Obrazy na stronie
PDF
ePub

geri; sicut apud Paganos, quibus velantur oculi, ne quæ sacra vocant perspicientes, variis se vanitatibus cernant illudi. Omnis enim impostura tenebras petit, et falsa pro veris ostendit. Ideo apud nos nihil astute, nihil sub velamine; sed simpliciter unus laudatur Deus, ex quo sunt omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Si enim nullus sit qui intelligat, aut a quo ipse discutiatur, potest dicere seductionem esse quandam et vanitatem, quæ ideo linguis canitur, quia pudoris est, si reveletur. Omnia ad ædificationem fiant. Conclusio hæc est, ut nihil incassum in ecclesia geratur; hocque elaborandum magis, ut et imperiti proficiant, ne quid sit corporis per imperitiam tenebrosum. Quod si non fuerit interpres, taceat in ecclesia; sibi autem loquatur et Deo. Hoc est, intra se tacite oret aut loquatur Deo, qui audit muta omnia. In ecclesia enim ille debet loqui, qui omnibus prosit."

"Pastores" (quorum scilicet apostolus meminit, Ephes. cap. IV. ver. 11.) possunt esse lectores, qui lectione saginent populum audientem: quia non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei."

A. D. CCCLXXV.

TURONENSIS ECCLESIA.

Cum S. Martinus ad Turonensis ecclesiæ episcopatum a populo eligeretur; "inter episcopos qui affuerant, præcipue Defensor quidam nomine dicitur restitisse: unde animadversum est, graviter illum lectione prophetica tunc notatum. Nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum expectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto Psalterio, quem primum versum invenit, arripuit. Psalmus autem hic erat: Ex° ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem: quo lecto, clamor populi

[blocks in formation]

tollitur, pars adversa confunditur." Hæc Severus Sulpitius; ex cujus narratione intelligimus Scripturas lingua a populo intellecta recitatas fuisse in Gallicanis quoque

ecclesiis9.

A. D. CCCLXXVII. AMBROSIUS, MEDIOLANENSIS EPISCOPUS.

"Si quis in via ambulat, scrutetur testimonia Domini. Et tu lege prophetam, ut videas: lege, ut aperiat oculos tuos." Et paulo post: "Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in ecclesia audire nolis; nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est; aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis ita et tu primo averteris conniventi magis (dissimulatione) quam refragatione prærupta. Nam cum ad ecclesiam venis, et Christianum te asseris, sanus videris; aperis oculos, quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quæ leguntur; claudis ne videas tibi, etsi aliis videre videris. Injicis etiam quasdam perfidiæ et intemperantiæ manus oculis animæ tuæ, et cæcitatem infers cordi tuo (quod est gravius) voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias."

"Noctibus ac diebus sine ulla cessatione recenseto Scripturas divinas; quia et siquid aliud seniorem interrogaveris, nescit nisi Scripturæ divinæ seriem resultare. Vacat illic sermo de sæculo: sola illic Scriptura contexitur: singulorum sibi per vices ora succedunt," &c.

"Inveni" heptateuchum, inveni regnorum libros, &c. inveni sapientem auditorem, populum Christianum, qui novit ea, quæ leguntur, audire. Ille enim audit, qui ea, quæ audit, intelligit. Lex enim spiritualis est. Non eam audit Judæus, qui audit corporaliter: sed ille audit, qui audit in spiritu."

P Lib. 1. de vita Martini.

Eandem historiam habes apud Venantium Fortunatum, lib. 1. de vita Martini, cap. 11. et Paulinum Nolanum, lib. 2. de vita Martini.

Ambros. in Psalm. 118. serm. 1.
Ambros. in Psalm. 118. serm. 19.

• Ibid.

u Ibid. serm. 21.

