Obrazy na stronie
PDF
ePub

Levingildi incomparabiliter incurrit. Cumque arrianae communioni nullatenus participare vellet, iussu patris reclusus est in carcere, tandemque ipso die paschae in capite securi percussus occubuit. Per idem tempus coenobium beati Benedicti in monte Casino positum a perfidis invaditur Longobardis, qui universa diripientes, nec unum quidem de monachis potuerunt tenere, completa eiusdem sancti prophetia qui dixerat: vix apud Deum obtinere potui, ut ex hoc loco animae mihi concederentur. Monachi vero ex eodem loco Romam petierunt, codicem sanctae regulae nec non et pondus panis et meusuram vini et quicquid ex supellectili potuerunt subripere, secum deferentes.

Anno Mauritii nono copia tanta facta est pluviarum, ut omnes dicerent diluvium iterum inundare ; et tanta clades fuit, ut nullus grandiorem a saeculo fuisse meminerit. Tanta enim inundatione Tiberis fluvius alveum suum egressus est tantumque excrevit, ut super muros urbis influeret, atque in ea maximam partem regionis occuparet; unde et horrea ecclesiae subversa sunt; magnus etiam draco in modum validae trabis cum innumerabili serpentium multitudine per Tiberim in mare descendit, in quo suffocatae bestiae et ad litus proiectae putredine aërem corruperunt; subsecutaque est inde clades hominum inguinaria, quae primum Pelagium papam percussit, ac tantam populi stragem fecit, ut habitatoribus passim subtractis plurimae domus in urbe vacuae remanerent. Dum itaque tanta fit rerum confusio, Gregorius tunc fungens archidiaconatus officio ad papatum eligitur; quem quidem honorem studens omnimode declinare, multa fugae latibula attemtavit, sed tandem comprehenditur. Dumque interim expectatur imperatoris assensus, per

septiformem litaniam placare instituit iram Dei; sed LXXX. hominibus praedicta clade in procedendo percussis, tandem lues illa quievit. Porro Mauricius imperator audiens beatum Gregorium a cunctis unanimiter fuisse electun, imperialibus litteris firmat assensum. Sanctissimus igitur Gregorius licet invitus pontificalis dignitatis pondus vel decus suscepit. Anno Domini .D.LXXXVIII. sancta Radegundis regina moritur, et in monasterio virginum quod Pictavis ipsa construxerat per manus beati Gregorii turonensis sepelitur. Eodemque anno sanctus Sulpicius bituricensis archiepiscopus beati Austregisili successor quievit in Domino.

GREGORIUS

LXVIII. GREGORIUS .I.

REGORIUS primus, magnus merito appellatus, natione romanus, ex patre Gordiano viro clarissimo et matre Silvia, coepit anno Domini .D.XC., in quadam vero chronica scribitur .D.XCI., in alia denique dicitur .D.XCIII. Sedit annis XIII., mensibus vi, diebus .x. Vacavit sedes mensibus .v., diebus .xvi., de quo loqui plura esse dignissimum arbitramur, utpote qui tanta gratia enituit, ut mortalis lingua explicare non possit. Hic itaque artibus liberalibus, scilicet grammatica rhetorica et dialectica ita a pueritia fuit instructus, ut quamvis eo tempore ibi potissimum florerent studia litterarum, nulli in urbe putaretur esse secundus; tantoque per gratiam Spiritus sancti lumine scientiae praeditus fuit, ut non modo illi in praesenti quisquam doctorum, sed nec in praeteritis quidem citra ipsum par fuerit umquam. At vero postquam summus pontifex urbis et orbis effectus est, qualem se exhibuerit, quantum omni orbi prodesse curaverit, quantumque devotionis et ae

dificationis non solum tunc viventibus sed etiam per saecula futuris contulerit, tam exemplo operis quam scripturis, nullus mortalis sermo exprimere valet.

Siquidem ut tantum honorem adeptus est, omnem saecularem pompam ex palatio suo exclusit, et clericorum quosque vel monachorum sibi prudentissimos sociavit, cum quibus persistens, nihil monasticae perfectionis, nihil pontificalis instructionis amitteret. Tanta denique censura mores ministrorum suorum excolebat, ut nullus coram co barbarum quid vel religioni contrarium sermone vel habitu prae se ferre praesumeret; sed qui forte sanctimonia aut sapientia caruisset, subsistendi coram pontifice fiduciam non haberet. Hic inter multa utilia quae fecit, ecclesiae antiphonarium regulariter concinnavit, et utiliter compilavit; Kyric eleison a clero ad missam et alleluia extra septuagesimam cantari praecepit. Hic Barbaricinos, Sardos, et Campaniae rusticos tam praedicationibus quam verberibus emendatos a paganizandi vanitate saluberrime revocavit. Donatistarum quoque haeresim penes Africam, Manichaeorum penes Siciliam, Arrianorum penes Hispaniam, scriptorum suorum validissimis auctoritatibus importunissimisque legationibus Domino suffragante a corpore sanctae matris ecclesiae sequestravit.

