Obrazy na stronie
PDF
ePub

hacresim a regni eorum finibus exterminarent, asserens pro certo quod facientium culpas habituri essent, si quod possent corrigere, negligerent emendare (1).

Anno Mauritii xIIII. beatus Gregorius, quod ipse olim facere intenderat, virum sanctum et religiosum monachum Augustinum cum Mellito et Iohanne aliisque quam pluribus monachis in Angliam destinavit, ut gentem illam a gentili errore converteret; quibus praefatum Augustinum praefecit, omnibus ceteris praccipiens ut ei pro Christi nomine in omnibus obedirent. In Angliam igitur venientes verbum vitae disseminant. Porro rex Ethelbertus, qui sibi Cantuariae statuerat sedem regni, praedicante Augustino converitur, et cum gente sua Christi baptismate insignitur. Post Augustinus ab Etherio episcopo arelatensi Anglorum episcopus consecratur, cui consecrato beatus Gregorius pallium destinavit; isque novae ecclesiae gentis saxonicae, sexdecim annis tenuit praesulatum. Huic dedit praefatus rex intra Cantuariam locum idoneum ad sedem episcopalem construendam, in quo idem praesul ecclesiam in honorem sanctae Trinitatis fundavit, quae vere venerabilis, et totius anglicae gentis in Christi fide merito mater esse probatur. Unde et Merlini vatis Britanniae cernitur apertissime vox impleta dignitas, inquit, Londoniae ad Doroverniam, scilicet Cantuariam. Sane beato Augustino tanta miraculorum gratia divinitus est concessa, et vice apostolica acgrotantes etiam eius umbra sanaret, caecis visum, surdis auditum, mutis loquendi officium reformaret.

66

Senonensem ecclesiam post Arthemium regebat tunc Lupus gratia miraculorum praeclarus, cui aliquando eucharistiam consecranti gemma a Deo de caelo in ca(1) Confer registr. lib. 1x. epp. 106. 109. 110.

licem descendit. Hic Lupus caduco morbo laborantibus. est singularis patronus. Beatus Iulianus obiit in villa quae nunc eius nomine appellatur in territorio lemovicensi, vir virtutibus et miraculis clarus, ad cuius tumulum propter videnda miracula accessisse fertur beatus Gregorius turonensis. Sub hoc eodem tempore Mauricius imperator a beato Gregorio papa plurimum discordans, eius sanctitatem insequi, atque innocentiae eius detrahere insipienter veritus non est. Post hoc quoque adeo erga servum Dei imperatoris ira excrevit, ut ei mortem, ut quidam aiunt, minitaretur.

Interea accensis animis quidam vir incedens Romae per forum in monastico habitu evaginatum gladium gestans manu, divinitus aspiratus pronunciavit publice eodem anno Mauricium gladio perimendum. Quod idem imperator timens, malorum paenituit, et per se ac servos Dei contra se datam mortis sententiam petiit, licet non obtinuerit, relaxari. Beatus vero Gregorius pro eius delictis supplicabat Deo ut in futuro iudicio ei parceret. His gestis audivit in somnis vocem dicentem: vis ut hic tibi, an in futuro iudicio parcam? At ille respondit: amator hominum Deus, hic mihi redde malum meum, tantum in futuro iudicio Post haec Mauricius in hostili terra poparcas. situs, cum milites suos a rapinis et furtis compelleret abstinere, nec tamen eis consueta stipendia largiretur, iidem milites Phocam centurionem super se Caesarem levaverunt. Quo audito Mauricius in insulam quandam fugit; in qua cum uxore et duobus filiis Theodosio et Tiberio iussu Caesaris capite truncatus occubuit, de cuius corpore dicitur lac cum sanguine effluxisse. Anno Domini DC. citur Dc.y. Phocas imperat annis ·vi·, in chronica vero

[ocr errors]

in chronica autem Vincentii di

Vincentii et in quadam alia dicitur annis vIII Cuius anno secundo beatus Gregorius ex hac luce migrans lucem inaccessibilem penetravit u idus martii, anno Domini DCVI, vel secundum quadam chronicam DC.V., et in ecclesia beati Petri ante secretarium sepelitur.

