Obrazy na stronie
PDF
ePub

Credo. Int. Credis sanctam catholicam et apostolicam unam esse veram eeclesiam, in qua unum datur baptisma et vera omnium remissio peccatorum? R. Credo. Int. Anathematizas etiam omnem haeresim extollentem se adversus sanctum ecclesiam catholicam? R. Anathematizo. Int. Credis etiam veram resurrectionem eiusdem carnis quam nunc gestas, et vitam aeternam ? R. Credo. Int. Credis etiam novi et veteris testamenti legis et prophetarum et apostolorum unum esse auctorem Deum et dominum omnipotentem? R. Credo. Et dicatur ei: haec fides augeatur a Domino ad veram et ad aeternam beatitudinem, dilectissime in Christo fili. Et respondeant omnes, amen.

[ocr errors]

Tunc vadit dominus Papa ad secretarium, et induit se pontificalibus indumentis usque ad dalmaticam, qua indutus. sedet. Interim episcopus portuensis in medio rotae medianae, dat hanc orationem super electum. Deus inenarrabilis, auctor mundi, et cetera sicut in unctione Regis. Finita oratione vadit electus ad chorum sancti Gregorii cum praedicto Cardinalium archipresbytero et archidiacono, quibus quasi magistris uti debet in toto officio unctionis; et induunt eum amictu et alba et cingulo, et sic deducunt eum ad dominum Papam in secretarium, ibique facit eum clericum (1), et concedit ei tunicam, et dalmaticam et pluvialem, et mitrạm, caligas, et sandalia, quibus utatur in corona sua, et sic indutus stat ante dominum Papam. Verum completo scrutinio, exit ostiensis episcopus ad portam argenteam, ubi Regina cum iudicibus et baronibus suis praestolatur, et decantat super eam hanc orationem. Omnipotens aeterne Deus fons et origo bonitatis, qui feminei sexus fragilitatem nequaquam reprobando avertis, sed dignanter comprobando potius eligis; et qui infirma mundi eligendo, quaeque fortia confundere decrevisti; quique aeternae gloriae virtutisque tuae triumphum in manu Iudith feminae, iudaicae plebi de hoste saevissimo resignare voluisti, respice quaesumus ad preces humilitatis nostrae et super hanc famulam tuam N quam supplici

(1) Hinc imperatores Sigismundus Constantiae dalmatica indutus, Federicus tertius Romae stola ornatus, evangelium cantaverunt in missa pontificali.

devotione in Reginam eligimus, benedictionum tuarum dona multiplica, eamque dextera tuae potentiae semper et ubique circumda, ut verbo muniminis tui undique firmiter protecta, visibilis seu invisibilis hostis nequitias triumphanter expugnare valeat; et una cum Sarra atque Rebecca, Lia et Rachel, beatis reverendisque feminis, fructu uteri sui foecundari seu gratulari mereatur ad decorem totius regni, statumque sanctae Dei ecclesiae regendum nec non protegendum. Per Christum dominum nostrum, qui ex intemerato beatae Mariae virginis utero nasci, visitare et renovare hunc dignatus est mundum; qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per immortalia saecula saeculorum, amen. Qua oratione completa, unus de Cardinalibus presbyteris cui prior praeceperit, et de diaconibus similiter unus cui archidiaconus iusserit, Reginam deducant usque ad altare sancti Gregorii, ibique expectet donec dominus Papa cum sua processione exeat.

Completis igitur omnibus supradictis, ministri induant dominum Papam planeta et palleo, et imposita mitra procedat, ordinibus de more praecedentibus; post quem vadat Electus cum supradictis ductoribus suis, quem sequatur uxor eius usque ad arcam beati Petri. Tunc primicerius cantat introitum cum schola, et kyrie eleison, et silet. Dominus Papa ascendit ad altare, et post confessionem dat pacem diaconibus et incensat; post incensum ascendit ad sedem. Electus vero inter haec et uxor eius prosternuntur ante arcam beati Petri, et archidiaconus facit litaniam. Qua finita, exuitur solo pluviali dimisso. Episcopus ostiensis ungat brachium dextrum de oleo exorcizato et inter scapulas, et dicat. Domine Deus omnipotens, cuius est omnis potestas et dignitas, te supplici devotione atque humillima prece deposcimus, ut huic famulo tuo prosperum imperanti dignitatis concedas effectum, ut in tua dispositione constituto ad regendam ecclesiam tuam nihil ei praesentia officiant, futuraque non obsistant, sed inspirante sancti Spiritus tui dono populum sibi subditum aequo iustitiae libramine regere valeat, et in omnibus operibus suis te semper timeat, tibique iugiter placere contendat. Per Dominum etc. Sequitur oratio. Deus Dei

filius Iesus Christus, qui a Patre oleo exultationis unctus est prae participibus suis, ipse per praesentem sacri unguiminis infusionem Spritus paracliti super caput tuum fundat benedictionem; eandemque usque ad interiora cordis tui penetrare faciat ; quatinus hoc visibili et tractabili dono invisibilia percipere, et temporali regno iustis moderaminibus executo, aeternaliter cum eo regnare merearis, qui solus sine peccato rex regum vivit et gloriatur cum Deo Patre in unitate eiusdem Spiritus sancti.

