Obrazy na stronie
PDF
ePub

sanctum Martinum versa mundata est: et iterum alia nocte alia pars regyrato leproso sanata est, sancto Germano non impotente, sed hospitem honorante. Karolus denique imperator corpore et animo deficiens, ab optimatibus regni repudiatur, et Arnulphus filius Karolomanni regis fratruelis ipsius sublimatur in regnum. Anno Domini DCCCXCI. secundum chronicam Vincentii, vel secundum aliam DCCCXCIII, Arnulphus coepit, imperavitque annis x. His diebus romanum imperium, et regnum Francorum misere discerpuntur. Franci enim neglecto filio Ludovici balbi puero vix decenni, Odonem filium Roberti, quem a Normannis supra diximus occisum, praeficiunt sibi regem. Radulphus autem corona sibi imposita rex Burgundionum. statuitur quod regnum diu perduravit.

Odone rege per consilium Francorum in Aquitania demorante, Franci Karolum puerum duodennem Ludovici balbi filium in regno paterno constituunt, et a Falcone archiepiscopo faciunt benedici, et oritur inter eum longa concertatio et Odonem. Odo vero rex Francorum cum .IX. annis regnasset, moritur primates obtestans ut Karolum in regem susciperent. Karolus itaque, qui simplex dictus est, toto regno Francorum accepto regnavit annis xxvII. Hic Edinam regis Auglorum filiam duxit uxorem, qua liberos procreavit. Interea Normanni Lotharingiam repetentes, circa Leodium cum christianis puguant, et vincunt Heroldum Maguntiae archiepiscopum. Arnulphus vero audita caede suorum, a Baioaria contra Normannos cum exercitu valido pugnaturus accedit, quos super fluvium qui Theila dicitur pedestri bello adorsus tantam eorum stragem edidit, ut vix qui tam adversum nuncium referret ad classem de tam innumerabili multitudine su

de

peresset. Normannorum autem residuum transvadata Mosa trans mare recedunt pervagantes vastando Ripuariam et Ardennam. Porro iidem Normanni alio tempore cum obsedissent Carnotum, a Richardo duce Burgundiae et comite Roberto exterriti, ostensaque Dei genitricis camisia, in fugam vertuntur, et sic civitas liberatur. Alia quoque vice iidem hostes veniunt Senonas, quam civitatem sex mensibus obsederunt, omnia circum disperdentes.

CXVIII. FORMOSUS.

FORMOSUS episcopus portuensis coepit anno Domini

[ocr errors]
[ocr errors]

in quadam chronica dicitur DCCCXCI. Sedit annis v., mensibus v in quadam vero chronica dicitur sedisse annis Vacavit sedes diebus II. Hic per picturam renovavit totam ecclesiam beati Petri principis apostolorum. Idem aliquando ob timorem Iohannis papae fugiens, episcopatum portuensem reliquit; et post cum revocatus redire nollet, anathematizatus ess. Sed deinde ad Papam in Galliam veniens, usque ad laicalem statum degradatus est. Insuper iuravit nec Romam nec ad episcopatum se regressurum. Postea vero a Martino successore Iohannis contra iuramentum restitutus, non solum Romam est reversus, sed et romanum pontificatum suscepit. Propter quod de facto ipsius multa altercatio fuit, ut in sequentibus patebit.

CXVIIII. BONIFACIUS VI.

BONIFACIUS

ONIFACIUS sextus natione tuscus coepit anno DCCc·xcv', in quadam tamen chronica dicitur xcvi. Sedit diebus xv.

STEPHANUS

CXX, STEPHANUS VI.

TEPHANUS sextus natione romanus coepit anno Domini DCCCXCVI., in alia chronica dicitur xcvII. Sedit anno uno. Vacavit sedes diebus tribus. Hic a Formoso papa episcopus Anagniae ordinatus ipsum Formosum persequitur, et omnes ordinationes ipsius irritas debere esse decrevit (1). Legitur etiam quod iste corpus Formosi papac in concilio positum et papali veste exutum laicali induerit, et duobus digitis dextrae manus abscisis, manum eius in Tiberim (2) iactari praeceperit.

CXXI. ROMANUS.

ROMANUS na

OMANUS natione romanus coepit an. Domini DCCC-XCVII., in alia chronica dicitur .xcvm. Sedit annis III, in quadam tamen chronica dicitur mensibus .III., diebus XXIII.

