Obrazy na stronie
PDF
ePub

quamdiu corporis infirmitate detentus kal. februarii migravit ad Dominum, et in ipso monasterio honorifice tumulatus est.

ITERUM DE GELASIO II.

Tertio post obitum Paschalis die electus est Gelasius

per

in vigilia conversionis beati Pauli apostoli, qui fuerat primus diaconorum, et vice Friderici cancellarii et archiepiscopi coloniensis, et administravit pontificatum sicut Pontifex, et mansit in patriarchio lateranensi usque in diem Veneris ante quadragesimam. Consules vero miserunt nuntios ad Imperatorem, qui tunc in obsidione morabatur Veronae, et notificaverunt ei omnia quae acciderant litteras. Ille vero nihil moratus est, sed cum festinatione Romam petiit cum paucis militibus. Die Veneris ante quadragesimam misit nuntios ad consules ut exirent obviam ci. Sabbato vero ante quadragesimam ingressus porticum sancti Petri, mox ut electus Pontifex de eius adventu audivit, egressus est de patriarchio lateranensi, et venit in regionem sancti Angeli in ecclesiam beatae Mariae sitam super fluvium Tiberim, ubi fideles eius erant, et mansit ibi tota die sabbati. Rex vero misit nuntios ad eum ut finem liti imponeret. Ille hoc audito, nocte navem ascendit, secessitque in patriam suam Caietam cum episcopis et Cardinalibus atque diaconis. Imperator vero cum talia audisset, consilio habito cum suis fidelibus perrexit ad basilicam beati Petri, ut inveniret consilium quid ageret. Illico consiliaverunt eum ut Pontificem ordinaret. Tunc elegerunt Mauricium archiepiscopum hispaniensem de civitate Bracharensi, et consecraverunt cum romanum antistitem in die Vene

ris quatuor temporum, quae sunt mense martio, cui posuerunt nomen Gregorius.

Praedictus Gelasius altera die, hoc est die sabbati, ordinatus est presbyter, die dominico consecraverunt eum Pontificem. Non multo post egressus inde perrexit Beneventum, ibique ei dux et omnes principes Agarenorum fidelitatem fecerunt. Moratusque est ibi usque ad festivitatem apostolorum, et tunc reversus est Romam; sed non fuit ausus manere in patriarchio lateranensi, quia fideles Regi et Pontifici eius retinebant illud. Mansit autem in Ripa apud heredes Stephani Ocdonis in ecclesia beatae Mariae secundicerii. Altera die, quae fuit octava festivitatis apostolorum Petri et Pauli, perrexit ad basilicam beati Pauli, et ibi missam celebravit. Alter vero Pontifex, videlicet Gregorius, quem Romani nominant Burdinum, celebravit missam in basilica beati Petri. Non multo post Gregorius secessit ad civitatem Sutrinam, et basilicam sancti Petri suis reliquit fidelibus custodiendam. Dictus autem Gelasius postea ingressus est navem, secessitque in civitatem Pisanam, deinde perrexit in Franciam, ibique ex hac vita subtractus est.

CALLISTUS II.

Illi vero (1) non fideles sed infideles ei et Imperatori non diu perseveraverunt in sacramento fidelitatis et securitatis dictae basilicae beati Petri, quod eis fece. rant, sed accepta pecunia tradiderunt cam Petro Leonis, qui fidelis erat Callixti papae, cum omnibus eius munitionibus. Postea vero data pecunia, plures equites

(1) Nempe quos Gregorius antipapa custodiendae basilicae sancti Petri praefecerat.

ac pedites Callixto pontifici in romana civitate fidelitatem fecerunt. Non multo post perrexit cum magno exercitu ad civitatem Sutrinam, ubi dictus Gregorius, qui dicebatur Burdinus, manebat. Octavo autem die illius obsidionis, dicti Sutrini dederunt eum in potestatem Callixti papae et Romanorum. Postquam vero in eorum venit potestatem, expoliaverunt eum vestimentis suis, et induerunt ei duas versas ovinas ulcas, et posuerunt eum super camelum qui ferebat caldarias pontificis Callixti, et coeperunt sic reducere Romam ludibriatum et verberatum. Postea vero collocaverunt eum super unum vilissimum equum, et miserunt per 'Transtiberim cum multa iniuria et populi clamore ad Septisolium, ibique in vinculis eum clauserunt. Non multo post exinde illum extrahentes miserunt ad castrum Passarani (1), indeque eum abstractum amandaverunt in Apuliam ad monasterium sanctae Trinitatis. Mansit autem a tempore ordinationis suae, usque ad diem quo captus fuit, in pontificatu annis tribus, et mensibus duobus, diebus octo minus.

