Obrazy na stronie
PDF
ePub

Liutprandus Longobardorum rex audiens quod Sarraceni depopulata Sardinia, etiam loca illa foedassent, ubi ossa beşti Augustini ob vastationem barbarorum olim ab Hippona civitate Africae, cui episcopus praefuerat, translata et recondita fuerant, legatos suos illuc direxit, qui dato magno auri pondere, pretiosas illas reliquias secum devehentes Ianuam revertuntur; ubi praefatus rex cum gaudio eis occurrens, corpus almificum devote adorans, reverenter excepit, visis miraculis ad declarandum sancti viri meritum ibidem patratis. Sane rex ipse et sui inde progressi cum pretiosissimo thesauro, venerunt ad quandam villam in ter donensi dioecesi sitam; unde cum corpus sanctisimum tollere voluissent, ita stetit immobile, ut nulla vis, nulla posset id ars humana movere. Quod videns rex votum vovit, quod si beatus confessor ex illo loco se tolli permitteret, et Papiam transduci, villam illam cum omnibus pertinentiis famulis suis concederet perpetuo possidendam, ubi est modo nobilis abbatia. Voto igitur facto atque firmato, corpus inacstimabili facilitate substollitur, et Ticinum id est Papiam usque transvectum, clero pariter et populo concurrente, honorifice et gaudenter excipitur, et in basilica sancti Petri, quam praefatus rex constituens caelum aureum dixerat, dignissime collocatur. Facta est autem haec translatio cc.xCxI. annis ab eiusdem confessoris transitu iam decursis. Quod autem in dicta ecclesia pretiosus ille thesaurus reconditus sit, stupendo et evidenti miraculo elucescit; siquidem in ipsa crypta, in qua iacet, puteus est qui quibusdam annis in festo eiusdem superinundans totam cryptam percffluit, in signum quod sicut aqua ipsius cryptae sordes diluit, sic hacresim ab ecclesia Dei affluens eius doctrina detersit.

Anno Leonis nono, effugato prius et tandem mortuo Chilperico, Theodoricus quartus a Karolo Martello subrogatur in regno, regnavitque xv annis. Hoc tempore idem Karolus Martellus bellicosissimus princeps Saxones armis subiugat; devincensque Laufridum Alamannorum ducem, Alamanniam sibi efficit vectigalem: Svevos quoque et Bavaros debellat; et Eudonem ducem Aquitaniae bello victum fugat, et Aquitaniam graviter devastat. Eudo vero dux videns se Karolo inferiorem per omnia, Sarracenos ab Hispania ad bellandum contra eum invitat. Sarraceni autem mox cum omnibus famulis suis quasi Gallias habitaturi fluvium Garumnam transeunt, omniaque devastant, ac Dei ecclesias cremant. Quibus Karolus auxilio Dei fretus bellaturus occurrit, et ex eis CCC.LXXXV. milia cum rege suo Abdurama peremit. Eudo quoque Karolo reconciliatus castra Sarracenorum dirupit, et reliquias eorum contrivit. Nec multo post idem Eudo rebellat ; sed Karolus rebellantem debellat, eumque principatu et vita privat. Cum filiis quoque eius Gaiferio et Hunaldo dimicat, et totam Aquitaniam sibi subicit. Blavium etiam castrum capit, Luxoviumque et alias Aquitaniae civitates, totamque etiam Burgundiam subegit. Cumque multitudo hostium et assiduitas bellatorum sibi incumberet, res ecclesiasticas id est decimas militibus concessit habendas; quam ob rem animam ipsius post mortem vidit sanctus Eleutherius aurelianensis episcopus inferni suppliciis detineri.

XCV. GREGORIUS III.

GREGORI

REGORIUS tertius natione syrus, ex patre Iohanne, coepit anno Domini DCCXXXI. Sedit annis .X mensi.

[ocr errors]
[ocr errors]

ter,

[ocr errors]

bus vi, diebus xxIIII. Vacavit sedes diebus vII. Hic addidit in secretis " quorum hodie sollemnitas in con,,spectu maiestatis tuae celebratur, domine Deus nosin toto orbe terrarum. Hic cum Leonem imperatorem haereticum in depositione imaginum Christi et sanctorum incorrigibilem vidisset, Romam et Italiam ac Hispaniam totam ab eius iure discedere fecit, et vectigalia interdixit, synodumque paene mille episcoporum Romae celebrando (1), venerationem sanctarum imaginum confirmavit, atque violatores generali sententia anathematizavit. Hic Viennae archiepiscopum instituit, dato ci pallio, quod est archiepiscopatus insigne quae quidem urbs, ut aiunt, idcirco dicitur Vienna quasi Biennia, eo quod biennio sit constructa. Hic quoque Papa cum Roma obsideretur ab Liutprando rege Longobardorum, misit navigio ad Karolum Martellum claves confessionis sancti Petri, ut romanam ecclesiam a Longobardis liberaret.

