Obrazy na stronie
PDF
ePub

In nativitate Christi multa miracula apparuerunt (1) Stella magis apparuit; idola Acgypti corruerunt; Romae fons aquae in liquorem olei versus tota die illa in Tiberim defluxit; alibi scribitur in chronicis quod de taberna meritoria etiam, significans in gentibus gratiam effundendam, ubi postmodum in honorem beatae Mariac virginis fabricata est ecclesia a beato Callisto papa. Anno primo quo natus est Christus, tulit eum Ioseph in Aegyptum. Anno Domini sexto Herodes morbo intercutaneo et scatentibus vermibus toto corpore miserabiliter moritur. Cui successit Archelaus filius eius ab Augusto substitutus. Regno in tetrarchias diviso, Archelaus Iudaeam, Herodes Antipas Galilaeam, Lysanias Abilinam, Philippus Ituraeam et Trachonitidem, sortiti sunt. Archelaus anno regni sui x ob insolentiam abs Iudaeis accusatus apud Augustum, Viennam urbem Galliae relegatur. Anno aetatis suae septimo Jesus rediit de Aegypto in Iudaeam. Anno XII. remansit puer Iesus in templo docens. Octavianus anno aetatis LXXVII. moritur Nolae in Campania, imperii sui anno ·LVI., nam XLIIII solus, XII. cum Antonio regnavit. Sepultus est Romae in campo martio. Anno Domini xv, vel secundum alios xvI, coepit Tiberius, et annis xxIII imperavit. Hic in omnibus negotiis morosus fuit, unde cum statuisset procuratores provincia

(1) De prodigiis, quae Christi domini nativitatem comitata sunt, sapiente criticaque doctrina disserit Baronius in apparatu, et ad primum Christi annum. Nos illa heic praetermisimus, (quamquam in codicibus scripta) quae vel idoneis testimoniis carent, vel historiae verae adversantur, veluti de pacis templo prostrato, de aurea statua quam Romulus fixerat aeque corruente, de Sibylla quae virginem cum puero in sole sedentem Octaviano augusto ostendit, de peccatoribus sodomitis natali Christi nocte cunctis divinitus interfectis, Octaviano excepto.

rum, vix umquam eos mutabat, dans exempla de muscis famelicis quae acrius angunt ulcerosos, quam plenae. Nec tributa voluit augere dicens, boni pastoris esse tondere pecus non degluttire. Ovidius poëta in exilio moritur, et iuxta oppidum Tomos sepelitur. Anno Domini ·XXVII, Tiberii vero x, Pilatus mittitur in Iudaeam procurator, quem Magister in historiis scholasticis natum asserit Lugduni.

Anno Tiberii xv abs Iohanne Baptista praedicante baptizatur Christus vIII idus ianuarii, aetatis suae anno -xxx- Et in historiis scholasticis legitur quod trigesimum inceperat, tredecim diebus eiusdem anni peractis. Secundum sanctum Chrysostomum in homilia super versiculosic nos decet implere omnem iustitiam,, Jesus post xxx annum venit ad baptismum, legem veterem soluturus. Propterea usque ad hauc aetatem, quae omnia solet capere peccata, in legis observatione permansit, nequis diceret, ideo eum solvisse legem quia ipsam implere non potuisset. Tunc igitur venit ad baptismum, docturus evangelium, quasi cumulum cunctis legis observationibus imponens. Et secundum hoc vixit Dominus xxxIII. annis integris, et tanto amplius, quantum est de natali ad passionem eius. Eadem die, qua fuit baptizatus, quasi anno revoluto, convertit aquam in vinum. Et sequenti paschate incarceratur Johannes, et revoluto anno decollatur, et in tertio paschate passus est Dominus. Et ita secundum alios vixit Dominus xxx annis integris, et de tertio tantum quantum est a natali usque ad passionem Domini, quod pro dimidio anno computatur. Circumcisio cessavit in baptismo Christi, et sexta aetas sive chilias incepit, secundum quosdam. Alii dicunt sextam aetatem incepisse in incarnatione Christi; alii vero in passione.

Non multo post baptismum, nuncium suae praedicationis Christus exordiens, x. discipulos assumpsit, quos prac ceteris apostolos nominavit. Alios quoque LXXII discipulos post hos elegit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Anno Tiberii xvII. Iesus venit ad passionem. Unde Hieronymus in chronica sua dicit "Iesus Christus se,,cundum prophetiam quae de eo fuerat praelocuta, ,, ad passionem venit anno Tiberii xvII. Quo tempore etiam in aliis ethnicorum commentariis haec ad verbum scripta repperimus: solis facta defectio, Bithynia terrae motu concussa, et in urbe Nicaea aedes ,, plurimae corruerunt. Quae omnia iis congruunt quae in passione Salvatoris acciderunt,,. Liquet ergo ex eclipsi solis et aliis quae evangelistae scribunt, quae etiam in libris gentilium habentur, Salvatorem hoc anno passum. Argumentum huiusmodi rei praebet evangelium Iohannis, in quo scribitur, post xv. annum Tiberii Caesaris tribus annis Dominum praedicasse. Anno eodem quo Christus primus et summus pontifex crucifixus est, lapidatur Stephanus mensis augusti die tertia; et Saulus convertitur mense decimo, v kal. februarii.

