Obrazy na stronie
PDF
ePub

derico solo nomine ut praenotatum est regnante, Pipinus frater Karolomanni solus gubernabat Francorum principatum et maior domus regiae dicebatur. Hic Pipinus anno Domini DCCL. misit legatos ad Zachariam papam consulens qui potius rex esse aut dici deberet, illene qui magnos pro regni pace sustineret labores, qui otio deditus solo regis nomine erat contentus? Cui Papa respondente et remandante, potius illum regem esse, qui utilius regni gubernacula et rem publicam ageret, Franci tanti Pontificis responsione animati, Childerico mox in monasterium retruso et monastico tegmine palliato, Pipinum regem sibi constitaunt anno Domini DCC.L., quem sanctus Bonifacius maguntinus archiepiscopus iussu praefati Papae inunxit in regem apud Suessionem urbem, qui annis -xvm. regnavit, post annos circiter LXXXVIII. ex quo maiores domus Franciae coeperant principari super reges Francorum (1). In hoc itaque praefato Childerico defecit progenies Chlodovei, qui fuit primus regum Francorum christianus, succedente Pipino cuius insignis posteritas per multa postea tempora regnum Francorum tenuit, nec non et annis multis in Austrasiorum imperatoribus enituit. Pipinus igitur ex praefecto aulae regiae, seu maiore domus, rex effectus, regnum ampliare contendit, Galliarum ecclesias cantibus romanae auctoritatis suo studio meliores fecit; cuius frater Remigius rothomagensis aschiepiscopus multa laude celebris

habitus est.

(1) De S. Zachariae re gesta cum Pipino primo rege in serie Karolingiorum satis disseruit post Baronium, Bellarminum, ac Natalem Alex. saec. vii. dissert. II., iam laudatus Sandinius in sua XVIII. ad vitas Pontificum rom. disputatione, et in adn. ad Zachariae vitam.

Per idem tempus Rachis Longobardorum rex cum uxore et filiis Romam veniens ad Zachariam papam, cum prius Romanis non parum molestiarum intulisset, exhortatione et instinctu ipsius Papae, relicto mundo monasticum induens habitum monachus factus est. Cui Aistulphus frater eius successit in regno. Sanctus Aegidius de Graecia in Provinciam veniens clarus habetur. Hic parentibus mortuis, et bonis suis pauperibus distributis, crescentibus miraculis quae Dominus faciebat per eum, de loco ad locum fugiens venit Massiliam; indeque favorem humanum cupiens declinare, eremum petiit, in quo modo quiescit, ubi cervae silvestris lacte nutritus, iacientibus venatoribus Flavii regis Gothorum, qui Nemausi sibi sedem regni statuerat, sagittam in cervam, brachium inter spiculum posuit et nutricem ; et vulnere sic suscepto, rogavit Deum ut numquam dolor cessaret, nec a vulnere sanaretur; quod et impetravit. Tandem instante rege praedicto et episcopo nemausensi, monasterium monachorum ibidem construxit. Cumque in Franciam devenisset, rogatus a Karolo rege, ut oraret Deum quatinus sibi secretum quoddam peccatum dimitteret, veniam reapse consecutus est. Zacharias papa omni virtute ornatus moritur, et apud sanctum Petrum tumulatur.

XCVII. STEPHANUS II.

STEPHANUS

TEPHANUS Secundus natione romanus, ex patre Constantino, coepit anno Domini DCC-LII., in quadam vero chronica dicitur DCC.LIII. Sedit annis v., diebus ·xxvi. Vacavit sedes mense uno, diebus v. Hic Stephanus papa dum Aistulphus Longobardorum rex contra Romam adeo exardesceret, ut ab uniuscuiusque capite

tributum exigeret, clam per quendam peregrinum litteras suas nimio dolore conscriptas misit Pipino, quibus ei oppressionem romanae ecclesiae nunciavit. Qui invitatus ab ipso Pipino in Franciam venit; cui venienti Pipinus occurrit, et de equo descendit, solo prosternitur, et per spatium trium miliariorum vice stratoris cum magna humilitate et devotione, una cum coniuge et nobili prole sua, ad palatium suum deduxit; ibique intra oratorium pariter considentes, lacri mabiliter idem Papa deprecatus est, ut per pacis foedera causam beati Petri et rei publicae romanorum disponeret; qui iure iurando omnibus eius mandatis totis sese viribus obediturum promisit, quod et fecit. Porro idem Papa graviter aegrotans in coenobio sancti Dionysii, per visionem mirabilem redditur sanitati. Unde ibidem altare in honorem beatorum apostolorum Petri et Pauli ab ipso consecratur. Et Pipinus cum filiis suis Karolomanno et Karolo in regem inungitur, ut per eos generatio eorum in hereditatem successionis in perpetuum benediceretur, et omnis alienigena ab eius invasione apostolico anathemate interdicitur.

