Obrazy na stronie
PDF
ePub

Othonem, quem etiam erudierat, confugit, qui eum primo fecit archiepiscopum Ravennae, et postea Papam, ut infra videbitur.

Anno Othonis imperatoris decimo, sanctus Dunstanus cantuariensis archiepiscopus, cuius vita virtutibus et miraculis extitit gloriosa, migrat. Huius tempore status ecclesiae anglicanae valde convaluit, et in sanctae religionis excrevit augmentum. Siquidem eius industria monasticus ordo refloruit. Quippe plura coenobia diruta reparata sunt, et nova constructa. Anno Othonis nono, sanctus Maiolus cluuiacensis apud Silviniacum Arverniae obiit, ubi et corpus eius quiescit. Post quem Odilo praeficitur, qui Cluniacum .LvI. annis rexit miro religionis fervore, et inter cetera pietatis opera miraculis in vita claruit; qui dicere consuevit cum reprehenderetur quod in peccantes plus iusto esset misericors, si dampnandus sum, inquit, malo dampnari de misericordia quam de duritia.

CXLVIIII. GREGORIUS V.

GREGORIUS

mensi

TREGORIUS quintus natione saxo, ex patre Othone, coepit anno Domini DCCCCXCVI. Sedit annis II. bus v. Vacavit sedes diebus xv. Hic dictus prius Bruno, ad instantiam Othonis tertii imperatoris, cum esset consanguineus eius, in Papam est electus. Sed post modicum Crescentius consul urbis placentinum episcopum venientem de legatione Constantinopoli, propter pecuniam quam gerebat, intrusit. Sed hoc factum imperator graviter vindicavit. In chronica Martini scribitur quod hic Gregorius Othonem tertium Romam venientem coronavit in imperatorem; qui Otho rediens, ut in chronica Martini dicitur, de Apulia per Beneventum, corpus sancti Paulini episcopi secum tulit.

CL. IOHANNES XVII

IOHANNES OHANNES decimus septimus natione graecus, placentinus episcopus, coepit anno Domini DCCCC.IX. Sedit mensibus x. In alia chronica dicitur mensibus v. Vacavit sedes diebus .xx. Hic per consulem urbis dando pecuniam Gregorio vivente intrusus, post per imperatorem exoculatus fuit, et consul decapitatus.

CLI. SILVESTER II.

SILVESTER

ILVESTER secundus natione gallicus coepit anno Domini м. Sedit annis .., mense ·I., diebus .vIII., in alia vero chronica dicitur sedisse annis .vII. Vacavit sedes diebus xxI. Anno Othonis XIIII, Domini .DCCCCXCVII., Hugo rex Francorum moritur, conregnante filio suo Roberto piissimo, qui Constantiam filiam Guillelmi comitis arelatensis duxit uxorem, ex qua quatuor filios genuit, Hugonem qui cognominatus est magnus, Henricum, Robertum, et Odonem. Hugo vero apud Compendium a patre coronatus in regem, iuvenis defun

ctus est.

Hic rex Robertus mansuetus fuit, et mediocriter litteratus, et religionis amator. Nam in praecipuis sollempnitatibus in ecclesia sancti Dionysii capa serica indutus chorum cum cantore regebat, et cum monachis psallebat. Composuit et quosdam ecclesiasticos cantus, et prosam de Spiritu sancto " sancti Spiritus adsit nobis gratia.,, Et in natali Domini responsorium "Iudaea et Hierusalem.,, De martyribus "concede nobis Domine. Constantia autem uxor videns eum delectari in istis, iocando dixit: quod etiam de ipsa cantum faceret, unde fecit responsorium "o constantia marty

[ocr errors]

rum

in honorem beati Dionysii et sociorum eius. Hic cum quoddam castrum obsedisset, dimisso exercitu venit Aurelianos ob festum sancti Aniani, et cum chorum regeret, alta voce ter " agnus Dei,, intonans et genuflectens, castri muros et turrim dirui impetravit. Fuit in dando largissimus, at Constantia nimis tenax et avara. Et cum rex alicui dabat, dicere consuevit accipienti, vide ne Constantia sciat. Hic plures ecclesias in regno, et praecipue Aurelianis monasterium sancti Aniani, et ecclesiam sanctae Mariae et sancti Hilarii ante palatium construxit; sancti quoque Leodegarii in silva Aquiliana, et sancti Medardi in Vitriaco castro, monasterium sancti Reguli in civitate Silvanectensi, et sanctae Mariae in castro Stampensi, apad Augustudunum monasterium sancti Cassiani, Parisiis monasterium sancti Nicolai in palatio suo, et ecclesiam sanctae Mariae in Pissiaco castello. Regnavit in Francia post mortem patris annis .xxxIIII.

