Obrazy na stronie
PDF
ePub

effectus obsides recipit a Saxonibus. Verum non multo post Saxones foedus rumpunt, fines Francorum premunt igne et caede; sed ecclesiam in Fridislar incendere nequeunt, cui sanctus Bonifacius benedixit, camque numquam cremandam praedixit. Quod cum audisset Karolus, Saxoniam repetens, Saxonibus exercitu tripertito occurrit, eique in omnibus victoria provenit.

CI. HADRIANUS 1.

HADRIANUS

ADRIANUS primus natione romanus, ex patre Theodorico, de regione via lata, coepit anno Domini .DCC.LXXI., in alia chronica dicitur LXXII., in alia denique LXXIII. Sedit annis XXIII., mensibus .X. diebus xxvIII. Vacavit

[ocr errors]

sedes diebus III. Hic restauravit sanctum Anastasium ad aquas Salvias post incendium. Hic aedificavit turres, et muros urbis Romae qui diruti erant, et funditus destructos renovavit. Idem portas aereas maiores beato Petro dedit. Hoc tempore celebrata est vi synodus CCCL episcoporum apud Nicaeam, aliam autem synodum ipse celebravit Romae, de qua infra dicetur. Hic Hadrianus papa tam intra Romam quam extra multas ecclesias restauravit. Hic etiam in monasterio sancti Stephani, quod iuxta ecclesiam sancti Petri positum est, congregationem monachorum instituit, ut in eadem ecclesia sancti Petri cum tribus monasteriis quae Gregorius instituit, laudes et cantus sedulos persolvant. Hic quoque cum in magna angustia et anxietate esset ob ablatas civitates, et innumera mala a Desiderio rege Longobardorum illata, direxit nuncios suos maritimo itinere ad regem Karolum anno DCC.LXXIII• enixe deprecans ut oppressae ecclesiae compateretur, et ipsius iura sicut praccessores eius fecerant tueretur.

Karolus igitur universum exercitum colligens, per montem Cenesium ingreditur Longobardiam, Desiderium cum suis effugat et intra Papiam concludit; quam cum per sex menses obsedisset, magnum habens desiderium limina apostolorum videndi, relicto exercitu Romam pergit; et dum appropinquaret in ipso sabbato sancto paschae ad beatum Petrum fere uno miliario pedestris festinat, et omnes gradus ecclesiae singillatim deosculans, ad Pontificem praefatum pervenit, qui in atrio super gradus iuxta fores ecclesiae consistebat. Celebrata denique ibi sollemnitate paschali, civitates et territoria beato Petro concessit, sicut in eadem donatione monstratur; videlicet a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardone, deinde in Parma, deinde in Rhegio, et inde in Mantua, atque in monte Silicis, similiterque universum comitatum Ravennae sicut erat antiquitus, atque provincias Venetiarum et Histriae, nec non et cunctum ducatum spoletanum. Postea vero Papiam rediens, fortiter eam debellat; et inter obsidendum diviso exercitu multas urbes ultra Padum cepit, in quibus Autcarius francus cum uxore Karolomanni et filiis eius latens, se cum eis regi dedit. Ob seditionem denique Papiensium pestilentiamque gravantem, civitas regi Karolo aperitur, et Desiderius rex cum uxore et filia et cunctis principibus capitur, et perpetuo exilio ad Gallias a Gaufrido leodiensi episcopo dirigitur anno Domini

DCC.LXXIIII.

Regno itaque Longobardorum destructo Karolus rex totam Italiam sub iure regis Franciae redegit; et quicquid per longa tempora Longobardi romanis abstulerant, cis restituit. Taliter itaque Longobardi devicti anno regni Karoli .v., imperii vero Constantini

.xxx., destiterunt regnare post cc.x. annos ex quo in Italia regnare coeperant. Victoria igitur de Longobardis adepta, totaque Italia subiugata, Karolus Romam redit, synodumque cum Hadriano papa et CLIII. religiosis episcopis et abbatibus multis constituit, in qua Hadrianus papa cum universa synodo dedit Karolo ius et potestatem eligendi Pontificem et sedem apostolicam ordinandi; dignitatem quoque patriciatus; insuper archiepiscopos per singulas provincias ab eo investituram accipere definivit ; et ut nisi a rege laudaretur et investiretur, episcopus a nemine consecraretur: anathematizavit omnes huic decreto rebelles, et iussit bona eorum nisi resipiscerent publicari (1). Hacc leguntur in decreto dist. LXIII. cap. Hadrianus. Verum cum eundem regem offenderet dissonantia cantus ecclesiae inter gallicos et romanos, malens de puro fonte quam de turbato bibere, duos clericos Romam misit, ut authenticum cantum a romanis discerent, et Gallos

[ocr errors]

