Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sedit annis XI., mensibus .vi., diebus .xxv., secundum chronicam Martini. In chronicis quorumdam aliorum scribitur sedisse annis 1x cum dimidio. Hic dictus est prius Anselmus lucanus episcopus (1), et a Cardinalibus concorditer electus. Sed episcopi Lombardiae omnes Cadaloum episcopum parmensem elegerunt, dicentes Papam non debere eligi nisi de paradiso Italiae. Et hic Cadalous cum magno exercitu bis Romam veniens papatum per vim voluit, sed non potuit, obtinere. Itaque inter duos electos longa fuit concertatio etiam usque ad homicidia. Demum Alexander ad rogatum Henrici imperatoris Mantuae concilium celebrans, iureiurando se expurgans de simonia, in sede apostolica subrogatur. Cadalous vero ut simoniacus et invasor repudiatur. Alexander autem Romam revertitur, et tandem in ecclesia lateranensi tumulatur anno Domini M.LXXII, secundum chronicas quorumdam, in quibusdam vero chronicis scribitur LXXV.

Eodem anno Normanni, qui in praeiudicium Papae regnum Apuliae occupaverant, fines Campaniae devastabant; quos Gothofridus dux spoletanus et comitissa Mathilda devota filia sancti Petri expulerunt. Haec comitissa fuit potentissima, adeo ut cum imperatore bellum habuerit, quae cum amplissimis possessionibus habundaret, totum patrimonium suum super altare sancti Petri obtulit. Et hoc quod obtulit, usque in hodiernum diem dicitur patrimonium sancti Petri. Anno eodem, quo cyclum magnum diximus incepisse, sanctus Eduardus rex Anglorum de fine suo caclitus admonetur. Hic cum quodam tempore omnia quae ipse et socii habebant prae manibus dedisset pauperibus, anulum digiti sui panperi cuidam tribuit, quem san

(1) Diversus tamen ab auctore collectionis canonicas.

etus Iohannes Baptista, ad quem specialem devotionem habebat per quosdam peregrinos a nautis vento prospero flante dimissos, eis desolatis et flentibus in littore maris apud Accon, in specie peregrini apparens remisit dicens, quod per totum illum annum fuerat in digito beatae Dei genitricis Mariae. Qui eadem die et hora, quibus beatus Iohannes Baptista cis anulum reddidit, se miraculose apud portum Londoniarum invenerunt, et regi anulum praesentantes narraverunt ei cum gaudio omnem seriem praedictorum. Nec longe post rex inclytus migrat ad Christum nonis ianuarii anno Domini M.LXV.

CLXVIII. GREGORIUS VII.

GREGORIES septimus, natione tuscus, patria soanensis,

coepit anno Domini M.LXXIII., secundum aliam chronicam LXXIII. Sedit annis XI., mense ·I., diebus ·IIII., in quadam chronica scribitur annis XIII. Hic antea Hildebrandus vocatus, prior cluniacensis, postmodum vero Cardinalis, propter laudabilem eius vitam Papa a Cardinalibus est electus. Hunc Cincius praefecti filius, cum primam missam in natali Domini ad sanctam Mariam maiorem celebraret cepit et in turri sua posuit; sed Romani turrim destruentes, Papam liberant, et Cincium ex urbe eiciunt. Hic secundo anno pontificatus sui celebrata synodo simoniacos anathematizavit, ac sacerdotes axoratos a sacerdotio amovit. Sed quia laicis missam corum interdixit, grave schisma oritur in ecclesia, quia multis visum est esse contra sententiam sanctorum, qui scripserunt quod sacramentorum effectus sive per bonos dispensentur non amplificatur, sive per malos non attenuatur, quia sanctus Spiritus in illis latenter operatur. Florchat Petrus Damianus,

de Cardinali episcopo osticnsi factus eremita, sapientia et religione nominatissimus, qui Hildebrando seilicet papae Gregorio VII. scripsit litteras reddens rationem quare episcopatum dimiserit.

