Obrazy na stronie
PDF
ePub

quiescit. Huius viduitatis diebus sanctus Eligius Noviomensium episcopus obiit, quem cum ad praedictum coenobium vellent transferre, feretrum divina virtute pressum nullatenus potuit amoveri.

EUGENIUS

LXXVIIII. EUGENIUS •I•

UGENIUS primus natione romanus, de regione aventina, ex patre Rufiniano, clericus a cunabulis, coepit anno Domini DC.LIII., in alia vero chronica dicitur DCLVI. Sedit annis 11, mensibus vIII, diebus XXII. Vacavit sedes mense 1, diebus xxvIII. Hic omnibus benignus et amabilis, fuit maximae sanctitatis. Sepultus est apud sanctum Petrum.

LXXX. VITALIANUS.

VITALIANU

ITALIANUS natione signinus, in alia vero chronica dicitur signiensis, Campaniae provinciae, ex patre Anastasio, coepit anno Domini ·DC.LVI., in alia tamen chronica dicitur DC-LVIII. Sedit annis •XIII., mensibus vi. Vacavit sedes mensibus 11, diebus xi. Hic cantum romanorum composuit, et organo concordavit. Hic nuncios direxit Constantinopolim ad imperatorem iuxta consuetudinem significans de sua ordinatione. Qui nuncii postquam reverenter fuissent recepti, renovatis romanae ecclesiae privilegiis, redierunt portantes evangelia auro conscripta et pretiosis gemmis decorata, quae imperator sancto Petro apostolo transmiserat. Anno Constantini xxIII Chlotarius rex Francorum moritur, post quem Theodoricus frater eius ab Ebroino maiore domus in regnum sublimatur. Non multo post idem Theodoricus propter insolentiam Ebroini repu

diatur a Francis, et frater eins Hildricus rex Austrasiorum ad regnandum de Austrasia evocatur. Porro Theodoricus et Ebroinus tonsurantur. Et Theodoricus quidem Parisiis in coenobio sancti Dionysii Christo domino militavit. Eo tempore maior domus erat Volfoaldus. Hic in parochia Virdunensi super Mosam cocnobium sancti Michaëlis archangeli fundavit.

Hic Vitalianus papa quendam nomine Theodorum monachum, natione graccum et saeculari litteratura ac divina apprime eruditum Cantuariensis ecclesiae ordinavit episcopum. Hic scripsit librum paenitentialem, mirabili et cauta discretione distinguens modum singularum culparum, de quo in iure canonico frequenter fit mentio. Idem Vitalianus pontifex sepultus est apud sanctum Petrum. Anno Domini DC.LXX. sccundum chronicam Vincentii, in alia vero chronica dicitur .DCLXXI., Constantinus quartus qui et Constans dictus est, filius Constantini qui similiter Constans dictus fuit, successit patri defuncto, regnavitque annis XVII., in chronica tamen Vincentii dicitur annis xvi Hic fratres suos habens de regnando suspectos, nasos eorum abscidit. Hoc tempore clarebat sanctus Praciectus episcopus Arvernorum, qui etiam ab ipsius urbis primoribus fuit martyrio coronatus in ultionem Hectoris (1) Massiliensium patricii, propter iniustitias ecclesiae arvernensi ab ipso illatas, ab Hildrico rege Francorum perempti. In territorio cameracensi virgo Dei Maxelendis, ob votum virginitatis Alduinum amatorem suum fugiens, ab ipso martyrizatur; qui mox excaecatus, post triennium ab ipsa illuminatur. Hoc tempore quidam in Britanuia a morte resurgens, multa quae vidit de locis poenarum et purgatorii ignis enarravit. (1) Cod. Beatoris.

LXXXI. ADEODATUS.

A DEODATUS DEODATUS natione romanus ex monacho, de patre loviniano, coepit anno Domini DC.LXXI, in quadam chronica dicitur -DC-LXXII. Sedit annis, mensibus .11., die 1, in quadam chronica dicitur diebus v. Vacavit sedes mensibus, diebus xv. Hic tantae benignitatis extitit ut omnem hominem a minimo usque ad maximum ad se venientem susciperet et consolatum dimitteret. Hic maius monasterium Turonis sub iure dominii propriae ecclesiae constituit. Anno Constantini quarto corpus sancti Benedicti delatum de monte Casino ab Arculfo monacho, ad floriacense coenobium in aurelianensi dioecesi et territorio situm transfertur, et corpus sororis eius sanctae Scholasticae Cenomanos. Hoc codem anno mense martio iris in caelo apparuit ita magna, ut crederent homines consummationem saeculi advenisse. Hic Papa sepultus est in basilica sancti Petri.

