Obrazy na stronie
PDF
ePub

in Vaticano in ecclesia sancti Petri sepultus est, secundum chronicam Martini; Damasus vero dicit quod sepultus sit in coemeterio Callisti via appia x kal. martii.

XIII. ELEUTHERIUS.

ELEUTRER

LEUTHERIUS natione graecus, ex patre Abundio, de oppido Nicopoli, coepit anno Domini C-LXXXIIII., in alia vero chronica dicitur III. Sedit annis xv., mensibus vi, diebus v. Vacavit sedes diebus VI. Ab isto Lucius rex Britonum missis litteris ac nunciis petiit fieri christianus; et ei Phaganus et Damianus viri religiosi a beato Pontifice mittuntur, qui ipsum et populum convertentes sacro baptismate abluerunt. Erant autem tunc in Britannia, quae nunc Anglia dicitur, XXVIII. flamines, id est poutifices paganorum, in quoram loco episcopos auctoritate apostolica statuerunt. Erant et tres archiflamines, quorum potestati ceteri fanatici subdebantur; quorum loco archiepiscopos scilicet Londini, Eboraci, et in urbe Legionum, quam veteris muri aedificia super Oscam fluvium in Glamorgacia fuisse testantur, consecrarunt (1). Per idem tempus pax ecclesiae per omnem terram reddi coepit, et sermo Dei ex omni genere hominum ad pietatem animas aggregabat. Eleutherius papa firmatum ab apostolis decretum renovavit, quod nulla esca rationabilis et humana a christianis repudietur. Interim romanum regebat imperium Commodus, ceteris incommodus, qui non multo post in domo Vestalium strangulatus interiit. Cui successit a senatu creatus Aelius Pertinax vir

(1) Beda hist. Angl. I. 4, et praecipue Harpsfeldius hist. angl. eccl. ed. 1622. p. 6. apud quem pro Glamorgacia scribitur Demetia, et pro Phagano Fugacius.

grandaevus et aequissimus ; qui sexto mense, postquam regnare coeperat, Iuliani iurisperiti scelere in palatio occisus est, qui Iulianus invasit etiam imperium. Sed eundem vi mense Severus genere afer, anno Domini .c.xcu secundum chronicam Vincentii, in quadam vero chronica dicitur anno c.xcv., apud pontem Milvium bello civili victum interfecit. Itaque inter Pertinacem et Iulianum unus consumptus est annus.. Severus deinde imperavit annis xx secundum chronicam Vincentii, in quibusdam vero chronicis dicitur annis xvII Fuit bellicosissimus, acer ingenio, graecis et latinis litteris instructus, et in omnibus fine tenus perseverans. Eleutherius martyr sepultus est in Vaticano apud sanctum Petrum v kal. iunii.

XV. VICTOR .I.

VICTOR

ICTOR primus natione graecus (Damasus et Martinus dicunt afrum) ex patre Felice, coepit anno Domini C-XCIX. Sedit annis x, mensibus II, diebus .x. Vacavit sedes diebus XII. Celebrato per eum concilio in Alexandria Palaestinae, cui interfuit Narcissus hierosolymitanus et Irenacus lugdunensis, statuit pascha cele· brari die dominica, observata XIII. luna mensis aprilis usque ad xxI. pro termino paschali; nam multi episcopi Asiae et orientis cum iudaeis pascha celebrabant. Constituit etiam ut necessitate imminente quilibet sive in mari sive in flumine, dummodo constaret de credulitate eius et christiana professione, baptizaretur. Tempore huius floruit Clemens presbyter alexandrinus, litterarum sacrarum eruditione clarus, qui beati Pantaeni incomparabilis eruditionis viri auditor extitit; multique sacerdotes religiosi sanctitate praecipui, Nar

cissus Hierosolymorum, Polycrates Ephesiorum, Irenaeus Lugdunensium, Bathyllus Corinthiorum, insignes episcopi claruerunt. Severus augustus quintam in christianos persecutionem exercuit, multique per diversas provincias passi sunt, inter quos Leonidas pater Origenis pro Christi nomine capite caesus, Origenem tenerae adhuc aetatis cum sex fratribus et vidua matre reliquit. Sed praefatus Origenes XVII. agens annum ita iam in grammatica eruditus, ut ad docendum sufficeret, victum lucrabatur. Passus est etiam Lugduni beatus Irenaeus cum multitudine magna cleri sui et populi. Item et Victor papa praedictus passus est v kal. augusti, anno Domini cc-ix, sepultusque est in Vaticano apud sanctum Petrum, cuius festum agitur dicta die. Usuardus vero dicit: x. kal. maii Romae natalis sancti Victoris papac.

