Obrazy na stronie
PDF
ePub

imperatorem, nisi cum consilio metropolitani vel reliquorum episcoporum.

116. Incipit epistola formata a .ccc.xvIII. episcopis, et Attico constantinopolitanae urbis episcopo edita. De litteris formatarum.

117. Nequis episcopus ordinet aut retineat vel iudicet clericum alterius absque eius voluntate.

118. Ut nullus episcopus de alterius parochia se quicquam intromittat nisi rogatus.

119. De eadem re.

120. De eadem re.

121. Ut episcopus non leviter cuiquam dimissorias faciat litteras.

122. Ne universalis quisquam vocetur.

123. De eadem re.

124. Quod Papa episcopum dampnatum possit restituere.

125. Ut episcopi secundum ordinationis suae tempus sedeant in concilio et subscribant.

126. Ut nullus praesumat ea quae sibi non sunt

concessa.

127. Quod doctor vel pastor si a fide exorbitaverit, a fidelibus corrigendus erit.

128. Quod saepe pastores ecclesiae depravantur, ut magis corruant qui sequuntur.

129. Quod magis proficimus communibus et alternis orationibus quam privatis et singularibus.

130. Ut imperitis et rudibus ecclesia non committatur regenda.

131. Ut episcopi sacrificantes secum habeant testes in sollempnibus diebus diaconos VII. vel VIII.

132. Ut episcopi semper secum habeant testes sacerdotes et levitas.

133. Ut clerici vel electi monachi cubiculares sint

episcopi.

134. Ut omnis ecclesia habens episcopum, habeat

et oeconomum.

135. Quod episcopus non debet pravos homines in sua societate habere.

136. Ut omnis episcopus suum habeat vicedominum; aut si ipse neglexerit, clerus eligat unum. 137. Ut episcopus res ecclesiae saecularibus viris

non committat.

138. Ut res ecclesiae saecularibus non committantur.

139. Quod episcopalis dignitas ab ea civitate subtrahitur, quae proprium episcopum interemit. 140. De tribus personis, pastoris, mercenarii, et furis.

141. Quod filii ex adulterio nati ad sacerdotium possunt promoveri.

142. Quod bigamus aut concubinam habens non potest esse episcopus, nec presbyter, nec diaconus,

nec cetera.

143. Quod excelsae sedes episcoporum significant speculationem et potestatem ipsorum.

144. Quod valde timenda est sententia episcopi, licet iniusta; et non communicandum quibus ipse non communicat.

145. Quod pastores placere non possunt lupis pariter et gregibus.

146. Quod inferiorum culpae ad neglegentes rectores maxime referuntur.

147. Ut sacerdotes et ministri altaris saecularibus curis abstineant.

148. Ut destruatur quod illicite commissum est.

149. Quod christiani principes debent episcopis caput subdere, non de eorum capitibus iudicare. 150. Quod petendum est auxilium ab imperatore quando fuerit necesse.

151. De sacramento synodali.

152. De sacramento episcoporum a schismate redeuntium ad catholicam unitatem.

153. Quod Leo episcopus se de quodam sinistro rumore, sacramento ad beati Petri sanctissimum corpus' expurgavit.

154. De fide sanctorum patrum in ecclesia servanda. 155. Ut episcopi, qui apostolicae sedis ordinationi subiacent, annue idibus maii sanctorum apostolorum Petri et Pauli liminibus praesententur.

156. Quod beatus Gregorius se dicit non recognoscere qui canones nolunt custodire, arguens neglegentiam.

157. Quod episcopi ad saecularia negotia non ordinantur, sed laici haec curare debent.

158. Quod episcopus, presbyter, et diaconus peccantes fideles verberare non debent.

159. Ut res ecclesiae in sua potestate habeat episcopus, et per presbyteros ac diaconos dispenset.

160. Ut si episcopus res habeat proprias, cui vult derelinquat, non autem res ecclesiae.

161. Quod si presbyteri, cum episcopus non est, de rebus ecclesiae quid vendiderint, ad ecclesiam revocetur.

162. Ut episcopus dispensandi res ecclesiasticas habeat potestatem, et eam non committat domesticis aut propinquis vel fratribus suis.

163. Quod syracusanus et ceteri Siciliae episcopi a quolibet dioecesis suae presbytero numquam ultra duos solidos cathedratici nomine accipere debeant.

164. Ut nullus sacerdotum rem tituli sui usurpare

praesumat.

165. Ut non liceat episcopo a sacerdote vel alio clerico vel a sanctis locis ultra statuta patrum quicquam exigere.

166. Quod non debent episcopi a suis clericis vel monachis aliquam pecuniam turpis lucri gratia exigere.

167. Quod non licet episcopo res in episcopatu acquisitas alienare, sed quas antea habuerit, cui vult iudicare.

168. Quod non licet episcopo cimelia vel vasa sancta vel cetera alienare, nisi pro redemptione captivorum. 169. Ut per singulos gradus ad ordinem suum ascendat episcopus.

170. De Marcellino papa, qui coactus turificavit, et postea martyr factus est.

171. Ut omni die dominico et nataliciis martyrum gloria in excelsis cantetur.

172. Ut presbyteri simul cum Papa canonem in festis dicant.

173. De benedictione chrismatis et sacri olei.

174. Quod non licet episcopo abesse per tres septimanas ab ecclesia sua.

175. Quod non licet alicui relicta principali cathedra ad aliquam in dioecesi ecclesiam se conferre. 176. Ut episcopus in saecularibus causis non occupetur.

177. De eadem re.

178. Quod episcopus neglegens non debet-esse, sed studiosus circa filios et pauperes.

179. Quod metropolitanus nihil extra parochiam suam agat.

180. Quod solus episcopus diaconum vel presbyterum deponere non potest.

181. De his qui in plebes irruunt, quas ad se pertinere putant.

182. Quod Papae primum colobiis usi sunt, quae postea in dalmaticas commutata sunt.

183. Quod non licet episcopo vel abbati res ecclesiae principibus tribuere, aut propinquis nisi ut pauperibus.

184. Quod non licet episcopis vel clericis claris vestibus ornari.

185. Quod nihil facilius, sed apud Deum dampnabilius, quam sacri ordines, si secundum homines agantur; si vero secundum Deum, nihil difficilius ac beatius.

186. Quod boni principes ecclesias debent aedificare, et sacerdotes tueri et honorare.

187. De eadem re.

188. Quod episcopi ad iudices saeculares non debent confugere.

189. Ut laicus episcopum sub digna custodia dirigat (1).

190. Ut schismatici per publicas potestates repri

mantur.

191. De falsis et apocryphis libris ut in usu lectionis non habeantur.

192. Qui libri sint legendi.

193. Quod ideo non recipiendi quilibet apocryphi libri.

194. De brevi anexu librorum in canone sanctarum scripturarum receptorum.

195. Ut in ecclesia praeter canonicas scripturas nihil legatur.

196. De plebibus qui numquam episcopos habuerint. (1) Agitur in textu de pseudo-episcopo ad sedem apostolicam dirigendo.

« PoprzedniaDalej »