CXXII. THEODORUS II.

THEODO

HEODORUS Secundus natione romanus coepit anno Domini .DCCC.XCVIII. in quadam chronica dicitur XCIX. Sedit diebus.xx. Hic contra Stephanum papam sentiens reconciliavit omncs ordinatos a Formoso papa.

(1) Baronii pietas valde excandescit adversus huius Stephani facinora, qui malo initio, factione scilicet Marchionis Etruriae, ad pontificatum evectus fuit. De ordinationibus autem Formosi famosa quaestio est in ecclesiastica historia, easque peculiari opere, quod extat, defendit Auxilius presbyter, qui et ipse a Formoso fuerat consecratus. Rem breviter lucideque exponit inter ceteros Natalis Alex. saec. ix. cap. I. art. 14.

(2) Perperam Martinus polonus in tumulum pro in Tiberim.

CXXIII. IOHANNES VIIII.

IOHANNES OHANNES nonus coepit anno Domini DCCCXCIX., in alia vero chronica dicitur Dcccc. Sedit annis 1, diebus xv. Hic pugnam fecit cum romanis. Idem ad confirmandam Formosi ordinationem synodum LXXIII. episcoporum Ravennae statuit, ubi synodus quam Stephanus papa contra Formosum fecit reprobata fuit. Hoc tempore claret in Burgundia Berno ex comite abbas gigniacensis coenobii a se fundati. Hic ex dono Annae comitissae construxit cluniacum coenobium in cella gigniacensi. Sub hoc Bernone Odo musicus ex clerico turonensi monachatum profitetur. Claruit et Remigius antisiodorensis in exponendis scripturis divinis et humanis studiosus, a quo praefatus Odo in musica et dialectica apprime eruditus est. Interea Arnulphus imperator longa aegritudine dissolutus, ut quidam volunt, adeo est in corpore a minutis vermibus ex se scaturientibus quos pediculos vocant afflictus, qui nullo medicamine removeri potuerunt, ut discederet ab hac luce; cui Ludovicus filius eius subrogatur in regno. Anno Domini .DCCCC.I., in chronica vero Vincentii dicitur DCCCC.II., Ludovicus huius nominis tertius, Arnulphi filius, imperator factus imperat annis .x. Hic defecit progenies Karoli magni in regno Germaniae.

BENEDICTUS

CXXIIII. BENEDICTUS IIII

ENEDICTUS quartus natione romanus coepit anno Domini DCCCC. Sedit annis ·III., sedes diebus ́ ·VI·

mensibus. Vacavit

CXXV. LEO V.

LEO

EO quintus post Benedictum eligitur anno Domini DCCCC.III. Hunc post xxx. dies, in alia vero chronica dicitur .XL. dies, ordinationis suae Christophorus presbyter suus capiens, et in carcerem trudens, per invasionem rapuit praesulatum.

CXXVI. CHRISTOPHORUS.

CHRISTOPHORUS

HRISTOPHORUS post Leonem coepit anno Dcccc.v. Sedit mensibus VII, post quos a Sergio papa deponitur et in carcerem tamquam invasor detruditur. In multis vero chronicis dicitur, quod eicctus e papatu factus est monachus.

CXXVII. SERGIUS III.

SERGIUS tertius natione romanus, ex patre Benedicto, coepit anno Domini .DCCCC.VI., in quadam vero chronica dicitur vn., in alia denique .VIII. Sedit annis .vi., mensibus, diebus xvI. Vacavit sedes diebus .vi. Hic Sergius diaconus propter Formosum a papatu reprobatus, et ab eodem Formoso episcopus factus, ad Francos se transtulit quorum auxilio Christophorum invasorem papatus incarcerans, Romam latenter ingressus papatum obtinuit, et in ultionem suae repulsae Formosum de sepulcro, quod dictu nefas est, tractum et in sede pontificali sacerdotaliter indutum decollari praecepit, et in Tiberim iactari. Insuper omnes quos ipse ordinaverat, iniuste exordinavit, iniustiusque reordinavit (1); quem Formosum postmodum a

ex

(1) Errasse heic Sergium in quaestione facti, non iuris; et

« PoprzedniaDalej »