Obrazy na stronie
PDF
ePub

JACOBI USSERII ARMACHANI

DISSERTATIO

DE

EPISTOLA AD LAODICENSES.

DISSERTATIO

DE

EPISTOLA

AD LAODICENSES.

TERTULLIANUs contra Marcionem: "Prætereoa hic et de alia epistola; quam nos ad Ephesios præscriptam habemus, hæretici vero ad Laodicenos." Et capite decimo septimo, cui vetus inscriptio hæc attexebatur (teste Pamelio) "De epistola ad Laodicenos sive ad Ephesios; Ecclesiæ quidem," inquit Tertullianus, " veritate epistolam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos. Sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit; quasi et in isto diligentissimus interpolator. Nihil autem de titulis interest; cum ad omnes apostolus scripserit, dum ad quosdam." Hactenus Tertullianus.

Epiphanius a Marcione locum hunc productum notat ex epistola ad Laodicenos. Εἷς Κύριος. μία πίστις, ἓν βάπτισμα, εἷς θεὸς καὶ πατὴρ πάντων, ὁ ἐπὶ πάντων καὶ διὰ πάντων, καὶ ἐν πᾶσιν, quod habetur in quarto capite ad Ephesios, προσέθετό δε (inquit de Marcione) ἐν τῷ ἰδίῳ ̓Αποστολικῷ καλουμένῳ, καὶ τῆς καλουμένης πρὸς Λαοδικίας εἷς Κύριος, μία πίστις, &c. συναδόντως μὲν τῇ πρὸς Ἐφεσίους ὦ Μαρκίων καὶ ταύτας τὰς κατὰ σοῦ μαρτυρίας ἀπὸ

a Lib. 5. cap. 11.

b Hæres. 42. pag. 142. lin. 2.

τῆς λεγομένης πρὸς Λαοδικέας συνήγαγες κατὰ σοῦ μαρτυρίας. Et paulo post : Οὐ γὰρ ἔδοξε τῷ ἐλεεινοτάτῳ Μαρκίωνι ἀπὸ τῆς πρὸς Ἐφεσίους ταύτην τὴν μαρτυρίαν λέγειν, ἀλλὰ τῆς πρὸς Λαοδικίας, τῆς μὲν οὔσης ἐν τῷ 'АTоσтó. Ubi nota, inter epistolas Paulinas a Marcione receptas septimo loco collocatam esse epistolam ad Ephesios, quæ apud nos ordine est quinta, secundum Epiphanium. Unde illa ab eo citata testimonia eadem habentur in nostra ad Ephesios epistola: quæ eadem Marcioni epistola fuit ad Laodicenos, secundum Tertullianum (ubi supra.) Præter hanc tamen ad Ephesios epistolam, putat Epiphanius recepta etiam esse a Marcione epistolæ ad Laodicenses fragmenta: "Exe dè καὶ τῆς πρὸς Λαοδικίας μέρη, inquita. E quibus tamen unicum illud a se productum reperit.

Jacobus Pamelius, "Fortassis," inquit, "occasionem dedit Marcioni hujus tituli huic epistolæ imponendi; quod legisset, Col. cap. IV. "Salutare fratres, qui sunt LaodiEt cum lecta fuerit apud vos epistola hæc : facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur. Legatur vobis et ea que est Laodicensium." Quæ autem Marcionem moverint, ista fuisse videntur.

cea.

I. Supracitata apostoli sententia ex Col. cap. IV. collata cum his duabus rationibus: 1. Quod epistola ad Colossenses ejusdem sit argumenti cum ea, quæ scripta est ad Ephesios (quod etiam notat Chrysostomus) nec quicquam differat ab ea, nisi quod in hac sit aperta significatio Judaicarum ceremoniarum, ad Ephesios vero tenuis earum mentio: quod ad finem explicationis epistolæ ad Colossenses notat Adamus Sasbout. Cum igitur eædem res eodem fere modo et ordine in utraque epistola tractarentur, ut altera videri posset explicatio alterius: est enim epistola ad Colossenses quasi epitome epistolæ ad Ephesios, ut epistola ad Ephesios epistolæ ad Romanos; jure mandare videatur apostolus, ut utraque epistola ab utris

b Pag. 164. lin. 16.

d Pag. 138. lin. 21.

Pag. 138. 141. 162.

• Annot. 259. in lib. 5. Tertulliani adv. Marcionem.

f Initio homil. 10. in Coloss. cap. 4.

que legeretur. 2. Quod utraque epistola eodem tempore scripta videatur; et per eundem nuncium Tychicum, quemadmodum ad sextum caput epistolæ ad Ephesios notat Hieronymus ex collatione Coloss. cap. IV. ver. 7, 8. cum Ephes. cap. VI. ver. 21, 22. Ex qua etiam colligit Adamus Sasbout epistolam ad Colossenses plane eodem tempore, loco et impetu scriptam esse, quo scripta est illa ad Ephesios: ut in qua succurrerent Paulo eadem verba ex propinqua cogitatione de præcedente epistola. Contra tamen Baronius. Confer et Theodoreti argumentum in epistolam ad Ephesios. Erasmus, qui multa habet de supposititia ad Laodicenses epistola, initio annotationum in caput primum ad Ephesios," Certe," inquit, "stylus tantum dissonat a cæteris Pauli epistolis, ut alterius videri possit nisi pectus atque indoles Paulina mentis hanc prorsus illi vindicaret." At tamen stylus plane convenit cum epistola ad Colossenses.

II. In utriusque epistolæ argumento, quod extat apud Oecumenium (vide et Theophylactum) ita scriptum est tam de epistola ad Ephesios, quam de illa quæ est ad Colossenses: Ταύτην ἐπιστέλλει ἀπὸ Ρώμης, οὔπω μὲν ἐωρακὼς αὐτοὺς, ἀκούσας δὲ περὶ αὐτῶν. Et de epistola ad Colossenses confirmat id Johannes Chrysostomus, homilia prima in eam epistolam, reclamante tamen Theodorito, et ex eo Baronio1. De epistola vero ad Ephesios id collegisse videantur ex Ephes. cap. I. ver. 15. et cap. III. ver. 2. 4. Certum vero est Paulum antea Ephesios vidisse; quippe apud quos biennio commoratus sit; et ad vincula proficiscens, solenni modo benedixit, Act. cap. XX.

III. In antiquis exemplaribus, illud iv 'Epéoqi defuisse apparet ex illis Basilii verbis circa medium libri secundi adversus Eunomium. Τοῖς Ἐφεσίοις ἐπιστέλλων, ὡς γνησίως ἡνωμένοις τῷ ὄντι δι ̓ ἐπιγνώσεως, ὄντας αὐτοὺς ἰδιαζόντως (id est, per excellentiam) ὠνόμασεν, εἰπών. Τοῖς ἁγίοις, τοῖς οὖσι, καὶ πιστοῖς ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ. Οὕτω γὰρ καὶ οἱ πρὸ ἡμῶν παραδεδώκασι, καὶ ἡμεῖς ἔν τισι τῶν ἀντι

Anno 59. sec. 19. collat, cum anno 60. sect. 9. h Anno 60. sec. 14.

i Cap. 1. ver. 1.

« PoprzedniaDalej »