Obrazy na stronie
PDF
ePub

regionibus aliqui fideles propria lingua extra periculum sacra celebrent; an vero cogantur prorsus cum Græca Scriptura sacerdotio fungi ? sic respondit : “ Magnus apostolus Paulus ad Romanos scribens inquit, An Judæorum tantum Deus? num et gentium ? certe et gentium. Quin igitur recte in omnibus de fide sentiunt, etsi sint Græcæ linguæ omnino expertes, propria dialecto sacra conficient, exemplaria consuetarum sacrarum precum habentes non evariantia, utpote desumpta' ex contaciis Græcanicis literis eleganter descriptis.”

[ocr errors]

A. D. MCXCIX. METENSES, ET INNOCENTIUS III.

Piis illis, qui Petro Waldo adhæserunt, pontificiorum violentia Lugduno expulsis, et in varias Galliarum partes secedere coactis: duo, qui in Monte Pessulano consederant, inde etiam ejecti, ad civitatem Metensem pervenerunt. Ubi adjuncto sibi viro quodam literato, cum Bertramo episcopo, in festivitate quadam populo in ecclesia prædicanti, publice restitissent, multitudini populi circa se congregatæ doctrinam suam proposuerunt. Indequek factum est, ut tam in urbe Metensi, quam in diæcesi, laicorum et mulierum multitudo non modica tracta quodammodo desiderio Scripturarum, evangelia, epistolas Pauli, Psalterium, moralia Job, et plures alios libros sibi fecerit in Gallicum sermonem converti : translationi hujusmodi adeo libenter intendens, ut "secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare præsumant; (sunt enim ista verba querelæ Metensis episcopi ad papam In

1

* Οι γούν ορθοδοξούντες εν πάσιν, καν ώσι της ελληνίδος φωνής πάντως αμέτοχοι, μετά της ιδίας διαλέκτου ιερούγήσουσιν, αντίγραφα έχοντες των συνηθών αγίων ευχών απαράλλακτα, ώς μεταγραφέντα εκ κοντακίων καλλιγραφηθέντων διά γραμμάτων ελληνικών.

* Rectius, "translata." Contacium est scapus seu volumen chartarum. Tó. Mos yàp od kovčáklov. Marcus Ephes. exposit. Eccles. á koloúolas, cap. 17. pag. 390. Balsamonis responsum confer cum Lateranensis concilii constitutione circa idem tempus facta. Vide et Gretserum, defens. Bellarm. col. 881.

* Ex Cæsario Heisterbachen. lib. 5. cap. 20. I Ex registro Innocentii III. unde desumpta est additio illa ad librum 5.

:

nocentium; " et sibi invicem prædicare." Eorum insuper aspernabantur consortium, qui se talibus non immiscerent; et a se reputabant alienos, qui aures et animos talibus non apponerent. Et cum eos aliqui parochialium sacerdotum super his corripere voluissent; ipsi eis in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de Scripturis, quod non ab his deberent penitus inhiberi. Res ista ubi ex Bertrami literis ad Innocentium III. esset perlata : rescripsit ille ad universos tam in urbe Metensi, quam in ejus diæcesi constitutos, judicium suum hac de re ita proponens: "Licet desiderium intelligendi divinas Scripturas, et secundum eas studium adhortandi, reprehendendum non sit, sed potius commendandum : in eo tamen apparent quidam laici merito arguendi, quod occulta conventicula celebrant, officium prædicationis Christi sibi usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt, et eorum consortium aspernantur qui talibus non inhærent.” Hæc ille, quemadmodum in libro quinto Decretalium videre licet. Ubi illud animadvertatur,“ desiderium intelligendi divinas Scripturas, et secundum eas studium adhortandi," ex Innocentii sententia reprehendendum non fuisse, sed potius commendandum. Unde etiam Innocentius a Joanne Francisco Pico Mirandulano" in eorum numero ponitur, qui assidue monent "huic divinorum studio incumbendum omnibus, cujuscunque gradus et ordinis extiterint." At vero cum consideraret illud, vix tutum fore, ut doctrina pontificia a laicis ad sacræ Scripturæ canonem examinaretur, tacite eosdem ab illa inquisitione conatur avertere; cum in iisdem literiso commemorat "recte fuisse olim in lege divina statutun, ut bestia, quæ montem tetigerit, lapidetur; ne videlicet simplex aliquis et indoctus præsumat ad subtilitatem sacræ Scripturæ pertingere." Quod terriculamentum si ad laicos a Scripturæ sacræ meditatione arcendos valeat, valebit etiam ad sacerdotes ab eodem studio deterrendos. Quicquid enim

