Obrazy na stronie
PDF
ePub

ter detineri obsessos inexpugnabili arce Canusii. Compatiens igitur afflictionibus tantae reginae in Lombardiam cum maximo exercitu properavit, et eodem nequam Berengario capto atque interfecto, filiisque eius prorsus a regno exclusis, praedictam Adaleitam in uxorem accepit, et Longobardorum regnum in omni tranquillitate possedit. Post aliquantum vero temporis cum pace omnimoda frueretur, voluit Romam videre, et de consilio praecipue iam dicti Attonis comitis ad praesentiam domni Iohannis papae filiali devotione accedere, cui iuramentum quod inferius coutinetur corporaliter praestitit in haec verba.

IURAMENTUM OTHONIS I IMPERATORIS.

Grat. dist.

Tibi domino papac Iohanni ego rex Otho promitto Apud et iuro per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et 63.cap.33. per hoc lignum vivificae crucis, et per has sanctorum reliquias, quod si permittente Deo Romam venero, sanctam romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo secundum meum posse, et numquam vitam aut membra, neque ipsum honorem quem habes, mea voluntate aut consensu aut mea exhortatione perdes; et Romae nullum placitum aut ordinationem faciam de omnibus, quae ad te aut ad Romanos pertinent, sine tuo consilio; et quicquid de terra sancti Petri ad nostram potestatem venerit, tibi reddam ; et cuicumque regnum italicum commisero, iurare faciam illum ut adiutor tui sit ad defendendum-sancti Petri terram secundum suum posse.

Quibus ita peractis, honorifice a Romanis susceptus est et ab ipso Pontifice coronatus. Hic primus omnium Germanorum regum appellatus imperator est.

Hic pacata tota Italia cum uxore in Saxoniam remeavit, de qua filium genuit tam regni quam sui nominis successorem, cui quandam filiam imperatoris constantinopolitani coniugem dedit. Deinde ad pia opera intendens, in allodio suo apud Brunswich ecclesiam mirae pulchritudinis fabricavit, et possessionibus magnis divitem fecit. Multitudinem praeterea paganorum habitantium circa regnum ipsius relicta idolorum cultura convertit ad Christum. Cumque his et aliis bonis operibus esset intentus, repente in lectum aegritudinis decidit, et perceptis dominicis sacramentis, de hoc mundo migravit ad Christum. Cetera vero huius historiae diligens lector in libello Bonizouis sutrini episcopi, qui inscribitur ad amicum, inveniet.

In insigni Cincii camerarii codice, qui fuit dominorum

Columnensium, et me praefecto ad bibliothecam vaticanam accessit, extat initio genuinus et priscus ordo romanus ad coronandum Imperatorem, quem ordinem quum ab iis magnopere differre viderem qui extant apud Mabillonium in museo italico T. II, nec non ab ipso, quo nunc utimur pontificali romano, bene me mereri de sacra liturgia putavi, si hunc in loco non alieno recitarem. Alius vero brevissimus coronationis ordo romanus est in eodem codice fol. 149. b.

Qualiter romanus Imperator debeat coronari.

Incipit ordo romanus ad benedicendum Imperatorem, quan

do coronam accipit a domino Papa in basilica beati Petri apostoli ad altare sancti Mauricii.

Die dominico summo mane descendit Electus cum coniuge sua ad sanctam Mariam transpadinam, quae est iuxta Terebinthum, ibique recipitur honorifice a pracfecto urbis, et comite palatii lateranensis; et uxor eius a dativo iudice et arcario, et deducitur per porticum clericis urbis omnibus in

dutis cappis, planetis, dalmaticis, et tunicis, cum turibulis, cantantibus ecce mitto angelum meum, usque ad suggestum areae superioris, quae est in capite graduum ante portas erectus sanctae Mariae in Turri. Ibi sedet dominus Papa in sede sua circumstantibus episcopis, et Cardinalibus diaconis, et ceteris ecclesiae ordinibus. Tunc electus Imperator cum' coniuge et omnibus baronibus suis clericis et laicis osculatur pedes domini Papae. Et Regina in partem cum supradictis ductoribus suis recedente, Electus iurat fidelitatem domino Papae in hunc modum. In nomine domini nostri Iesu Christi ego N Rex et futurus Imperator Romanorum, promitto, spondeo, polliceor, atque per haec evangelia iuro coram Deo et beato Petro apostolo tibi N beati Petri apostoli vicario fidelitatem, tuisque successoribus canonice intrantibus, meque a modo protectorem ac defensorem fore huiusce romanae ecclesiae, et vestrae personae, vestrorumque successorum in omnibus utilitatibus, in quantum divino fultus fuero adiutorio, secundum scire meum ac posse, sine fraude et malo ingenio. Sic me Deus adiuvet et haec sancta evangelia. Ibique camerarius domini Papae, electi pallam accipit sibi habendam.

