ROMAINE DE TITE LIVE TRADUCTION NOUVELLE PAR MM. A. A. J. LIEZ PROFESSEUR de seconde aU COLLÈGE ROYAL DE LOUIS-LE-GRAND N. A. DUBOIS PROFESSEUR V. VERGER ANCIEN PROFEsseur d'humanITÉS. Titus Livius eloquentiæ ac fidei præclarus. TAC., Ann., lib. iv, 34. TOME QUATORZIÈME. STOR LIBRARY NEW-YORK PARIS C. L. F. PANCKOUCKE MEMBRE DE L'ORDRE ROYAL DE LA LÉGION D'HONNEUR M DCCC XXX. T. LIVII PATAVINI HISTORIARUM AB URBE CONDITA. ww LIBER XXXV. XXII. SUB idem tempus* legati ab regibus Romam reverterunt: qui quum nihil, quod satis maturam caussam belli haberet, nisi adversus lacedæmonium tyrannum, adtulissent, quem et achæi legati nunciabant, contra fœdus maritimam oram Laconum obpugnare; Atilius prætor cum classe missus est in Græciam ad socios tuendos. Consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit. Duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt : primo equites eorum pauci cum præfectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua, aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt. Et in utraque Hispania eo * U. C. 560. A. C. 192. |