Decretalium, tit. 7. cap. 12. in Corpore juris canonici, Gregorii XIII. jussu edito
Paris. 1587. f. pag. 686.

m Tit. 7. De hæretecis, cap. 12.
» De studio divin. et human. philosophiæ, lib. 2. cap. 1,
• Pag. 686. edit. Paris. 1587. f.

VOL. XII.

N

tetigerit montem, sive jumentum sive homo fuerit, lapidibus erat obruendum, aut jaculis cónficiendum : denuntiatumque est interdictum, ne aut sacrorum administri aut populus perrumperent terminum ascendendo ad Jehovam in montem. Sed quid hisce literis apud Metenses effecerit Innocentius, audiamus. Nonnulli mandatis papalibus obedire prorsus recusabant: quibusdam eorum clanculo, quibusdam vero publice dicentibus obediendum esse soli Deo : et prædictæ translationi usque adeo insistebant, ut se nec episcopo, nec metropolitano suo, nec papæ ipsi assererent parituros, si eam decrevissent abolendam. Hæc omnia ubi per literas suas Innocentio significasset Bertramus; irritatus ille, ad abbatem Cisterciensem et collegas ejus scribit9, ut ad civitatem Metensem pariter accedentes, cum Metensi episcopo “convocarent coram se talia sapientes, et adhærentes translationi prædictæ; et (si fieri poterit) quæ in eis reprehensibilia fuerint, authoritate freti apostolica, sublato appellationis obstaculo corrigerent. Cum enim in hoc" inquit, “universalis Ecclesiæ vertatur negotium, et agatur causa fidei Christianæ, ad exequendum apostolicæ sedis mandatum, cum summa diligentia et cautela, vos studiosos et promptos esse volumus et mandamus." Hactenus Innocentius : qui tamen pios illos viros omni suo conatu opprimere non valuit. Cum enim in Cæsarii Heisterbachensis dialogis" legimus hæreses Waldosianas (ita enim de Christi doctrina sensit antichristianus monachus) suo tempore nondum fuisse in civitate Metensi prorsus extinctas; apparet eos temporibus Honorii, qui Innocentio in papatu successit, adhuc remansisse. Illis enim temporibus scripsisse Cæsarium, ex proxime sequentis capitis initio intelligimus. Extant in Regesto Innocentii III. libro secundo, tres de hac materia scriptæ epistolæ. I. ad Metenses; cujus initium : "Cum ex injuncto.” II. ad episcopum Metensem, eodem tempore scripta (scilicet IV. Idus Julii, pontificatus anno secundo) cujus initium : “ Sicut ecclesiarumu.” III. ad Cisterciensium Morimunbensium et de Christa abbatem scripta eodem anno, V. Idus Decembris cujus initium : “Ea est in fovendis.” De rei eventu ita scribit, qui in magno chronico Belgicos a Joanne Pistorio edito citatur, Albericus monachus Trium fontium (in chronico, quod ad annum MCCXL. perduxit, ut est ibidem) “Anno MCC." ineunte scilicet "in urbem Metensem (pullulante secta, quæ dicitur Waldensium) directi sunt ad prædicandum nonnulli abbates ; qui quosdam libros de Latino in Romanum (id est, Gallicuma) versos combusserunt, et prædictam sectam extirpaverunt.” Hoc tempore etiam (anno scilicet MCC.) apud Merindolienses propagatum est a Waldensibus evangelium ; ubi ad nostra usque tempora conservatum est.

p Exod. cap. 19. ver. 13. 24.

