veneruntque ad domnum regem multa milia gentilium Winedorum. Ipsos autem adquisivit cum Dei auxilio. Anno DCC.LXXXI. Sine hoste fuit hic annus. Wormatiam civitatem venerunt Franci ad placitum, et ibi fuit Thassilo dux Bauioariae, magnaque munera praesentavit domno regi et cum suo comitatu redivit ad patriam. Anno DCC.LXXXII. Domnus et religiosus rex Karolus habuit magnam placitum in Saxonia super flumen Lippiam, et illuc venerunt legationes Hunnorum ad praesentiam principis. Eo ipso anno Saxones rebellant reducti ad priorem tramitem, Deum abnegantes et fidem quam promiserant. Tunc cum magno exercitu hostili cacciderunt Franci de Saxonibus multitudinem, et multos vinctos adduxerunt in Franciam. Anno DCC.LXXXIII. Eodem anno domnus rex Karolus venit in Saxoniam ; et concitaverunt proclium circa flumen Wiseram et secus fluvium Hassam. Et Karolus victor cum suis omnibus remeavit in Franciam. Et in ipso anno bonae memoriae Bertha matrona obiit, et Hildegardis regina defuncta est pridie kal. martii. Anno DCC.LXXXIII. Iterum domnus rex Karolus venit in Saxoniam terram, vastans et destruens omnia. Et eodem anno verno tempore obsidet domnus rex Karolus Herisburgum, et Franci sederunt in gyrum per aliquot dies. Anno DCC.LXXXV. Tunc domnus rex Karolus moto exercitu de ipso Herisburgo, venit Hessiam; et igne combusto eo loco, venit ultra flumen Wiseram. Et eodem anno destruxit Saxonum rates sive eorum firmitates. Tunc adquisivit Saxones cum Dei auxilio. Anno DCC.LXXXVI. Hic annus fuit sine hoste, nisi tantum quod verno tempore perrexit demnus rex Ka rolus cum suo exercitu, et venit Romam, et adquisivit terram Beneventi per Dei auxilium, et illo anno fuit missum signum de caelo a Deo in terram terrorque magnus. Anno DCC.LXXXVII. Isto anno domnus rex Karolus venit cum suo exercitu Bauioariam, et accepit ibi obsides, victorque remeavit in Franciam. Anno DCC.LXXXVIII. Hoc anno fuit placitum Ingelishaimi, et codem anno pugnavit omnipotens Deus pro domno rege Karolo, sicut fecit pro Moyse et filiis Israël quando Pharao demersus fuit in rubrum mare; sic Deus omnipotens proeliator sine bello et absque ulla altercatione tradidit regnum Bauioariorum in manum Karoli magni regis, et Thassilo dux tonsus est retrususque in Gemiticum (1) monasterium. Anno DCC.LXXXVIIII. Eodem anno fuit domnus Karolus in Winedis, et pervenit in Wilzuam, et adquisivit ibi Draoscionem regem et alios quam plurimos. Et acceptis obsidibus pluribus atque omni terra illa obsessa sive subiugata victor remeavit in Franciam. Anno DCCXC. Hic annus absque hoste fuit; nisi tantum quod apud Wangionem, quae derivato vocabulo dicitur Wormatia, habuit inclytus rex Karolus magnum conventum vel placitum, Deo propitiante, una cum Francis. Anno DCCXCI. Hoc anno domnus rex Karolus commoto magno exercitu perrexit in Hunniam, ibique habuit conflictum magnum cum Hunnis, et devastavit Hunniam plaga magna usque ad flumen Raphacum, cumque praeda magna Deo protegente victor revertit in Franciam. (1) Dic Loricense, quod est in Palatinatu, ubi adhuc Thassilonis sepulcrum ostenditur. Anno DCC-XCII. Hoc anno inclytus rex Karolus cum suis fidelibus resedit in Bauioariis, et habuit magnum placitum in regno Burgundiae. Eodem anno Saxones. mentiti sunt fidem quam polliciti fuerant iam dudum domno Karolo regi, erraverunt, deviaverunt, adeptique sunt tenebras, sicut scriptum est, zelus adprehendit populum eruditum. Eodem anno patefactum est consilium iniquum, quod consiliaverunt cum Pipino filio Karoli consiliatores iniqui, unde reprobi apparuerunt, et receperunt eorum meritum. Anno DCC-XCIII. Gloriosus rex Karolus iterum resedit in Bauioariis, missisque exercitibus suis vastavit omnia, victorque resedit in Bauioariis. Anno DCC-XC IIII. Domnus rex Karolus commoto exercitu venit in Saxoniam; et Saxones polliciti sunt emendari, foedusque pepigerunt