[ocr errors]

I. PETRUS.

PETRUS,

ETRUS, qui et Cephas, frater Andreae, filius Iohannis, de vico Bethsaida, provinciae Galilaeae, anno Domini xxxIII, vel secundum Chrysostomum xxxIII•, primus a Christo electus vicarius tenuit cathedram in partibus orientis annis quatuor, ubi ex institutione Domini celebrari sacrificium constituit de pane et vino, cum oratione dominica et sanctificatione crucis, quem morem apostoli imitati sunt. Tiberius imperii

xx moritur in Campania. Pilatus Viennae ob plurimas in cum accusationes exulans, semet ipsum interfecit. Herodes Antipas, qui Iohannem Baptistam occiderat, et qui Domino in passione illuserat veste alba, cum Herodiade Lugduni exulans, ambo miserabiliter moriuntur. Anno Domini xxxvIII, secundum chronicam vero Vincentii XXXVIII, Gaius Caligula succedit Tiberio, imperavitque annis II, mensibus x, diebus vi Hoc anno Petrus venit Antiochiam, ubi cathedram adeptus, primus sedit annis vi. Ibi primo discipuli nominati sunt christiani. Anno Domini XLMatthaeus evangelium scripsit; anno autem Domini -XLIII Marcus evangelium suum tradidit, et fames valida fuit. Anno a passione Domini xv, a nativitate •XLVII. vel XLVIII, Lucas evangelium scripsit.

Anno Domini .XLII. Claudius imperavit post Gaium annis XIII, mensibus vII. diebus xxvur. Huius imperantis anno secundo, vel iuxta alios tertio, anno vero Domini XLV. vel XLVI. Petrus apostolus cum primus antiochenam fundasset ecclesiam, venit Romam, ibique evangelium praedicans, xxv. annis, mensibus VII, diebus vi eiusdem urbis episcopus perseverat. Hic duas scripsit epistolas quae canonicae appellantur, cuius auditor fuit Marcus et filius in baptismo. Hic etiam fecit ordinationes mense septembri, episcopos v., presbyteros x, diaconos vir Nec multo post adventum suum Apollinarem misit Ravennam, quae tunc in Italia et magnitudine et populi frequentia post Romam celebrior erat. Syrum vero misit Papiam; Marcum autem interpretem suum, postquam Aquileiae evangelium scripserat, destinavit in Aegyptum, qui alexandrinam ecclesiam primus fundavit. Hoc tempore etiam beatus Petrus audiens gentes gallicas idololatriae er

rore delusas, plures ex suis illuc ad praedicandum delegavit (1). Savinianum, qui de LXXII discipulis erat, Senonas, quae tunc prae ceteris Galliarum urbibus insignis erat, destinavit. Potentianus vero cum sancto Saviniano egressus, adiuncto sibi Serotino, Trecas adiit. Altinus vero qui etiam Roma cum Saviniano et Potentiano venerat, unito sibi Odaldo dirigitur Aurelianos. Inde Carnutum adeunt, et inde urbem Lutetiam quae nunc Parisii dicitur. Post haec omnes praedicti Senonas ad magistrum reversi praedicationi insistunt. Tandem Savinianus cum praedictis sociis multisque aliis ibidem martyrio coronatur.

Claudio adhuc imperante sanctus Petrus plures alios praedicandi gratia in Galliam mittit discipulos, e quibus sanctus Martialis, unus ex LXXII. duobus discipulis qui fertur fuisse puer ille quem Dominus in medio discipulorum statuit, Lemovicum petit urbem, ibique per sacram praedicationem Deo innumerabilem populum acquisivit. Ursinus, qui Nathanahel fertur de quo Dominus dixit ecce vere israhelita in quo dolus non ́est, Bituricas adiit. Iulianus, qui Simon leprosus, mit

(1) Quod attinet ad subsequentes gallicanarum ecclesiarum fundationes, nequis eas temere omnes neget (etsi nec omnes secure affirmamus) legat quae a Sammarthano in praefatione ad Gall. christ, cap. IV. de religione christiana temporibus apostolicis in Galliis fundata sapienter scribuntur; ubi ex hoc ipso quod Petrus Marcum Alexandriam direxerit episcopum, recte infertur, nihil obstare quominus Galliarum quoque episcopatus aliquot ab eodem Petro institutos credamus. Idem Sammarthanus cap. I. diserte scribit: Gallia priores evangelii praedicatores debet S. Petro seu sedi apostolicae. Hinc Gregorius magnus gallicanam ecclesiam romanae ecclesiae bonam sobolem appellat epist. 53. lib. V. indict. 13. Insuper de his episcopatuum gallicanorum iniiiis, legesis quae nos protulimus ad Domitiani annum octavum et seqq. in chronico Eusebii lib. II. ed. rom. Script. vet. T. VIII.

« PoprzedniaDalej »