse paenitentiam, et ad Fabianum papam scripsisse epistolam in qua quod talia scripserat paenitentiam egit.

Anno Domini .cc-LVI. secundum chronicam Vincentii, in quadam vero chronica dicitur .cc.LV, Valerianus in Rhaetia ab exercitu, Gallienus filius eius a se

natu, imperatores creati imperant annis xv. Porro primum Valerianus ita sanctos venerabatur, ut domus eius Dei ecclesia esse videretur; sed depravatus per quendam, fidem christianorum detestari coepit, et octavus a Nerone christianos compelli per tormenta ad idololatriam iussit. Multus ubique funditur sanguis, et innumera sanctorum caterva martyrii gloria decoratur. Qua persecutione Cyprianus afer, primum rhetor, deinde presbyter, ad extremum carthaginiensis episcopus, doctrina praecipuus et omni virtute admirandus, martyrio coronatur. Lucius papa primum in exilio fuit; demum ad ecclesiam suam reversus, capite truncatur nonas martii. Hic sicut habetur in chronica Damasi, potestatem dedit omnis ecclesiae Stephano archidiacono suo dum ad passionem pergeret. Sepultus est in coemeterio Callisti.

XXV. STEPHANUS 1.

STEPHANUS

TEPHANUS primus natione romanus, ex patre Iuliano, coepit anno Domini .cc-LVII. Sedit annis III., mensibus, diebus xv. In chronica vero Hieronymi scribitur annis, in chronica Prosperi annis m, in speculo Vincentii lib. xI. cap. Lx. et in chronica Damasi scribitur quod sederit annis vII. Vacavit sedes diebus XXI. Hic constituit sacerdotes et levitas veste sacrata in cotidiano usu non uti. Sane Valerianus imperator non fuit tantorum malorum diutius impunitate gavisus. Nam dum adversus Saporem regem Persarum congreditur, statim ab ipso capitur, ibique in servitute miserabili consenescit, infame scilicet officium gerens, ut ipse acclinis semper ascensurum regem in equum non manu sed dorso attolleret. Stephanus papa cum multos gen

tilium convertisset, et multa corpora martyrum sepelisset, comprehensus, et post templi idolorum ruinam quam impetravera: evadens, missam demum celebrans in sua sede decollatur cum xn. presbyteris, vn diaconis, et xvi. clericis, sicut colligitur ex chronica Archiepiscopi cusentini. Sepultus est in coemeterio Callisti ш nonas angusti, anno Domini ·CCLX.

IXTU

XXVI. SIXTUS II.

Sixtus secundus natione graecus atheniensis, ex patre philosopho (1), coepit anno Domini cc.LxI. Sedit annis II., mensibus x1, diebus vi. In chronica vero Hieronymi scribitur annis vIII, in chronica Prosperi annis VII Vacavit sedes secundum chronicam Damasi diebus xxxv., in quadam vero chronica dicitur diebus xxII. Hic constituit ut missa celebretur super altare, quod antea non fiebat. Hic beatum Peregrinum civem romanum ordinavit episcopum, Marsum vero presbyterum, et Concordium diaconum, Iovinianum denique virum per omnia eloquentem lectorem esse constituit, et ad Gallias gratia praedicandi direxit. Qui navali tramite Massiliam petentes, Lugdunum versus perducti celare se nullatenus potuerunt. Exinde ad Antricum quod nunc Antisiodorum vocatur venientes, ubi tunc ingens ob culturam Deorum convenerat multitudo, coeperunt voce publica Christi gloriam praedicare; et quicquid ipsius loci primorum fuit, ad christianitatis gloriam convolavit. Moxque sanctus Peregrinus parvo ambitu ecclesiam constituit, Christique nomini consecravit. Porro quid sanctus Peregrinus egerit, vel quos agones pro Christo pertulerit, historia passionis eius. (1) Cod. Sophor.

[blocks in formation]

evidenter declarat. Complevit autem martyrium suum abscisione capitis kalendis iulii. Verius autem tenendum est, quod sanctus Peregrinus cum sociis suis missus fuerit non per istum Sixtum papam secundum, sed per primum, sicut superius notatum est.

Interea dum Sixtus Romae praesidet, impetus persccutionis effervet; unde ipse cum Felicissimo et Agapito Decio praesentatur, capiteque truncatur vIII. idus augusti. Quos beati Laurentius et Hippolytus cum multis aliis per martyrium sunt sccuti. Ubi notandum est quod uti aiunt Vincentius in chronica sua et Gothifredus viterbiensis in libro qui dicitur pantheon, Gallienus imperator binomius fuit; dictus est enim Gallienus et Decius (1); et sub isto Gallieno, qui et Decius appellatur in gestis martyrum, passi sunt Sixtus et Laurentius. Martinus vero in chronica sua dicit, quod a Valeriano et Gallieno imperatoribus quidam Decius nomine in caesarem est creatus, sed non fuit imperator, et dictus est Decius iunior; et ab isto Decio caesare, sed non imperatore, sancti Sixtus, Hippolytus, et Laurentius martyrizati sunt; quod credimus verum esse, sicut in gestis ipsorum plenius et

notatum.

(1) Non est instituti nostri de imperatorum rom. nominibus, genealogiis, successionibus, aut agnationibus disputare, praesertim quia sub Gallieno tot fuere tyranni. Ceteroqui Valerianum certe quendam iuniorem, Valeriani augusti filium, Gallieni fratrem, vel caesarem vel augustum fuisse dicit Trebellius Pollio, quem tamen copiose refutat Eckhelius doctr. num vet. T. vii. p. 427. sqq. Videndus etiam Tillemontius hist. des emp. T. 1. ed. Paris. p. 512.

« PoprzedniaDalej »