Obrazy na stronie
PDF
ePub

filius graviter per hos dies a daemonio in praesentia patris et optimatum eius vexatur, et in ipsa vexatione fatetur hoc sibi ideo accidisse quod conspirationem moliebatur in patrem.

[ocr errors]

ga

Anno xx Ludovici imperatoris in Italia Brixiae tribus diebus ac noctibus sanguis de caelo pluisse narratur. Ludovicus in Italia moritur, cuius patruus Karolus calvus rex Francorum huius nominus secundus Romam properat, et Iohannem papam ac romanos per munera sibi concilians imperator efficitur anno Domini •DCCC.LXXVI., at in chronica Vincentii dicitur .LXXVII. et imperavit annis duobus; sed statim a Ludovico fratre eius bellum paratur, eo quod se inconsulto fratruelis imperium usurpasset. Anno primo imperii Karoli Ludovicus Germanorum rex moritur, tres filios relinquens, Ludovicum iuniorem, et Karolum qui non multo post imperavit, et Karolomannum patrem imperatoris Arnulphi. Porro Karolus de morte fratris iniustitiam quam contra fratrem conceperat perficere contra filios fratris parans, cum quinquaginta et eo amplius milibus hominum regnum eorum ingresSus Coloniam usque pervenit, ipsis in aliis occupatis. Ludovicus vero iunior ad patruum legatione directa. pacem rogabat, quam cum impetrare non posset, viriliter ipsum bello appetit, eumque cum nimio exercitus damno et multo dedecore fugere victum compellit. Karolus imperator in diversis locis per Franciam sanctorum ecclesias aut aedificat aut restaurat. Apud Compendium, quam ex suo nomine Karolopolim appellavit, civitatem magnam facere disponebat, ecclesiam sanctorum Cornelii et Cypriani construxit, et in sno eiusdem loci palatio ecclesiam sanctae Dei geni, quas pretiosissimis reliquiis adornavit, scilicet

visus,

tricis

de corona spinea Domini, de sindone, sudario, et spongia, ac reliquiis sanctorum Cornelii et Cypriani; in quorum adventu iucundo composuit responsorium quod cantatur de apostolis, scilicet "cives apostoloApud Carolosium in Aquitania inter Lemovicum et Pictavos monasterium nobile construxit, in quo praeputium Domini posuit.

rum.

[ocr errors]

Comitatus flandrensis eo regnante exordium sumpsit. Flandria enim eo tempore non erat tanti nominis nec famae nec opulentaie ut est nunc, sed a regis Francorum forestariis regebatur, quorum Lidricus barlebracrensis, et Nigerlanus filius eius, et Andacer filius Nigerlani sub Pipino et Karolo Flandriae rectores fuerunt, nec tamen comites appellati. Balduinus autem alter filius Andacri rapuit Iudith filiam viduam Karoli calvi, de quo nunc agimus; unde ex praecepto Karoli et episcoporum consensu excommunicatus est. Demum consilio episcoporum et optimatum Balduino et Iudith reconciliatur, datque eis Flandriam in comitatum et heredibus eorum perpetuo possidendam.

Karolus imperator contra voluntatem uxoris omniumque suorum secundo proficiscitur in Italiam; quo cum venisset, subito nuntiatum est ei fratrueles suos Karolomannum et Karolum, filios quondam Ludovici regis Germaniae, cum manu valida supervenire. Quod audiens contristatus est valde, non enim habebat exercitum sufficientem, et ideo in Franciam per Alpes repedare disponens, a quodam Sedechia iudaeo ut dicitur potionatus, in loco qui dicitur Marchia posito inter alpes pridie nonas octobris obiit; cuius filius Ludovicus cognomento balbus post regni divisionem regnat in Francia annis duobus. Iunior vero Karolus. huius nominis tertius, filius Ludovici Germanorum re

gis, imperium adeptus est admittentibus se quibusdam nobilium romanorum, Iohanne autem papa ad Ludovicum balbum filium Karoli imperatoris recenter defuncti transferre imperium satagente. Coepit antem secundum chronicam Vincentii anno Domini ·DCCC.LXXIX., in quadam vero chronica dicitur LXXXII, et imperavit. annis XII Anno secundo imperii Karoli iunioris Ludovicus balbus Francorum rex uxore de se praegnan te moritur; de cuius regno Francis varie sentientibus aliis quidem filiis Ludovici balbi ex concubina deberi iudicantibus, aliis vero id Germaniac regno resociar e volentibus, nascitur interim ex legitima uxore filius, qui ex nomine avi sui Karolus nominatur. Filii tamen ipsius Ludovici balbi ex concubina Ludovicus et Karolomannus reguum Franciae inter se dividentes regnant sex annis. Karolus vero imperator iterum Karoloma nno fratre suo defuncto, et non multo post Ludovico altero fratre suo immatura morte perempto, de inimicis relata victoria regnum Germaniae obtinet. Postea vero quam imperasset annis duobus, a Iohanne papa benedicitur, et imperat adhuc annis x., coepitque anno Domini DCCC.LXXX.