XVI. ZEPHYRINUS.

ZEPHYRINUS

EPHYRINUS natione romanus, ex patre Abundio, coepit anno Domini cc-rx. Sedit annis Ix, mensibus .vi., diebus x secundum chronicam Martini. Vacavit sedes diebus v. Hic constituit ut omnes fideles XII. annorum in die paschatis sumerent encharistiam, et quod vasa altaris essent vitrea vel stamnea. Eodem tempore Alexander episcopus Cappadociae causa devotionis Hierosolymam veniens, beato Narcisso tunc sene et moriente, per revelationem episcopus ibidem eligitur. Per idem tempus claruit elegans interpres Symmachus, post LXX. quintus. Coepit Origenes dicti Clementis auditor, eiusque in docendi officio successor, Alexandriae opinatissimus haberi; ipsoque instanter verbum Dei praedicante, multi ex auditoribus eius martyrio

coronati sunt; inter quos Potamiana virgo, et Basilides eius decollator, qui tempore decollationis dictae virginis impudice illudentes eidem virgini abegit, passusque post ipsam est. Eadem enim virgo promisit Basilidi, quod cum abiret ad Dominum suum, bonam illi remunerationem impetraret; quod et factum est, quia post transitum eius Basilides cum per Deos iurare nollet, capite caesus est. Eadem etiam virgo pluribus aliis, cum quibus in schola Origenis verbo Dei operam dederat Alexandriae, per visum apparens, de martyrio eos certos fecit. Severus Eboraci in Britannia moritur, duos relinquens filios, Getam qui publicns hostis iudicatus interiit, et Bassianum Antoninum, qui cognomento dicitur Caracalla. Hic ad imperium assumptus anno Domini .cc-xII. imperavit annis vII. Is patre asperior et libidinosissimus etiam novercam suam duxit uxorem. Sub hoc quinta editio divinarum scripturarum Hiericunte in dolio inventa est, cuius auctor non apparet. Zephyrinus papa obiit, et sepultus est in coemeterio suo iuxta coemeterium Callisti via appia vII. kal. septembris.

XVII. CALLISTUS I.

CALLISTUS primus natione romanus, ex patre Deme

trio, de urbe Ravenna, coepit anno Domini cc.xvIII. Sedit annis v., mensibus I., diebus x, in chronica quidem Hieronymi scribitur annis v., in illa autem Damasi annis VI. Vacavit sedes diebus vi. Hic fecit basilicam beatae Mariae trans Tiberim, et constituit ieiunia quatuor temporum. Fecit et coemeterium in via appia, ubi quam plurima multitudo sacerdotum et martyrum est sepulta. Huius tempore pars Capitolii divino

incendio concremata est, et sinistra manus Iovis aurea fulmine liquefacta est. Antoninus Caracalla ab hostibus circumventus occiditur. Post quem Macrinus invadit imperium anno Domini cc.XIX. Sed verso anno apud Archelaidem occisus est militari tumultu. Anno Domini cc.xx. Marcus Antoninus Aurelius, Antonini Caracallae ut putabatur filius, coepit, imperavitque annis, secundum alios III. Hic adeo impudice in imperio suo vixit, ut nullum genus obscenitatis omiserit. Hic Romae tumultu militari orto, cum matre peremptus est. Anno Domini cc.XXIII, secundum vero Vincentium II, Alexander Mammaeae filius, senatus ac militum voluntate imperator creatus, xIII. annis imperavit, sub quo sexta editio Nicopoli in Epiro reperta in dolio est. Callistus papa quinque diebus fame afflictus in puteum praecipitatus est. Sepelitur in coemeterio proprio pridie idus octobris.

XVIII. URBANUS I.

URBANUS primus natione romanus, ex patre Pontiano,

[ocr errors]

de regione via lata, coepit anno Domini cc.xxIII. Sedit annis VIII, mensibus .XI. vel •X. diebus XII. In chronica Hieronymi scribitur annis Ix., Damasus scribit annis .. Vacavit sedes diebus xxx. Hoc tempore coepit romana ecclesia praedia possidere; ante enim vivebat ecclesia, ad instar apostolorum pecuniam tantum recipiens pro egenis. Iste Papa de praediis clericis et notariis gesta martyrum conscribentibus providebat. Statuit etiam ut vasa sacra essent aurea, argentea, vel stamnea. Per hunc Valerianus sponsus sanctae Caeciciliae ac Tiburtius eius frater, multique alii conversi sunt et ad martyrium perducti. Beata quoque Caecilia

« PoprzedniaDalej »