Hic Gregorius Henricum quartum imperatorem concilio cx episcoporum habito excommunicavit, eo quod ecclesiae voluit scindere unitatem. Sed post ad ipsum Papam in Lombardia veniens, nudis pedibus super nivem et glaciem stans, vix absolutionem impetravit. Post hacc Imperator Wormatiae concilio xxш episcoporum et nobilium congregato, iubet decreta Gregorii cassari; propter quod Papa commoto denuo excommunicatur, et Papa omnes a iuramento et fidelitate. eius absolvit, et omnes ab eo avertit verbis et scriptis, matrem etiam eius Agnetem alienat ab co. Itaque qui prius abiuraverant Hildebrandum, id est Gregorium, periurium periurio cumulantes, nunc abiurant Imperatorem, primatesque regni Radulphum ducem Burgundionum regem elegerunt, cui coronam misit. dominus Papa sic inscriptam "Petra dedit Petro, Petrus diadema Radulpho.,, Hunc Sigifridus archiepiscopus maguntinus benedixit. E contra, consensu eiusdem Henrici, episcopi seditiosi apud Brixiam convenientes Gibertum episcopum ravennatem in Papam elegerunt, et Clementem vocarunt, quem Henricus cum suis pronus in terra adoravit, et Romam ducens sine. Cardinalibus, a bononiensi, cremonensi, et mutinensi episcopis fecit benedici, et ab eodem in die paschae coronatur, Gregorium cum Cardinalibus in castro sancti Angeli obsidens. Romani Gibertum suscipiunt, et Gregorius a papatu abdicatur. Robertus vero Guiscardi ab Apulia veniens, Imperatore fugiente cum suo Papa Senas, Capitolio et civitate leonina destructis, urbem

capit et ferro consumit ac igne, Papam ab obsidione liberans. Post hace Henricus consilium regale et synodale coëgit Maguntiae, ut ordinationem Giberti approbantes, depositionem Hildebrandi confirmarent subscripto, quod multi manu et ore faventes, corde tamen Hildebrando seu Gregorio papae adhaerebant. Idem. autem Hildebrandus in Apuliam descendens apud Salernum exul obiit miraculis coruscans, anno Domini •M.LXXXV. Gibertus vero in catalogo Pontificum romanorum minime computatur.

Anno Domini M.LXXXVII. sanctus Stephanus de Mureto diaconus, natione arvernus, xxx. aetatis suae anno conversus, non longe a civitate lemovicensi eremiticam vitam ducens, carne aut sanguine numquam usus, plenus sanctitate et miraculis, ordinem grandimontensem instituit, et quinquagesimo anno conversionis migrat ad Christum. Hic placentam quam mulier de spicis post messores collectis factam sibi obtulit, ut cam convinceret quod spicae hominibus pauperibus a lege concessae sunt, cnltello divisit, e sanguis ubertim exivit. Domnus Gaufridus coenobium castaliense in lemovicensi pago reparat, ubi sanctam resurrectionem cum sanctis et iustis expectat. Magister Imbertus canouicus lemovicensis coenobium Beneventi in lemovicensi pago fundat. Anno Domini MLXXXV. in Hispania Alphonsus rex Galloeciae Toletum urbem maximam capit, Sarracenos debellans, et in ea christianitatis cultum amplificat.

Hactenus Auctorem nostrum, id est Bernardum Guidonis, edendum censuimus, quia posthine, nempe a Victore III, extat apud Muratorium R. I. S. T. III. p. 351. seqq.

NOTITIA CARDINALIUM S. R. E.

quam Auctor ex Richardo cluniacensi potissime haustam vitis Pontificum praeposuit, nos

vero postponendam iudicavimus.

ESUS CHRISTUS filius Dei primus et summus Pontifex assistens christianorum, tres hierarchias angelorum habet in suum obsequium in ecclesia triumphanti; et ad exemplum illius in militanti ecclesia circa vicarium ipsius summum Pontificem sunt tria genera Cardinalium sibi obsequentium instituta. Quocirca de ipsis quot, et qui, et ad quid sint, est breviter dicendum. Numerus ergo primordialis ipsorum Cardinalium est quinquaginta unus, qui in tria genera distinguuntur; quia quidam ipsorum sunt domino Papae assidentes, ut episcopi; quidam assistentes, ut presbyteri; quidam insistentes, ut diaconi. Episcopi enim in sollempnitatibus sunt domino Papae assessores, unde ipsi inter alios Cardinales cathedris utuntur. Presbyterorum vero Cardinalium quilibet suam hebdomadam servans, in missis et horis assistit domino Papae. Diaconi vero Cardinales insistunt ministeriis; ipsi enim Papam induunt, eundemque sustentantes deducunt, et ei circa. altare deserviunt. Sunt autem episcopi Cardinales vir prima institutione; videlicet episcopus ostiensis, qui propter consecrationem Papae dignior est aliis, et utitur pallio; episcopus portuensis; episcopus albanensis ; episcopus sabiaensis; episcopus pracnestinus; episcopus sanctae Rufinae, qui postmodum portuensi episcopatui unitus est et coniunctus; episcopus tusculanus. Et isti episcopi tamquam vicarii domini Papae in dominicis diebus et festis et praecipuis sollempuitatibus

« PoprzedniaDalej »