LXVIIII. SABINIANUS.

SABINIANUS

ABINIANUS natione tuscus coepit anno Domini DC•V·, sed in quadam chronica dicitur DC-VI. Sedit anno I., mensibus v, diebus 1x. Vacavit sedes mense ∙1., diebus xxv., in alia vero chronica dicitur mensibus ·xv., diebus xx. Ilic constituit ut horae dici per ecclesias pulsarentur. Huius tempore fame Romam gravante, romani beato Gregorio iam defuncto, quod sua nimia liberalitate thesauros ecclesiae dissipasset detrahebant. Cumque iam non esset, in quem exardescerent, loco eius memoriam nominis libris eius delendis antiquare volebant. Sed Petrus diaconus eius testatus, se vidisse columbam super caput beati Gregorii dictantis, idque juramento confirmans, moxque moriens, suo testimonio fidem fecit. Sabinianus quoque papa cum et ipse liberalitati Gregorii derogaret, et sub hoc obtentu manum egenis subtraheret pietatis, Gregorius cum per visum ter de culpa tenacitatis et huiusmodi derogationis increpitum, cum quarto monitus non resipisceret, ab eodem sancto percussus in capite, illo dolore vexatus paulo post expiravit. Hoc tempore cum quidam pauper a nautis eleemosynam peteret; dicente nauclero, desiste, quia nihil habemus praeter lapides; et pauper ipse subinferret, omnia ergo in lapides convertantur; quicquid manducabile in navi erat, in lapides conversum est, colore et forma rerum eadem permanente.

LXX. BONIFACIUS III.

BONIFACIES tertius natione romanus coepit anno Domi

ni DC.VI. Sedit annis II., mensibus vin, diebus xxvI., in quadam vero chronica dicitur annis vi, quod non credo esse verum. Hic constituit ut nitidus pannus super altare poneretur. Desiderius viennensis episcopus claret. Hic cum Brunichildem reginam de impictatibus suis argueret, instinctu eius a Theodorico filio ipsins rege, Francorum in exilium est detrusus. Postmodum vero iubente regina, in territorio lugdunensi super fluvium Calaronam lapidibus obrutus martyrizatur, cuius sepulcrum miraculis multis illustratur. Per idem tempus Iohannes alexandrinus episcopus claret, qui ob eximiam in pauperes Christi liberalitatis gratiam, elecmosynarii sortitus est nomen.

LXXI. BONIFACIUS IIII.

BONIFACIUS

IUS quartus natione marsus, de civitate Valeria, ex patre Iohanne medico, coepit anno Domini DC-VII Sedit annis vi, mensibus vi, diebus XII. Vacavit sedes mensibus v., in quadam vero chronica dicitur mensibus vII., diebus xxv. Hic obtinuit a Phoca caesare augusto ut ecclesia sancti Petri apostoli Romae caput esset omnium ecclesiarum, quia constantinopolitana primam se omnium scribebat ecclesiarum.

Hic

quoque impetravit ab eodem Phoca caesare dari sibi templum Romae, quod antea Pantheon vocabatur, vertens id in ecclesiam sanctae Mariae et sanctorum martyrum, instituitque in kalendis novembris ibidem. sollemnitatem omnium sanctorum perpetuo celebrari. Anno Domini DG-XII., in chronica vero Vincentii di

citur .DC.XIII., Heraclius cum Constantino filio suo imperat annis xxx, in quadam vero chronica dicitur an nis xxx Sanctus Columbanus a Theodorico rege instinctu Brunichildis reginae de Francia expellitur, qui relicto Gallo discipulo suo in Alamannia, ipse Italiam intrat, et coenobium Bobium intra montes, qui sunt inter Papiam et mare, construxit, ubi sedes est nunc Bobiensis. Anno Heraclii quarto Persae Syriam incursantes Damascum capiunt.

LXXII. Deusdedit.

DEUSDEDIT

natione romanus, ex patre Stephano subdiacono, coepit anno Domini DC.XIII, in quadam vero chronica dicitur .XII, in alia denique xvI. Sedit annis .., diebus .xx., in quadam autem chronica dicitur sedisse annis VI. Vacavit sedes mense 1., diebus .XVI. A Chosroë rege Persarum Palaestina bello sanctaque civitas capitur, et in ea usque ad xc milia perimuntur. Hoc etiam anno inter fratres Theodoricum et Theodebertum reges instinctu aviae eorum Brunichildis plusquam civile bellum oritur, pugnaque commissa, post inaestimabilem stragem Theodebertus capitur; nec multo post frater eius Theodoricus obit, cuius filios in bello captos Chlotarius rex occidit; Brunichildem vero reginam uno pede et brachio mutilatam ad caudam equae indomitae religatam, calcibus eiusdem diruptam, membratim discerpi fecit, improperans ei quod decem reges per eam fuissent extincti; et sic monarchia regni Francorum ad Chlotarium rediit pleno iure. Sanctus Amandus miraculorum et praedicationis gratia per Gal

lias elaruit.

« PoprzedniaDalej »