Deinde quaerit ab eo dominus Papa ter, si vult habere pacem cum ecclesia; coque ter respondente, volo; dominus Papa dicit: et ego do tibi pacem, sicut Dominus dedit discipulis suis. Osculaturque frontem eius et mentum, rasus enim esse debet, et ambas genas, postremo os. Tunc surgens dominus Papa, ter querit ab eo si velit esse filius ecclesiae. Et illo ter respondente, volo; dominus Papa dicit: et ego te recipio ut filium ecclesiae; et mittit eum sub manto, et ille osculatur pectus domini Papac, et accipit eum per dexteram manum, et cancellarius eius sustentat eum a sinistra. Electus vero ducitur per dexteram ad archidiaconum domini Papae, et sic intrat per portam aeream clericis beati Petri cantantibus benedictus dominus Deus Israël, usque ad portam argentariam. Ibi dimittit cum dominus Papa orantem. Quem lento subsequitur gradu Regina cum supradictis ductoribus suis usque ad supradictam portam argenteam. Electus vero completa oratione, surgit; et episcopus albanensis de

[ocr errors]

cantat super eum hanc primam orationem. Deus in cuius manu corda sunt Regum, inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae, et Principi nostro famulo tuo •N• regimen appone sapientiae, ut haustis de tuo fonte consiliis tibi placeat, et super omnia regna praecellat.

Postea dominus Papa ingreditur ecclesiam beati Petri clericis eiusdem ecclesiae cantantibus responsorium Petre, amas me. Quo completo, dominus Papa benedicit. Deinde sedet in sede sibi praeparata in dextera parte eiusdem rotae. Completa oratione albanensis episcopi, ingreditur Electus et sedet in praedicta sede, archipresbytero Cardinalium, et archidiacono hinc inde cum deducentibus, et iuxta eum sedentibus, ut doceant qualiter debeat domino Papae in scrutinio respondere. Dominus Papa facit scrutinium in hunc modum, septem episcopis sedentibus ad dexteram eius secundum ordinem suum; episcopi teutonici sedeant ad dexteram Electi, Cardinales et ceteri ordines ecclesiae sedeant. Dominus Papa dicit.

Antiqua sanctorum patrum institutio docet et praecipit ut quisquis eligitur ut praeesse debeat, diligentissime examinetur cum omni caritate de fide sanctae Trinitatis, et interrogetur de diversis causis vel moribus qui suo regimini congruunt, secundum apostolicum dictum manum cito nemini imposueris: et ut etiam is qui ordinandus est, antea erudiatur qualiter eum in ea praelatione constitutum oporteat conversari, ut excusabiles "sint qui ei manus imponunt. Eadem itaque auctoritate et praecepto interrogamus te, dilectissime fili, caritate sincera si omnem prudentiam tuam, quantum tua capax est natura, divino servitio mancipare volueris ? Respondet: ita toto corde volo in omnibus obedire et consentire. Interrog. Vis mores tuos ab omni malo temperare, et quantum poteris, Domino adiuvante, ad omne bonum commutare? R. In quantum possum, volo. Interrog. Vis sobrietatem cum Dei auxilio custodire? R. In quantum possum, volo. Int. Vis semper divinis mancipari negotiis, et a lucris turpibus esse alienus, quantum te humana permittit fragilitas? R. In quantum possum, volo. Int. Vis humilitatem et patientiam in temet ipso cu

stodire, et alios ad hoc inclinare? R. In quantum possum, volo. Int. Pauperibus et peregrinis omnibusque indigentibus vis esse propter nomen Domini affabilis et misericors ? R. Volo. Et dicat dominus Papa: haec omnia et cetera bona tribuat tibi Dominus, et custodiat te atque corroboret in omni bono. Et respondent omnes, amen. Credis secundum intelligentiam tuam et capacitatem sensus tui sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem, totamque in Trinitate deitatem, coëssentialem, coaeternum, coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et maiestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia et in quo omnia quae sunt in caelo et in terra visibilia et invisibilia? R. Assentio, et ita credo. Int. Credis singulam quamque in sancta Trinitate personam unum Deum verum plenum et perfectum ? R. Credo. Int. Credis ipsum Dei filium verbum Dei aeternaliter natum de patre, consubstantialem, coomnipotentem et coaequalem per omnia patri et divinitatę temporaliter natum de Spiritu sancto ex Maria semper virgine cum anima rationali, duas habentem nativitates, unam ex patre aeternam, alteram ex matre temporalem, Deum verum et hominem verum, proprium in utraque natura atque perfectum, non adoptivum neque phantasticum, unicum et unum Deum, filium Dei in duabus naturis, sed in unius personae singularitate, impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione, et sepultum, et resurgentem a mortuis die tertia, vera carnis resurrectione, die quadragesimo post resurrectionem cum car ne qua resurrexit et anima ascendisse in caelum et sedere ad dexteram Dei patris, unde venturus est iudicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala? R. Assentio, et per omnia credo. Int. Credis etiam Spiritum sanctum plenum et perfectum verumque Deum ex Patre et Filio procedentem, coaequalem et coëssentialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio? R. Credo. Int. Credis hanc sanctam Trinitatem, non tres Deos, sed unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, et incommutabilem ? R.

« PoprzedniaDalej »