Eodem anno Bonifacius archiepiscopus in Frisia verbum Dei annuncians, martyrio coronatur. Hoc etiam anno, sicut in quadam chronica dicitur, Karolomannus superius memoratus monachus ab Aistulpho rege mittitur ad fratrem suum Pipinum regem ad petitionem apostolicam perturbandam. Qui cum in Francia moraretur, ossa beati Benedicti a floriacensi coenobio, quô olim translata fuerant, tollere nisus est ut ea ad castrum Casinum referret; sed miraculis a Deo ostensis, et obsistentibus Francis, ab incepto proposito prohibetur. Hoc tamen retro, sub Zacharia papa, factum esse aliter secundum aliam chronicam enarra

tur. Interea cum Pipinus rex copiosum movisset exercitum Stephano papae auxilium praebiturus, praedictum Karolomannum monachum fratrem suum Viennae reliquit, ubi paulo post obiit. In quadam vero chronica dicitur quod in monte Casino post laudabilem vitam in Christo quieverit. Per idem tempus acdificatum est a Pipino Figiacense coenobium, in territorio cadurcensi, cuius oratorium ipsis Stephano papa et rege praesentibus adeo est mirabiliter consecratum, prout in gestis antiquis ipsius monasterii plenius continetur. Pipinus itaque rex Italiam ingreditur, exercitus Aistulphi a Francis vincitur, Aistulphus pacem facere cum romanis ad nutum Francorum cogitur. Sed post discessum Pipini foedera pacis violans, in irritum quicquid promiserat ducit, rursusque Romam obsidet rursusque Pipino romanae ecclesiae oppressio nunciatur. Pipinus igitur Italiam repetens Aistulphum Papiae concludit, et invitum ad foedus pacis repetendum compellit, et sancto Petro quaecumque sui iuris erant restitui iussit. Nec multo post idem Aistulphus iudicio Dei percussus moritur, cui Desiderius subrogatur.

Hoc tempore terribilis in Syria factus est terrae motus, quo urbes aliae quidem ex toto, aliae vero ex parte subversae sunt, aliae autem a montanis ad subiecta campestria cum muris et domibus suis integrae et salvae plus quam sex miliaria transmigrarunt. Anno Constantini XIII, Domini DCC.LV. Fultradus abbas sancti Dionysii corpus sancti Viti martyris Roma transtulit. Anno Constantini .xv., Domini DCCLVI. caput sancti Iohannis Baptistae in Aquitaniam divina voluntate allatum est sub rege Pipino, et ab codem honorifice susceptum, ac postmodum in eisdem finibus ecclesia nobili constructa cum digno honore repositum

est, quae hodie sancti Iohannis angeliacensis vocatur. Anno eodem Tassilo Baioariorum dux venit ad Pipinum regem avunculum suum, et illi homagium fecit, cum multis nobilibus, iurans super corpora sanctorum Dionysii sociorumque eius, fidem se eidem regi perpetuam servaturum.

Martinus in chronica sua scribit, quod hic Stephanus papa ultimo anno pontificatus sui imperium romanum a Graecis transtulit in Germanos in personam magnifici regis Karoli, de qua translatione tangit decretum extra de electione venerabilem (I. 6. 34.) Item in apparatu eiusdem decreti super verbo illo transtulit sic dicitur: legitur in chronicis quod cum romana ecclesia opprimeretur ab Aistulpho rege Longobardorum, postulatum fuit auxilium a Constantino et Leone filio eius imperatoribus constantinopolitanis, qui cum nollent patrocinari ecclesiae, Stephanus papa secundus transtulit imperium ad Karolum magnum Pipini filium, quem Pipinum Zacharias praecessor cius. substituerat Childerico regi Francorum, quem Childericum deposuerat, de quo sermo fit caus. .xv. Q. vi. cap. alius. Et haec translatio facta est anno Domini DCCLVI. Quem Karolum Leo tertius elapsis post hoc XV. annis coronavit.

XCVIII. PAULUS !.

PAULUS primus natione romanus, de regione viae la

tae, ex patre Constantino, coepit anno Domini DCC.LVII., in quadam vero chronica dicitur DCC.LX. Sedit annis X., meuse ...Vacavit sedes anno 1, mense 1. Hic constituit divina officia celebrari ante horam sextam in quadragesima. Iste transtulit corpus sanctae Petronil

« PoprzedniaDalej »