Post regis unctionem sequitur benedictio Reginae ante altare. Deus qui solus habes immortalitatem lucemque habitas inaccessibilem, cuius prudentia in sui dispositione non fallitur; qui fecisti quae futura sunt, et vocas ea quae non sunt; qui superbos aequo moderamine de principatu eicis, atque humiles dignanter in sublime provehis, ineffabilem misericordiam tuam supplices exoramus, ut sicut Esther reginam Israël causa salutis de captivitatis suae compede solutam, ad regis assumi thalamum regnique sui consortium transire fecisti, ita hanc famulam tuam ·N· humilitatis nostrae benedictione, christianae plebis gratia salutis, ad dignam sublimemque Regis nostri copulam regnique sui participium misericorditer transire concedas, et ut regali foedere coniugii semper maneat pudica, proximam virginitati palmam continere queat, tibi Deo vivo et vero in omnibus et super omnia iugiter placere desideret, et te inspirante, quae tibi placita sunt toto corde perficiat. Per dominum nostrum Iesum Christum. Sacri unctio olei in pectore Reginae Spiritus sancti gratia humilitatis nostrae officio copiosa descendat; ut sicut manibus nostris indignis oleo materiali oblita pinguescis exterius, ita eius invisibili unguimine delibuta, impinguari merearis interius; eiusque spirituali unctione perfectissime semper imbuta, et illicita declinare tota mente et spernere discas seu valeas, et utilia animae tuae iugiter cogitare, optare, atque operari queas, auxiliante domino nostro Christo, qui cum Patre et eodem Spritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum, amen. Post hae dominus Papa descendit a sede, et vadit ad altare sancti Mauricii, sequente Electo et Regina; et domino

Papa stante super limen in introitu altaris, Electus stet ante eum in medio rotae; ad cuius dexteram stet Regina, sex episcopis palatii lateranensis in rotis quae ibi positae sunt circumstantibus, septimo in officio altaris domino Papae serviente. Tunc oblationarius (1) prior et secundus sumant coronas Electi et Reginae de altari sancti Petri, et ponant super altare sancti Mauricii. Tunc dominus Papa det anulum Electo et dicat. Accipe anulum, signaculum videlicet sanctae fidei, soliditatem regni, augmentum potentiae, per quem scias triumphali potentia hostes repellere, haereses destruere, subditos coadunare, et catholicae fidei perseve• rabilitati connecti. Per etc. Oratio post anulum datum. Deus cuius est omnis potestas et dignitas, da famulo tuo prosperum suae dignitatis effectum, in qua te remunerante permaneat, semperque teneat, tibique iugiter placere contendat. Per etc. Hic cingit eum gladio, et dicit. Accipe gladium cum Dei benedictione tibi collatum, in quo per virtutem Spiritus sancti resistere et eicere omnes inimicos tuos valeas, et cunctos sanctae Dei ecclesiae adversarios, regnumque tibi commissum tutari, atque protegere castra Dei, per auxilium invictissimi triumphatoris domini nostri Iesu Christi, qui cum Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat in saecula saeculorum, amen. Oratio post gladium. Deus qui providentia tua caelestia simul et terrena moderaris, propitiare christianissimo Regi nostro, ut omnis ho stium suorum fortitudo virtute gladii spirituali frangatur, atque illo pugnante penitus conteratur. Hic coronetur. Tunc archidiaconus accipiat coronam de altari sancti Mauricii, et porrigat domino Papae, quam cum dominus Papa posuerit super caput Electi, dicat hanc orationem. Accipe signum gloriae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et spreto antiquo hoste spretisque contagiis omnium vitiorum, sic iudicium et iustitiam diligas, et ita misericorditer vivas, ut ab ipso domino nostro Iesu Christo in consortio sanctorum aeterni regni coronam percipias. Qui cum Patre etc. Impositio coronae super caput Reginae, quam cum imponit domi

(1) In margine: secundum antiquam consuetudinem loquitur.

nus Papa super caput eius, imponant manus septem episcopi, et dicat dominus Papa alta voce. Accipe coronam regalis excellentiae, quae licet ab indignis, episcoporum tamen manibus capiti tuo imponitur. Unde velut haec exterius auro est et gemmis redimita, ita tu interius auro sapientiae virtutumque gemmis decorari contendas; quatinus post occasum huius saeculi cum prudentibus virginibus sponso perenni domino nostro Iesu Christo digne ut laudabiliter occurras, ianuamque caelestis regni cum eodem ingredi merearis, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saccula saeculorum, amen. Hic det dominus Papa sceptrum imperii et dicat. Accipe sceptrum regiae potestatis insigne, virgam scilicet rectam regni, virgam virtutis, qua te ipsum bene regas, sanctam ecclesiam populumque christianum tibi a Deo commissum regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos pacifices, et ut viam reclam tenere possint, tuo iuvamine dirigas, quatinus de temporali regno ad aeternum pervenias, ipso auiuvante cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum, amen. Oratio post datum sceptrum. Omnium Domine fons bonorum, cunctorumque Deus institutor profectuum, tribue quaesumus famulo tuo N adeptam bene regere dignitatem, et a te sibi praestitum honorem corroborare dignare; honorifica eum prae cunctis regibus terrae, uberi eum benedictione locupleta, et in solio regni firma stabilitate consolida. Visita eum in sobole, praesta ei prolixitatem vitae, in diebus eius semper oriatur iustitia, ut cum iucunditate et laetitia aeterno glorietur in regno. Per Dominum etc. Post haec dominus Papa cum suis ministris ad altare beati Petri revertitur. Tunc praefectus urbis et primicerius iudicum deducant Imperatorem, Imperatricem vero praefectus stabuli et secundicerius iudicum. Quibus in locis suis iam stantibus, dominus Papa incipit gloria in excelsis Deo. Et schola respondet. Deinde dicit hanc orationem Deus regnorum omnium etc. Qua finita, archidiaconus cum ceteris palatii diaconibus, et primicerio et subdiaconis inter crucem et altare incipit has laudes Exaudi Christe. Schola tunc cum notariis in choro respondet: domino nostro ·N a Deo decreto

« PoprzedniaDalej »