Per hos dies Raynaldus comes senonensis obiit. Hic abbatias sanctae Columbae et sanctae Pharae diu habens sub dominio suo multipliciter adgravavit; etiam abbatiam sanctae Mariae pro viribus destruxit, in cuius territorio castrum firmissime munivit; et aliud in territorio Ferrariensis coenobii castrum condidit, quod nomine suo vocavit. Floruit Fulbertus episcopus carnotensis, prius regis Roberti cancellarius. Hic vita honestissimus, sapientiaque praeclarus, composuit "chorus novae Hierusalem, stirps Iesse, et solem iustitiae et plura huiusmodi. Silvester papa Romae lamentabiliter vitam finit, qui cum esset monachus floriacensis coenobii in territorio aurelianensi super Ligerim siti, apud Hispalim in Hispania plura didicit, vocatus primo Gerbertus, ad Galliam rediens plures sollempues

[ocr errors]

habuit discipulos, Othonem qui postea fuit imperator, et Robertum regem Franciae, et Lotharium archidiaconum et postmodum archiepiscopum senonensem. Hic Gerbertus prius archiepiscopus remensis, deinde ravennatensis, demum Papa fuit. Sequitur inepta illa et famigerata narratio de magica Silvestri arte, deque eius paenitentia, et dira sibi morte ab ipsomet paenitente imperata, et denique de eius sepulcro ad Lateranum, quod emisso humore mortem Papae vel alicuius clerici in magna dignitate constituti portendere soleat. Quae fabulae ne pueris quidem iam narrandae videntur.

CLII. IOHANNES XVIII.

IOHANNES

OHANNES decimus octavus coepit anno Domini M.III. vel м. Sedit mensibus .v. in alia chronica dicitur mensibus VI., diebus xxv. Vacavit sedes diebus xvIII. Hoc tempore quidam religiosus Hierosolymis rediens, in Siciliam cum quodam eremita recluso moram faciens, ab eo se didicisse retulit inter cetera, in illa vicinia esse loca flammas eructantia, quae ollae Vulcaniae ab incolis vocarentur, in quibus animae purgandorum luant diversa pro qualitate meritorum supplicia (1), deputatis ibi daemonibus ad haec exequenda, quorum diras voces et ululatus saepe audisse dicebat plangentiuin quod animae eriperentur eis per orationes at eleemosynas fidelium, et praecipue Cluniacensium indefesse orantium pro requie defunctorum. Quo Odilo abbas cluniacensis comperto per illum, constituit ut per omnia monasteria sibi subiecta, crastino omnium sanctorum, memoria omnium in Christo quie(1) Ex vita S. Odilonis a S. Petro Damiani scripta.

scentium celebretur; qui mos et ritus ad multas ecclesias per gratiam Dei inde pervenit.

Otho tertius imperator moritur. Secundum chronicam Martini post mortem Othonis secundi et tertii cessavit imperium annis 11. (1) Hoc tempore Hungari per beatum Stephanum regem eorum convertuntur ad Christum. In chronica Vincentii additur, et per sororem Henrici imperatoris nomine Gillam uxorem regis Hungarorum, qui in baptismo vocatus est Stephanus, qui miraculis clarus apud Albam Hungariae in ecclesia beatae Mariae virginis requiescit. Anno Domini .M.III., et in chronica Sicardi episcopi cremonensis dicitur M.I., Henricus secundus claudus dux Noricorum, id est Baioariorum, defunctis Othonibus absque heredibus, eligitur a principibus, qui regnavit annis XXII. In chronica Martini legitur: licet tres Othones per successionem generis regnaverint, post tamen institutum fuit, quod per officiales imperii imperator eligeretur, et sunt isti videlicet, maguntinensis, trevirensis, coloniensis, marchio brandeburgensis camerarius, palatinus dapifer, Saxoniae dux portitor ensis, pincerna rex boëmus. In chronica Sicardi dicitur quod regnavit annis xxIIII., imperavit annis .x, et permansit regnum vacuum annis duobus. Scribitur in quadam chronica, quod iste cum sponsa sua Radegunde ambo virgines permanentes, in ecclesia bambergensi quam aedificaverant, requiescunt, miraculis coruscantes. Notandum quod iste Henricus in quibusdam chronicis dicitur esse primus, et hoc accidit ex eo quod alius Henricus primus non imperavit apud Romanos, sed solum apud Teutonicos, et ideo non ponitur inter imperatores, sed inter reges in multis (1) Al. cod. xII.

« PoprzedniaDalej »