junctis

His diebus plus quam v milia Normannorum a Francis in Gallia perimuntur. Post non modicum autem tempus in silva Francorum Carbonaria dicta plus quam 1x. milia ab eisdem Francis prosternuntur. Deinde iidem Normanni anno Karoli tertio Danis sibi adFranciam et Lotharingiam pervagantes, Ambianum, Atrebatum, Corbeiam, Cameracum, Ardenfinesque Morinorum, monasteria sanctorum Richarii et Valerii ferro et igne devastant. Eodem anuo Gothofridus et Sigifridus reges Normannorum cum inaestimabili multitudine iuxta Mosam in loco qui di

nam

[ocr errors]

citur Baslon considentes, Leodium, Traiectum, Tungros, Coloniam Agrippinam, Brenamque cum adiacentibus castellis obruunt; sacri autem ordinis ex utro que sexu ministri ubi opportunius poterant latitabant. Post hoc Normanni Treviros incendunt, et Metas usque perveniunt, ibique secundo proelio christianos devincunt, in quo proelio Galo metensis episcopus perimitur.

Cum Galli et Germani sic se opprimi a Normannis vident, Karolum imperatorem ad auxiliandum regno evocant; qui adveniens Normannos potenter obsedit. Gothofridus vero rex Normannorum facto focdere, ut Frisia provincia et Gilla filia Lotharii regis uxor sibi daretur baptizatus est, et ab imperatore de sacro fonte susceptus. Sigifrido quoque magnis donis affecto, eos a regno recedere fecit; qui mox Franciam repetentes, post multas incursiones a Karolomanuo Francorum regex. mille argenti probati marchas exigunt tributi nomine; et sic in .xII. annos pacem promittentes mare repetunt. Verum sequente anno rege Francorum mortuo, cuius frater Ludovicus iam priore anno obierat, praefati hostes in Franciam redeunt, dicentes se cum rege Francorum tantum et non cum Francis pacis foedera pepigisse. Hic compulsi Franci Karolum imperatorem ad auxiliandum sibi iterum rcquirentes, Franciam ei subiciunt; qui contra Normannos apud Lovanium castra metatus semel et bis exercitum misit, sed nihil dignum fecit. Regnavit ergo Karolus etiam in Francia annis v. Porro idem imperator cum multa cum Normannis proelia inisset, nec cos expellere praevaleret, tandem facto foedere concessit eis regiones quae ultra Sequanam erant, quae pars Franciae Normannia a Normannis dicta est.

EXIII. MARTINUS II.

MARTINUS secundus coepit anno Domini DCCC.LXXXIIin quadam vero chronica scribitur DCCC.LXXXIII. Sedit anno uno mensibus .v. Vacavit sedes diebus

[ocr errors]

CXV. HADRIANUS III.

HADRIANU

ADRIANUS tertius natione romanus, ex patre Benedicto, coepit anno Domini DCCC.LXXXIII., in quadam vero chronica dicitur LXXXV. Sedit anuo uno, mensibus . Hic constituit ut imperator non intromitteret se de electione Papae.

CXVI. BASILIUS.

BASILIUS

ASILIUS papa invenitur hoc loco in chronica Vincentii, ubi etiam scribitur quod in aliquibus libris non invenitur, nec ego in chronica alicuius alterius ipsum legi.

CXVII. STEPHANUS V.

STEPHANUS quintus natione romanus, ex patre Hadria

no, coepit auno Domini ·DCCC.LXXxv., in quadam vero chronica dicitur LXXXIII. Sedit annis vi., diebus .VIII. Vacavit sedes diebus v. Huius tempore cum Normanni adiunctis sibi Dacis seu Danis paene totam Galliam devastarent, propter ipsorum timorem corpus beati Martini de Turonis Antisiodorum deportatum est, et in ecclesia sancti Germani collocatum. Sed monachis propter oblationes litigantibus, et suo sancto miracula quae fiebant adscribentibus, leprosus inter sanctum Martinum et Germanum positus est; cuius pars ad

« PoprzedniaDalej »