(1) Haec ad verbum sumit noster ex Sigeberti gemblacensis chronico, eaque in Gratiano etiam cap. 22. dist. 63. leguntur; unde factum est, ut ob decreti gratianei vulgatum usum et scholasticam auctoritatem haec opinio plurimos libros occupaverit. Atqui audiamus Natalem Alexandrum minime suspectum in his sententiis auctorem, qui saec. XIII. dissert. VIII. sic loquitur: "Canonem istum (Gratiani ) suppositium esse, et a Sigeberto confictam historiam, ut Henrici imperatoris partes, cui favebat adversus Paschalem II, hac auctoritate muniret, viri eruditi consentiunt, ,, et Gratianum a Sigeberto deceptum. Falsi rationes apud Baronium ad ann. 774, et apud de Marca lib. 8. de concord. S. et I. cap. 12. legere est.,, Nuperius autem v. cl. A. Sandinius disputationem scripsit inter pontificias decimam nonam qua docte rursus demonstrat fictam esse synodum sub Hadriano I. circa ius eligendi romanum Pontificem, et investituras concedendi episcopis. Verumtamen dictis olim copiosissime a Baronio nihil iam propemodum addendum supererat.

[ocr errors]
[ocr errors]

docerent, ac per hos primo Metensis ecclesia ac postea tota Gallia ad auctoritatem cantus revocata est.

nis V.,

Post aliquot vero dies cum Constantinus imperator multa mala ecclesiae Dei intulisset, plaga pessima incendii percussus est et peremptus. Anno Domini •DCC.LXXVII. Leo quartus Constantini filius imperat anin alia vero chronica dicitur annis VI. Hoc anno primo, qui erat Karoli regis octavus, quibusdam rebellionem in Italia meditantibus, Karolus eam intrat, urbemque forum Iulii capit, et ducem eius Rollandum rebellionis incentorem decollari praecipit; captaque Tarvisio urbe, ceteris terrorem incutit sui nominis maiestate. Per hos autem dies Saxonibus Heresburch castrum obsidentibus, gloria Dei apparuit super ecclesiam, orbibus duobus, scilicet scutis, sanguineo colore flammantibus, ut in bello fieri solet, per aëra dantibus quosdam motus. Porro Karolus cum Saxonum rebellionem audisset, Saxoniam petit, Saxones velut tempestas prosternit, munitiones eorum irrumpit, et ad hoc eos impellit, ut se et patriam datis obsidibus omnino ei subsint. Moxque Guntichildus dux Saxonum in Normanniam fugit. Saxones baptizati paciscuntur ut ingenuitatem et sua omnia perdant, si umquam a fidelitate erga Christum regemque recedant.

Karolus deinde anno Domini DCC.LXXVIII ad Hispaniam tendit, Caesaraugustam vastando delet, Pampilonam obsidet, eiusque captae muris destructis, Vascones duosque regulos Sarracenorum sibi subigit, aliasque urbes in deditionem accipit. (Anno Domini DCC.LXXX. Karolus Saxoniam ingressus, ad Heresburch venit, et inde ad locum ubi Lippa consurgit, et ibi synodum tenuit. Inde *) Albiam flumen transgreditur,

* Haec suppleo ex annalista saxone, quia manifeste exciderunt a nostro; neque enim Albia flumen ad res hispanicas pertinet.

ibique in eius gratiam Bardagavenses et Veroduitae baptizantur. Madus Sarracenorum amiras multos utriusque sexus pro Christo martyrizat. Interea Karolus anno regni .x., Domini ·DCC.LXXX. circa natale causa orationis Romam vadit, ibique filii eius duo inunguntur in reges, Pipinus super Italiam, Ludovicus super Aquitaniam. Anno Domini DCC.LXXXI. circa pascha ab ipso Hadriano papa, qui Pipinum de baptismi fonte levavit, Leo imperator cum cupiditate circa pretiosos lapides insaniret, adamavit magnam cuiusdam ecclesiae coronam, et accipiens portavit eam; et exierunt carbunculi in capite eius, et captus febre mortuus est.

Anno Domini DCC.LXXXII. Irene uxor Leonis cum filio suo Constantino huius nominis sexto imperat annis .x. Horum auno primo Constantinopoli in quodam sepulcro quidam laminam auream invenit, et sub ea quendam iacentem, et hanc scripturam in ea "Chri,,stus nascetur ex virgine Maria, et credo in eum ; ,, sub Constantino et Irene imperatoribus, o sol ite,, rum me videbis.,, Horum imperantium tempore in Syriae civitate Berito quae subiacet Antiochiae iudaei invenientes imaginem Salvatoris in domo cuiusdam iudaei, quam quidam prius inhabitabat christianus, eam iniuriose deponunt, et omnia opprobria quac patres eorum Christo domino intulerunt, eius imagini inferebant, illudentes ei et in faciem conspuentes, eamque percutientes calamo, manus pedesque clavis configentes, tandem lancea latere eius aperto exivit de ipso sanguis et aqua, quem illi apposita ampulla suscipientes ad experiendum an fuerint vera miracula, quae Iesum fecisse audierant, infirmos suos hoc sanguine aspergebant, qui de morbo quolibet convalescebant. Qua de causa iudaei compuncti, Deodato episco

« PoprzedniaDalej »