9 Ex Innocentii III. literis citatis a Jacobo Ledesima in lib. de divinis scripturis quavis lingua non legendis, cap. 15. et Turriano contra Magdeburg. lib. 1. pro canon. apost. cap. 24. Habentur hæ literæ ad calcem Directorii inquisitorum edit. Romæ 1585. ex Registro Innocentii, lib. 2. fol. 409.

r Lib. 5. cap. 20.
• Anno 1222, ut patet ex lib. 10. cap. 48.

A. D. MCCXXIX.

CONCILIUM TOLOSANUM.

Hoc concilium contra Waldenses hoc anno habitum capite decimo tertio penitus interdicit, “ ne laici libros sacros habeant in vulgari translatos."

Pag. 468, 469. edit. Colon. anno 1606. item pag. 799, 800. ibid. ponuntur fragmenta ejusdem epistolæ, ut extant in 5. libro Decretalium collectionis Gregorianæ : integra vero epistola extat in tertia antiqua collectione Decretal. edit. Paris. anno 1609. pag. 404, 405.

u Pag. 471. edit. Colon.
* Pag. 537, 538. edit. Colon. et in Bullario Fr. Pegnæ, pag. 2, 3.
§ Pag. 199.

2 Pag. 223—232. a Vid. Claud. Fauchet. de orig. lingu. Francic. cap. 4. apud Verderium in biblioth. pag. 119, 120.

6 Ut docet Fr. Pegna, præf. in form. procedendi contra hæreticos, et in Director. inquisit. pag. 621.

c Eodem Pegna referente, in liter. apostolic. Pro offic. inquisit. not. marginal. in Bullam 3. Innoc. III. quem etiam pag. 187. a. consule de authoritate hujus concilii. Vid. et Gulielmi Cateli Gallicam historiam comitum Tolosan. lib. 2. pag. 342. et Perini histor. Albigens. lib. 2. cap. 7. pag. 124. edit. Angli

can.

A. D. MCCXXIX.

LUDOVICUS IX. FRANCORUM REX, CUI SANCTI

NOMEN TRIBUTUM EST,

Sacrorum bibliorum lectione mire delectabatur :" ut de eo scribit Paulus Æmilius.

A. D. MCCXXX.

GULIELMUS ALVERNUS, PARISIENSIS EPISCOPUS.

“ Duod," inquit, “ dederunt causam huic ordini; viz. sanctitas ipsa verborum, et ædificatio populi seu eruditio. Cum enim populo non sit ædificatio seu eruditio salutaris, nisi per verba vitæ; hæc autem recitare sive annuntiare propter eorum venerandam sanctitatem non decet nisi sanctos (sicut legitur in Psalmis : Peccatori autem dixit Deus, quare, &c.) coegit ipsa religiositas Ecclesiæ, ut sanctificaretur ad hoc minister."

A. D. MCCL.

CONRADUS IV. IMPERATOR ET RUDOLPHUS AB

EMS.

Vetuso instrumentum rogatu et jussu Conradi regis, filii Frederici II. Cæsaris Augusti, versibus Germanicis redditum est a Rodolpho quodam oriundo ex familia, quæ nomen habet ab eminente arce in Rhetia, quam vulgus nominat Hohen Ems. quod se legisse testatur Theodorus Bibliander et Melchior Haiminsfeldius Goldastus, tomo primo rerum Alamannicarum scriptorums. Ibidem" elegantissimam hanc veteris Testamenti paraphrasin in bibliotheca Schobingerorum S. Galli haberi notat. Est enim ea paraphrasis poetica anonymi, quam se habere scribit Bartholomæus Schobingerus in additionibus ad Vadiani farraginem antiquitatum'.

• Lib. 7. de rebus gestis Francorum. d Gulielmus Alvernus, De sacramento ordinis, cap. 3. de lectoribus agens. • Vid. Illyrici præfat. in Otfridi librum Evangeliorum. f De ratione communi omnium linguarum pag. 49. Pag. 393.

b Pag. 198. Alaman. tom. 3. pag. 145. ubi notat Goldastum habere Christophori ab

« PoprzedniaDalej »