In Cincii camerarii memorato superius codice duo sunt chronica romanorum Pontificum; quorum prius, usque ad Caelestinum •III', catalogi potius nomine appellem, habetque in margine imperatores, cum nonnullis temporum gestis. Hunc ego catalogum praetermittendum censui: etenim mercis huius magna in codicibus copia est. Alterum chronicum non vitarum numero sed rerum copia paulo est diffusius usque ad Lucium •II, quae est ipsa scribentis aetas. Sed tamen ne ex hoc quidem, praeter praefatiunculam, recitandum quicquam putavi, quae est huiusmodi.

(1) Ricobaldus ferrariensis in chronico suo dicit fuisse reclusum in arce Fumonis.

Venerabili patri et domino I Priori, et ceteris. fratribus, A sacerdos licet indignus eiusdem ecclesiae omnium fratrum minimus, in Christo salutem.

Filiorum est praecepto patris obedire; et in iis quae ad communem utilitatem pertinere noscuntur, in quantum Spiritus sancti gratia largitur, pro posse et nosse, operam dare. Praecepto itaque et voluntati vestrae, diligende Pater, ut potui obedivi, et nomina et tempora vel actus romanorum Pontificum, a beato Petro apostolorum principe, usque ad nostra tempora in unum parvum volumen adunare curavi. Obsecro itaque ut quae corrigenda sunt, corrigatis ; et pro tanto labore orationum vestrarum munus mihi humiliter petenti rependatis; quatinus apud auctorem nostrum Iesum Christum pro meis dignemini intercedere peccatis.

AD INNOCENTII III. VITAM

ADDITAMENTUM.

Liber cui titulus gesta Innocentii ....... PP. ab auctore

..

coaetanco scriptus, et a Bosqueto, Balutio, et Muratorio etiam R. I. S. T. III. p. 486-567. editus, habet in capitulo ultimo (id est cxLv.) quandam aedificiorum ac piarum Innocentii oblationum largitionumque recensionem. Porro v. cl. Fr. Hurterius in celebri suo de magni huius Pontificis vita rebusque gestis commentario ed. gall. T. II. p. 846. n. 1. adnotat, eo capitulo nonnisi largitiones ab Innocentio prioribus undecim pontificatus annis factas contineri ; ideoque arbitratur multo maiorem fore numerum, si ad septem reliquos innocentianae vitae annos is catalogus protenderetur. Reapse cap. cxxiv. praedictorum gestorum versatur historicus in decimo Innocentit

anno. In cap. autem .cXL. undecimum annum videmus decurrere. Denique extremum capitulum cxLv. manifeste mutilum esse apparet tum per se, tum quia munificentiae Innocentii aliunde iam cognitae, et per XVIII. et amplius pontificatús annos propagatae, cuius tot etiamnum monumenta extant, in praedicto capitulo vix centesima, ut ita dicam, pars narratur. Ecce autem in archii pontificii prisco codice multo plenior atque longissimus inventus est largitionum omnium Innocentii catalogus, ab eodem auctore qui gesta conscripsit confectus, et coronidis instar gestis additus. Cuius ego bonum nactus exemplar, libenter heic adscribo ceu curiosum et utile atque illustre vitae Innocentii additamentum, cui numerales notas distinctionis gratia interposui.

I.

Basilicae sancti Petri contulit quartam partem oblationum de omnibus ministeriis, potestatem insignia plumbea vel stamnea faciendi, et proventus eorum; calicem aureum xvII. unc. et dimid., crucem auream cum pede argenteo deaurato, duos textus evangeliorum preciosissimos ex auro et smalto cum margaritis et gemmis, vestem rubeam preciosam cum pavonibus aureis ad ornatum altaris, planetam, tunicam, dalmaticam, et pluviale de candido examito, granatis et auriphrygiis decenter ornatum, amictum et cingulum, albam et stolas. Et subdidit ei ecclesias sancti Iacobi et sancti Leonardi in Septimiano, et ecclesias sanctae Mariae in Saxia, et sanctae Mariae in Transpadina. Item ei ad opus altaris regalem pannum cum suis imaginibus mirabiliter auro contextum, et unum amplum mantile de opere alamannico, unum par bacilium ar

« PoprzedniaDalej »