Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lemovicino aedificat, et abbas factus miraculis coruscans ad Deum migrat. Hic in villa sui nominis in lemovicensi dioecesi honorifice requiescit. Beatus Valerius de Germania in Aquitaniam veniens coenobium aedificat in territorio sancti Martialis in dioecesi lemovicensi, ubi virtutibus claret.

Childebertus et Chlotarius filii Chlodovei regis Francorum, filios Chlodomiri fratris sui regis Burgundiae a Burgundionibus occisi interfecerunt. Regnum quoque fraternum copulaverunt suo. Unus tamen filiorum evasit nomine Chlodoaldus, qui nobilitatem mundanam ad nobilitatem divinae transferens servitutis, clericus fit et presbyter ordinatur exemplo praeeminens sanctitatis; multisque denique virtutibus plenus migrat ad Deum, et in suburbio civitatis parisiacae sepelitur. Childelbertus et Chlotarius reges Francorum Hispaniam vastant, Caesaraugustam obsistentem premunt. Sed ciIves beati Vincentii tunicam circumferentes, Dei misericordiam postulabant; quamobrem praefati reges deflexi, pace composita tunicam ipsam munus a civibus receperunt, et Parisios revertuntur. Childebertus vero rex amore sancti Vincentii, extra urbem Parisios in occidentali plaga construxit ecclesiam in honorem ipsius, quae hodie dicitur sancti Germani de pratis, in qua ipsam tunicam posuit, et se fecit postmodum sepeliri. Gilimer perimens Hildericum regem Wandalorum regnat in Africa, qui tantae crudelitatis fuit, ut nec parentibus parceret. Hic etiam quibusdam orthodoxis episcopis linguas radicitus excidi fecit, qui postmodum clare loquendo, multis fuerunt miraculo; quod miraculum unus eorum auxit, qui in elationem versus, statim privatus divino dono obmutuit.

LVIII. BONIFACIUS .II.

BONIFACIUS ONIFACIUS Secundus natione romanus, ex patre Sigismundo seu Sigizvildo, coepit anno Domini D·XXXII•, in quadam vero chronica dicitur D.XXXI. Sedit annis II., diebus .XXVI. Vacavit sedes diebus VI. Hic constituit ut clerici sint divisi a laicis in celebratione missae. Sepultus est in ecclesia sancti Petri.

[ocr errors]

IOHANNES

LX. IOHANNES 11.

OHANNES Secundus natione romanus, ex patre Proiecto, de Coelio monte, coepit anno Domini D·XXXIIII•, in alia autem chronica dicitur D.XXXV. Sedit annis 11, mensibus diebus •VII. Iustinianus augustus aedificavit Constantinopoli munificum templum, quod yių copia, id est sanctae Sapientiae, qui Christus est, dedicavit. Maurus discipulus sancti Benedicti sanctitate claret in Gallia. Priscianus profunda grammaticac composuit.

LXI. AGAPITUS •1.

AGAPITUS

GAPITUS primus natione romanus, de regione Iohannis et Pauli, coepit anno Domini D-XXXV., in quadam vero chronica dicitur D.XXXVI. Sedit mensibus x1, diebus xvI. Hic ad Iustinianum imperatorem Constantinopolim perrexit; et inveniens ibi Anthimum eiusdem urbis episcopum eutychianae haereseos esse, eo excommunicato et exulato non sine multa altercatione cum imperatore habita, Meunam monachum virum catholicum ipsi substitui fecit. Quibus peractis, ibidem defunctus est; cuius corpus Romam translatum in basi

lica sancti Petri sepultum est. Beatissimus pater Benedictus monasticae legis lator eximius, virtutum gratia plenus migravit ad Dominum anno imperii Iustiniani senioris octavo, Domini vero ·D.XXXVI.

LXII. SILVERIUS.

SILVERIUS, qui in quadam chronica dicitur Severus,

natione campanus, ex patre Hormisda episcopo romano, coepit anno Domini D.XXXVII, in quadam vero chronica dicitur D.XXXVIII. Sedit anno 1, mensibus .v., diebus x1 Hoc tempore facta est in partibus Liguriae tanta fames, ut filios suos comederent mulieres. Hic Papa postea cum Anthimum ab Agapito depositum revocare nollet, procurante Theodora imperatrice depositus est, et factus monachus, et ab imperatore, instigante imperatrice, consentiente Vigilio archidiacono suo, qui papatum ambiebat, missus est in exilium in Pontiam insulam, ubi pane tribulationis, et aqua angustiae sustentatus, tandem deficiens mortuus est anno Domini D.XL, cui Vigilius in papatu successit.