domno regi Karolo una cum suis sodalibus. Deinde domnus rex Karolus cum suis obtimatibus in Franciam rediit. Anno DCC.XCV. Domnus rex Karolus commoto magno exercitu iterum venit in Saxoniam, omnemque terram illam circuivit, venitque in Vigmodingam; deinde Bardinc pagum vastavit, et subiugavit has regiones, acceptisque obsidibus sospes et alacer remeavit in Franciam. Eo anno interfectus fuit a Saxonibus Witsidus dux in Winedis. Anno DCCXCVI. Iterum domnus rex Karolus commoto exercitu suo venit in Saxoniam. Tunc cum magna providentia et decertatione vastavit Saxoniam, et praeda magna et obsidibus acceptis in Franciam remeabat. Feceruntque Franci pontem super amnem Wiseram in loco cui vocabulum est Alisni. Et exinde perrexit Wigmodingam. Deinde vastavit regiones illas, et cum suis omnibus prosperis et incolumibus revertit ad propria. Anno DCC.XCVII. Domnus rex Karolus moto exercitu iterum venit in Saxoniam usque Wigmodingam secus mare. Et sequenti tempore verni resedit in Saxonibus, fecitque aedificia magna super flumen Wiseram in loco qui vocatur novum Haristalium. Anno DCCXCVIII. Sedente domno Karolo in solio regni sui anno trigesimo regni, cum magno exercitu venit iterum in Saxoniam, universamque terram illam succendit et devastavit, acceptaque obsidum multitudine, victor remeavit in Franciam. Anno DCC.XCVIII. Domnus rex Karolus collecto exercitu venit in Saxoniam in locum qui dicitur Patresbrunna, ibique castra metatus est. Inde etiam mittens Karolum filium suum trans fluvium Wiseram, ut quotquot in iisdem partibus de infidelibus invenissent servituti subiugaret. Quod et idem gloriosus subiugatis his omnibus cum triumpho rediens perpetravit. Ibi etiam ad domnum regem papa romanus Leo nomine venit ob invidiam a sede apostolatus pulsus; quem armipotens Karolus et ibi venerabiliter suscepit, et cum summa gloria ad pristinam sedem, suis ad concordiam revocatis, remisit. Anno DCCC. (Heic cessat fastorum scriptura in codice, et sequuntur in eodem laterculo capitularia quaedam.) STEPHANUS CIII. STEPHANUS IIII. ·VII., in TEPHANUS quartus natione romanus, ex patre Iulio, coepit anno Domini DCCC.XVII. Sedit mensibus quadam chronica dicitur anno uno. Vacavit sedes diebus xvII. Hic mox in Gallias veniens honorifice a Ludovico suscipitur, et multos captivos sicut pius pater per Franciam redemit, et ad propria loca remisit, et Ludovicum imperatorem coronavit. Post sex vero menses Romam reversus diem clausit extremum, sepultusque est in ecclesia sancti Petri. CIIII. PASCHALIS ·I. PASCHAL ASCHALIS primus natione romanus, ex patre Maurino, coepit anno Domini DCCC.XVII. Sedit annis vn, diebus XVII. Vacavit sedes diebus xvIII. Hic beatus Pontifex corpus sanctae Caeciliae, ipsa revelante, in coemeterio Praetextati cum corpore sponsi sui Valeriani, et linteamina ipsius martyris perfusa sanguine invenit; qui cuncta manibus suis pertractans collegit, corporaque sanctorum Tiburtii, Maximi, nec non et papae Urbani, a quo fuerant tumulati: quae omnia intra urbem in ecclesia beatae Caeciliae cum magna honorificentia collocavit. Hic etiam ante aditum ad corpus beati Petri circa ostia aerea altare construxit, et in eodem corpus beati Sixti papae recondidit. Hic etiam ecclesiam beatae Praxedis reparans, coenobium Graecorum monachorum ibidem instituit, et innumera corpora sanctorum ex coemeteriis colligens, ibidem honorifice sociavit. Bernardus rex Italiae filius Pipini, nepos Ludovici imperatoris, conspirationis factae contra eundem imperatorem accusatur, reus maiestatis adiudicatur, reguo et oculis ac vita privatur. Porro Ludovici tres filii fuerunt, videlicet Lotharius, Pipinus, ac Ludovicus, quorum primogenitum Lotharium primo caesarem fecit, demum consortem imperii adscripsit, cui etiam Italiam regendam commisit. Secundum vero, scilicet Pipinum, Aquitaniae regem fecit. Tertium deni |