LXXXII. DONUS.

DONUS

ONUS natione romanus, ex patre Mauricio, coepit. anno Domini DC.LXXV. Sedit anno 1, mensibus v., diebus x Vacavit sedes mensibus II., diebus •XV. Hic decoravit illum locum ante basilicam sancti Petri qui dicitur paradisus. Sepultus est apud sanctum Petrum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

prosum Constantinopoli oscularetur, statim mundatus est. Tempore istius Agathonis papae sexta synodus universalis Constantinopoli celebratur sub Constantino imperatore. Tempore etiam huius, ecclesia ravennatensis, quae diu sedi apostolicae rebellis fuerat, ad obedientiam rediit. Hildricus rex cum laevis moribus in se odia Francorum accenderet, sanctum Leodegarium augustudunensem episcopum apud Luxovium retrusit. Bodilonem quoque francum ligari ad stipitem iussit et caedi. Cuius mali non immemor Bodilo post hoc eundem regem in venatione exceptum cum Blithilde uxore eius praegnante peremit. Porro Hildrico mortuo, Theodoricus repudiatus et tonsuratus, a Francis reponitur in regno. Hic beatum Leodegarium Luxovio revocat, cuius consilio aliorumque principum Leudesium Erchinoaldi filium maiorem domus constituit.

Post hoc autem Ebroinus a Francis sicut alius tonsuratus, Luxovio egressus, vires resumit, insidiatores suos praemittit, super Theodoricum regem irruit, thesauros eius et ecclesiae diripit, Leudesium maiorem domus perimit, Chlodoveum quendam fingens esse filium Chlotarii regis regem facit, cunctos ad eius sacramentum minis et blanditiis compellens; sanctum quoque Leodegarium capit, et cum fratre suo Gerino graviter affligit, eundemque Gerinum non multo post lapidibus obruit. Verens tandem Theodoricus rex Ebroinum in gratiam recipit, eiusque consilio ad synodum episcopos cogit, in qua multos eorum ex sententia Ebroini episcopatibus privat. Sanctus quoque Leodegarius ab eodem Ebroino immanissime cruciatus, post famem carcerisque squalorem, post oculorum evulsionem, linguae ac labiorum abscisionen, tandem ablato capite martyrium consummavit; cuius innocentiam et martyrium declarat multitudo signorum.

LXXXIIII. LEO II.

LEO junior seu secundus natione siculus, ex patre Paulo, coepit anno Domini DC-LXXXI, in quadam vero chronica dicitur DC.LXXXII. Sedit mensibus .x, diebus XVII Vacavit sedes mensibus xI., diebus XII. In Auglia claret Etheldrica regina, quae tribus viris nupta virgo permansit usque ad mortem. Hic Leo papa constituit pacem dari in ecclesiis totius christianitatis fidelibus post "agnus Dei.,, Hic fuit eloquentissimus, in divinis scripturis sufficienter instructus, graeca latinaque lingua eruditus, erga inopum provisionem non solum mentis pietate sed et studii labore sollicitus. Huius tempore, procurante Deo et ipsius labore, ecclesia ravennatensis posuit se sub ordinatione sedis apostolicae ; ut defuncto archiepiscopo, qui electus fuerit, iuxta antiquam consuetudinem veniat ad romanam curiam ordinandus. Hic constituit ut qui fuerit ordinaudus archiepiscopus, pro usu pallii aut diversis officiis nihil ecclesiae persolvere debeat. Sepultus est in ecclesia sancti Petri.

LXXXV. BENEDICTUS II.

BENEDICTUS

TUS secundus natione romanus, ex patre Iohanne, coepit anno Domini DC-LXXXIII., in quadam vcro chronica dicitur DC.LXXXIIII. Sedit annis .. mensibus x., diebus XII. Vacavit sedes mensibus .II. diebus x Hic ab imperatore factus est papa; tum vita eius concordavit cum nomine, ita ut merito Benedictus diceretur et esset. Sepultus est apud sanctum Petrum.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »