Obrazy na stronie
PDF
ePub

Chlodoveus autem rex post victos Gothos et Aquitaniam liberatam ab eis, meritis sanctorum Martialis, Hilarii et Martini, dum Turonis fessum exercitum recrearet, ab Anastasio imperatore codicillos de consulatu, et coronam auream cum gemmis, et tunicam blatteam suscepit (1), et ex ea die consul appellatus est et augustus. Porro Parisios inde reversus, pro tantis bonoribus et beneficiis a Deo sibi collatis regalem ecclesiam aedificavit ibidem, quam sanctis apostolis Petro et Paulo consecrari praecepit, quae hodie dicitur sancta Genovefa. Chlodoveus rex regno Francorum per totas Gallias dilatato et legitime ac pacifice confirmato moritur, sepeliturque in monte proximo civitati in ecclesia quam ipse fundaverat ante dicta, anno xxx⋅ regui sui, aetatis vero suae xLv, anno Domini ·D·xv• vel XVI. Post Chlodoveum quatuor filii eius Theodoricus, Chlodomirus, Childebertus, Chlotarius, regnum inter se partiti sunt. Childebertus Parisios cum Flandria et Normannia sortitus est. Theodoricus Metas cum Germania. Chlodomirus Aurelianos cum Aquitania, Burgundia, et Provincia. Chlotarius Suessiones cum Lothoringia et Francia, ad quem postea regni monarchia devenit, et annis quinquaginta regnavit.

Per idem tempus floruit Cheudechildis filia Chlo dovei, virginitate pariter et pietate famosa. Haec in prospectu senonensis civitatis coenobium sibi in honorem apostolorum construxit, multis aedificiis id amplians et praediis locupletans. Quo perfecto, ad dedicandam basilicam cum sancto Eradio tunc senonensi praesule processit; vicinarum quoque urbium praesules affuere; ubi dum in ecclesia pernoctarent, angeli

(1) Hoc factum anno Domini .DVII. narrat Petavius in fastis, qui et mortuum Chlodoveum anno .Dx. adnotat.

cas andiere voces dulcissime concrepantes. Facto autem mane, respicientes altare, viderunt in quatuor angulis et in medio marmoris signacula crucis decenter impressa. Stupentes proinde non sunt ausi ulterius consecrare locum quem cernebant caelitus consecratum. Sigismundus rex Burgundiae, qui monasterium agaunense ob honorem sancti Mauricii sociorumque eiusdem ibi quiescentium construxerat, filium suum Sigericum malo consilio novercae usus peremit. Qui competenti paenitentiae se adiciens, et martyribus agaunensibus se totum devovens, quod venia dignus fuerit, crebra post mortem eius facta miracula attestantur.

Beatissimus Leonardus co tempore in regno Francorum enituit, qui cum esset civis aurelianensis, et beati Remigii discipulus in Lemovici urbis territorio diaconus existens, longo tempore eremiticam vitam duxit, captivorum spiritualis patronus; qui apud Deum quodam privilegio singulari devote se invocantibus compeditis frequentius adfuisse, exprimentis evidentibus comprobatur. Hormisda papa beato Remigio per id tempus vices suas in regno Francorum commisit. Anastasius imperator eutychiana haeresi pollutus fuit; cui Hormisda legatos sollemnes Constantinopolim dirigens, ipsum monuit ut ab haeresi discederet; qui non solum legatos audire, sed nec videre volens, subito divino iudicio fulminis ictu percussus interiit. Anno Domini .D.XVIII. Iustinus senior coepit, imperavitque annis x secundum chronicam Vincentii, in chronica vero Martini scribitur annis Ix. Hic ardore fidei certabat ut haereticos dissiparet, statuitque ut omnes haereticorum ecclesiae, catholicorum religione conseerarentur. Hic Hormisda papa postquam eleemosynas multas pauperibus erogasset, nec non et basilicis di

versa ornamenta contulisset, apud sanctum Petrum crucem argenteam mille quadraginta librarum reliquisset, ibidem sepultus quiescit.