Hic divinarum scripturarum solertissimus inquisitor, librum Iob ad preces beati Leandri hispalensis episcopi mystico ac morali sensu, totamque prophetiae cius historiam in xxxv. voluminibus largo eloquentiae fonte explicuit; in quibus quidem quanta mysteria sacramentorum aperiantur, quantaque sint ob amorem. vitae aeternae praccepta morum, vel quanta clareant ornamenta verborum, nemo sufficienter explicare valebit. Hic etiam composuit homilias numero XL.; et

Ezechielem exposuit; registrum quoque, et pastorale, et dialogorum libros quatuor, et multa alia bona fecit et scripsit. Hic addidit in canone missae "diesque nostros in tua pace disponas. Idem in propria domo fecit monasterium. Hic in singulis ecclesiis romanae urbis in remissionem humani generis singulis diebus quadragesimae statuit fieri stationes devotione fidelium celebrandas. Et ne erroris antiqui semen de cetero pullularet, imaginibus daemonum capita ac membra fecit generaliter amputari, ut per hoc extirpata radice ethnicae pravitatis, palma ecclesiasticae veritatis plenius exaltaretur. Idem fecit supra corpora apostolorum Petri et Pauli iugiter celebrari a Papa sive Cardinalibus. Idem ad placandam iram Dei sacviente peste inguinaria, ut antea dictum est, septiformem constituit litaniam. Septiformis autem idcirco dicta est, quia in primo ordine fuit clerus, in secundo abbates cum monachis, in tertio abbatissae cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto omnes viduae, in septimo omnes coniugatae.

Hic primus Pontificum romanorum in litteris suis servum servorum Dei se scripsit. Ad hunc cum Gregorius episcopus turonensis, vir sapientia et virtutibus admirandus, Romam venisset, essetque ab eo cum debita veneratione susceptus, Pontifex brevitatem staturae eius admirans, gratiam Dei quam ei concessam audierat, amplius magnificavit. Cui dictus episcopus de oratione rediens dixit: "Dominus fecit nos, et non ipsi nos.,, Quod Gregorius audiens, valde miratus intellexit illum de sua parvitate cogitantem per Dei gratiam cognovisse, et ob hoc ei maiorem gratiam deinceps exhibuit et honorem. Anno Mauricii undecimo tunica Domini inconsutilis in civitate Zaphae non lon

ge ab Hierosolymis, Simonis iudaci confessione inventa, ab episcopis Gregorio antiocheno, Thoma hierosolymitano, et Iohanne constantinopolitano cum aliis multis levata, cum arca marmorca levi adeo, ac si de ligno fuisset, et ordine pedestri Hierosolymam perducta posita est devote ubi crux Domini adoratur. Anno sequenti prope Constantinopolim nascitur puer quadrupes, et alter duos vertices habens. Anno Mauritii x sol a mane usque ad meridiem minoratus est usque ad tertiam sui partem.

Anno eiusdem Mauritii xIIII. Guntramnus rex Francorum sanctitate clarus dormit in Christo. Hic pauperes aluit, ecclesias multas aedificavit, et plurimorum sanctorum sepulcra auro argentoque mirabili opere construxit; et quia herede caruit, Christum bonorum fecit heredem, totam videlicet substantiam suam pauperibus erogavit. Regnum vero Childeberto fratueli suo dereliquit, qui cum Richardo Westgothorum rege confoederatns, sororem suam ei tradidit uxorem. Non multo autem post idem Childebertus moritur. Post quem filii eius Theodebertus et Theodoricus subrogantur in regno. Porro Theodoricus aviam suam Brunichildem ab Austrasiis eiectam recepit, quae multa postmodum facinorose commisit. His itaque regnantibus, Neophytorum haeresis orta est, qui simoniace promovebant et promovebantur. Scripsit igitur beatus Gregorius Brunichildi increpans eam quod multi laici in episcopos ordinarentur, qui populo nihil praestant, cum non ad honorem Dei sed ad utilitatem episcopi ordinantur. Item aliam epistolam scripsit eidem, ubi detestatur quod sacri ordines per simoniacam haeresim, ab ecclesia à principio damnatam, conferrentur. Item scripsit dominis regibus Theodorico et Theodeberto, ut eandem

« PoprzedniaDalej »