Huius Papae anno primo, Domini .DCCXXXI., Leonis autem XIII, Beda presbyter et monachus sanctitate et scientia in Anglia clarus, die ascensionis Domini obiit; ferturque in hora mortis saepe hanc antiphonam repetisse "o rex gloriae domine virtutum etc. atque inter haec verba spiritum emisisse. Theodoricus

(1) Haec ad verbum sumuntur ex Martino. Verumtamen ad concilium quod attinet, id dicitur ab Anastasio episcoporum tantummodo .xc. cum duobus archiepiscopis. Neque apud eum mentio ulla fit regionum ab imperatoris iure subtractarum. Utique subtractas provincias negatumque vectigal narrant non tam latini quam gracci auctores Theophanes, Zonaras et Cedrenus, quos secuti sunt latini Sigibertus Martinus, et hic noster, et Platina. Sed ab horum sententia recedit Natalis Alexander saec. vIII. dissert. I. ad que lectores mitto. Sed utcumque se ista habent, utique non ad tertium sed ad secundum Gregorium pertinent.

[ocr errors]

rex Francorum moritur; post quem regnat Childericus annis Ix, vir inutilis et remissus, nihilque de regno praeter nomen habens, et praeter victum quem ei praefectus aulae regiae ministrabat. Eodem anno Karolus Martellus victoriosissimus princeps pacato et dilatato regno Francorum obiit x1 kal. novembris anno Domini DCCXLI, principatus sui anno ·xxvii, cuius corpus in ecclesia beati Dionysii sepelitur; in cuius sepulcro post aliquot annos ingens serpens loco corporis inventus est. Post quem Karolomannus et Pipinus filii eius heredes facti sunt principatus; Karolomanno siquidem primogenito cessit Austrasia et Thuringia, Pipino vero iuniori Burgundia, Neustria, et Provincia. Gregorius papa sepultus est in Vaticano in basilica sancti Petri.

XCVI. ZACHARIAS.

ZACHARIAS

bus xv.

die

ACHARIAS natione graecus, ex patre Polychronio, coepit anno Domini DCC.XLII., in alia vero chronica dicitur DCC.XLIII. Sedit annis mensibus III., .X. Vacavit sedes diebus .xIII. Hic fecit pacem cum Longobardis. Hic dialogorum libros de latino transtulit in graecum. Anno Domini ·DCC-XLII. Constantinus v. filius Leonis tertii imperat annis xxxv. Per idem tempus sanctus Bonifacius maguntinus archiepiscopus claret, qui in silva Bochonia coenobium fuldense fundavit, quod quidem in partibus Germaniae praeclarum extat, cuius abbas in curia imperatoris Austrasiorum magni honoris habetur, qui mille milites imperatori dat. Hoc autem coenobium hodie dicitur sancti Galli. Per idem tempus sub anno Domini DCC.XLVII. Karolomannus frater Pipini divino timore conpunctus

anno v sui principatus Romam adiit, in qua a Zacharia papa in monachum attonsus migravit in montem Soractem, ubi aedificato coenobio in honorem sancti Silvestri, religiose studuit conversari. Sed cum multi Francorum ac Theutonicorum nobiles Romam venientes eum salutandi gratia visitarent, videretque quod otium quo maxime delectabatur ob frequentiam visitantium interrumpere cogeretur, locum illum deserens montem Casinum petiit, in quo aliquanto tempore laudabili vita enituit.

[ocr errors]

In quadam chronica invenitur, quod monachi coenobii casinensis, adiuncto sibi Karolomanno monacho, venerint Romam ad Zachariam papam rogantes ipsum ut litteras regi Francorum dirigeret, quatinus corpus sancti Benedicti, quod floriacenses monachi furtim habuerant, loco Casinensium restituerent. Quod rex Pipinus cum mandasset fieri, monachis floriacensibus ieiunantibus et flentibus, nuncii qui corpus auferre debuerant, percussi sunt caecitate; quo cognito, ibidem remansit. Iste Papa in ecclesia lateranensi corpus sancti Gregorii reperit cum epitaphio graecis litteris exarato, illudque transtulit ad ecclesiam sancti Georgii ad velum aureum. In multis chronicis scribitur, quod anno Constantini quarto, Domini ·DCC.XLV, beatae Mariae Magdalenae reliquiae, partim certe, ad Verzeliacum sint translatae coenobium a Gerardo comite Burgundiae qui idem construxerat. Haec siquidem gloriosa Christi dilectrix, persecutione post lapidationem Stephani mota, cum Maximino, qui de LxxI. discipulis Domini erat, venit in Gallias, et post xxx. annorum paenitentiam sepulta est a sancto Maximino praedicto in territorio Aquensi ubi episcopus erat.

Karolomanno monacho existente, et memorato Chil

« PoprzedniaDalej »