LVII. IOHANNES •I•

IOHANNES primus natione tuscus, in quadam vero chro

nica dicitur romanus, ex patre Constantino, cocpit anno Domini D-XXV. Sedit annis, mensibus vi, diebus XVIII. Vacavit sedes diebus vu Boëthius, annuente sibi Symmacho patricio, cum auctoritate romani senatus, contra Theodoricum regem Gothorum arrianum Italiam, quam is premebat, tueri nititur; sed ab ipso fugatus, per triennium exulat. Tandem a praedicto tyranno in territorio mediolanensi iussus est strangulari, ac Papiac postea sepelitur, et cum beato Augustino in eadem ecclesia, quae caelum aureum dicitur, quiescit. In praedicto autem exilio librum de consolatione philosophiae edidit. Hic vir summae prudentiae dialecticam, arithmeticam, musicam, ceterasque artes suo nobilitavit eloquio, aliaque plura composuit, inter quae etiam ad Symmachum patricium mira subtilitate conscripsit de trinitate libellum, in quo dicit beati Augustini vestigia se fuisse secutum ; eundemque Symmachum eiusdem Boëthii socerum, nec non et hunc Iohannem papam idem Theodoricus rex Gothorum in Italia tyrannus arriana haeresi pollutus peremit. Coëgit siquidem Iohannem papam ire Constantinopolim ad Iustinum imperatorem, comminatus quod nisi arrianis ecclesias restitueret, omnes christianos per Italiam perimeret gladio. Qui Iohannes papa a Iustino honorifice receptus est; et ad preces eius compatiens neci christianorum, de ecclesiis arrianorum

supersedit imperator, de quibus iusserat ut ubique catholicorum religione consecrarentur.

Interim vero Theodoricus tyrannus Boëthium et quosdam alios viros catholicos gladio trucidavit. Iohannem vero papam, cum iis quibuscum fuerat profectus, postquam redierunt Ravennam ad ipsum, carcerali angustia peremit. Sed hanc ipsius crudelitatem mox animadversio divina secuta est; nam nonagesimo die post hoc facinus subita morte extinctus est, cuius animam quidam sanctus vir eremita vidit per Iohannem papam in ollam Vulcani proiici. Iohannes papa obiit Ravennae in carcere, cuius corpus translatum est Romam et sepultum in ecclesia sancti Petri. Natalis vero eius recolitur v kal. iunii.

Theodoricus rex filius Chlodovei maior reposcens ab Ermenfrido Thuringiorum rege pactum quo sibi medietatem regni promiserat, insurgit in eum, eoque post nimiam suorum stragem de pugna fugato, et non multo post mortuo, totam Thuringiam subiugavit. Chlotarius Radegundem filiam Bertharii regis Thuringiae, olim a fratre suo Ermenfrido perempti captivat inter alias, et secum adducit, eamque suo matrimonio sociat; sed illa postmodum toro maritali relicto, intra Pictavos cultum religionis arripuit, in quo cursum vitae laudabiliter consummavit. Per idem tempus floruit beatus Benedictus abbas casinensis, monachorum pater praecipuus, qui spiritu omnium iustorum plenus fuisse dinoscitur. Huic fuit soror beata Scholastica. Huius discipulus beatus Maurus levita fuit, qui in monasterio ab ipso, a duodecimo anno aetatis suae nutritus, iam .xxI. annorum existens, utpote iam fortis et potens in operibus bonis, cunt quibusdam aliis ab eodem patre rogatu beati Bertichramni cenomanensis

episcopi in Gallias mittitur, ut ibidem lucis, filios procrearent, et monasticis institutis quae ab ipso sancto patre susceperant, novam generando progeniem confirmarent. Iustinus religiosissimus imperator obiit.

LVIII. FELIX IIII.

FELIX ELIX quartus natione sabinus, ex patre Castorio (1), coepit anno Domini D.XXVII. Sedit annis III., mensibus

, diebus XIII. Vacavit sedes mense 1, diebus .xv. Hic constituit ut infirmi ante transitum suum debeant inungi oleo sancto (2). Hic patriarcham constantinopolitanum excommunicavit. Anno Domini .D.XXVIII. Iustinianus Iustini ex sorore nepos imperat annis xxXVIII• Hic vir orthodoxus multa in Deum floruit pietate, litteris vero divinis et saecularibus fuit non mediocriter instructus. Siquidem quosdam libros de incarnatione Domini edidit (3), quos per diversas provincias misit. Libros etiam romanarum legum abbreviavit in uno volumine, quod iustinianum vocatur. Cassiodorus Ravennae senator, post vero monachus, vir ornatus eloquio, claret; qui inter cetera multa quae scripsit, psalmorum occulta patentissime reseravit. Florent quoque Priscianus grammaticus, Gregorius lingonensis, Domitianus tungrensis, Nicetius trevirensis, a quo sanctus Aredius de aulico clericus factus ecclesias in

(1) Cod. Constantino.

(2) Hoc a Martino polono sumit noster; idque tantummodo intelligi potest de aliqua constitutione, quae neglectum interdum sacramentum hoc, sedulo adhiberi Pontifex iusserit; de quo loquendi more videsis Catalanum initio commentarii ad hoc sacramentum.

(3) Ex his unum nos vulgavimus inter Scriptores vet T. VII.

« PoprzedniaDalej »