LXIII. VIGIlius.

VIGILIUS natione romanus, ex patre Iohanne, coepit anno Domini ·D.XL. (1), in quadam vero chronica dicitur D.XLI. Sedit annis xvii., mensibus vi. diebus ·xxvI. Vacavit sedes mensibus, diebus v. Hic ordinavit missam celebrari in ecclesia in orientali parte. Hoc tempore in una urbium Siciliae constat Theophilum archidiaconum extitisse, qui cupiens promoveri, Chri

(1) Heic demum noster chronographus conspirat cum notis astis in anno suscepti a Vigilio pontificatus.

stum et eius genitricem abnegando homagium diabolo fecit. Qui postquam per diabolum ad id quod voluerat promotus est, ad cor suum rediens, et cum fletu dura paenitentia se affligens, intercedente beata virgine Maria, veniam et gratiam recuperavit. Hoc tempore quinta synodus apud Constantinopolim congregata est sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes haereticos qui beatam Mariam tantum hominem, et non Deum et hominem, genuisse affirmabant.

In Galliis clarent fratres uterini uno eodemque die partu profusi et pontifices consecrati, Medardus noviomensis et Gilardus rothomagensis, et uno die absoluti a saeculo et assumpti a Christo. Hunc Medardum Chlotarius rex Suessionum cum gloria sepelivit in civitate suessionensi duobus annis post transitum beati Remigii. In Campania Italiae Benedictum iuniorem sanctitate clarum rex Totila pro Christo persequens cum in cella sua comburere voluisset, in clibanum ardentem proiecit, qui die altero etiam illaesis vestibus inde exivit. Anno Iustiniani imperatoris undecimo magna fuit mortalitas Constantinopoli, et hypapante Domini sumpsit exordium ut celebraretur secunda die mensis februarii. Hoc tempore in oriente quidam puer filius iudaeorum a coaevis suis christianorum filiis ad ecclesiam ut communicaret adductus fuit; quem pater eius post in fornacem ardentem proiecit, de qua illaesus extractus, dicebat quod illa mulier tenens puerum, quae in ecclesia erat depicta, pallio suo flammas ignis a se eventilabat.

Chlotildis uxor Chlodovei regis Francorum moritur, quae sanctitate venerabilis eundem regem tam oratione quam meritis ab errore gentilitatis avertens, convertit ad notitiam veritatis. Vigilium papam, quemadmodum

et praedecessorem suum, Theodora imperatrix propter Anthimum episcopum constantinopolitanum condemnatum persecuta est. Unde de mandato ipsius Romae captus, de ecclesia sanctae Caeciliae, ubi missam celebrabat, ductus est ignominiose Constantinopolim, ubi cum nollet secundum promissionem suam Anthimum episcopum restituere, colaphizatus de ecclesia sanctae Sophiae in quam fugerat abstrahitur, et misso fune in collum eius per totam civitatem a mane usque ad vesperam tractus, missus est in exilium. Hic Vigilius papatum male obtinuit, quia consensit depositioni Silverii, ut in papatu succederet. Quia tamen eum facti paenituit, et pro fide exilium passus est, feliciter terminavit. Unde revocatus a principe dum per Siciliam redit, calculi dolore afflictus moritar Syracusis, Romamque transfertur anno Iustiniani imperantis xvII. Beatus Remigius post multa patrata miracula, longo confectus senio migravit ad Christum, postquam ·LXXIIII. annis ecclesiae remensis felicissime tenuerat praesulatum, anno Domini D.XLVI., Iustiniani imperantis anno XXIX.

LXIIII. PELAGIUS .I.

PELAGIUS primus natione romanus, ex patre Iohanne,

[ocr errors]

coepit anno Domini .D.LVIII. in quadam vero chronica dicitur D.LVII. Sedit annis III., mensibus .X., diebus XVIII Vacavit sedes mensibus III., diebus .xxv. Hic accusatus fuit, quod morti Vigilii papae se immiscuisset, unde coram omni populo tenens crucem et evangelium se a tali infamatione purgavit. Hic constituit ut haeretici vel schismatici per saeculares potestates punirentur. Hoc tempore quidam iudaeus imaginem Salvatoris furtim deponens, ad domum suam delatam

« PoprzedniaDalej »