"Sit igitur sermo hujusmodi de Scripturis maxime." "Mens' igitur nostra cum ipso (Jesu) semper sit: ab ejus templo, ab ejus verbo nunquam recedat. Semper in lectione Scripturarum sit, meditationibus, orationibus ; ut sermo ejus, Qui' est, semper operetur in nobis: et ut quotidie procedentes in ecclesiam, vel domesticis incubantes orationibus, ab ipso incipiamus, et in ipso fini

amus."

"Quam bene autem jejuniorum tempore verbum Dei dixit, eo quod reficit; ut ostenderet jejunia nostra non debere sæculi actibus occupari, sed sacris literis exerceri. Negligit enim famem corporis, qui pabulo lectionis intendit; nec ventris curam habere poterit, qui alimenta verbi cœlestis acquirit. Ipsa est enim refectio, quæ saginat animam, quæ impinguat viscera; cum de divinis Scripturis cibum eloquii perennis accipimus. Ipsa est esca, quæ vitam æternam tribuit; et insidias a nobis diabolicæ tentationis excludit. Quod autem sacrarum literarum lectio vita sit, Dominus testatur dicens: Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita est."

"Maxima" est virtus tacendi, præsertim in ecclesia. Nulla te divinarum fugiet sententia lectionum, si aurem admoveas, vocem premas," &c. "Conservabatd enim Maria, ut legimus, omnia in corde suo, quæ de filio dicebantur; et tu, cum legitur aliquid, quo Christus aut venturus annunciatur, aut venisse ostenditur; noli fabulando obstrepere, sed mentem admove. An quicquam est indignius, quam divina oracula circumstrepi, ne audiantur, ne credantur, ne revelentur; circumsonari sacramenta confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute deprompta omnium cum Gentiles idolis suis reverentiam tacendo deferunt?"

"Hæc est symphonia; quando concinit in ecclesia

* Ambros. offic. lib. 1. cap. 22. de colloquiis agens.

y Ambros. de Abraham, lib. 2. cap. 5.

2 Apoc. cap. 1.

a Ambros. de jejunio Domini in deserto, serm. 35.

b Johan. cap. 6.

d Luc. cap. 2.

c Ambros. De virginitate, lib. 3.

e Ambros. in Luc. lib. 7. cap. 15.

diversarum ætatum atque virtutum velut variarum chordarum indiscreta concordia. Psalmus respondetur: Amen dicitur. Hæc est symphonia, quam scivit et Paulus: et ideo ait: Psallam' spiritu, psallam et mente.”

"Ecquid aliud ille concentus undarum, nisi quidam concentus est plebis? Unde bene mari plerumque comparatur ecclesia; quæ primo ingredientis populi agmine totis vestibulis undas vomit; deinde in oratione totius plebis tanquam undis refluentibus stridet: tum responsoriis Psalmorum, cantu virorum, mulierum, virginum, parvulorum, consonus undarum fragor resultat."

"Psalmus benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox ecclesiæ, &c. institutio incipientium, perfectorum confirmatio, &c. Psalmum reges sine potestatis supercilio resultant: Psalmus cantatur ab imperatoribus, jubilatur a populis. Certat in Psalmo doctrina cum gratia simul. Cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem."

A. D. CCCLXXX. RUFFINUS AQUILEIENSIS.

"Sin veraciter volumus orare, valde attendendum, et memoriæ commendandum est quod dicitur: Apud me oratio mea Deo vitæ meæ. Sæpe quando oro, mens mea vagatur exterius: non intelligo quod dico. Tunc oratio mea non est apud me; neque ipse ego sum apud me. De talibus Dominus ait; Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Quomodo

autem intendit Deus orationi meæ, cui non intendo ?"

"Sic Psalmum dicam, ut vota reddam, id est, sic psallam voce, ut vox oris cum animi concordet devotione. Psallentium enim Deo vox concordare debet cum corde, ut impleatur illud apostoli: Psallamo spiritu, psallam et

f 1 Cor. cap. 14.

h Psalm. 23. et 79.

"Ruffin. Aquileiens. in Psalm. 41.

Esai. cap. 26. et Matth. cap. 15.

P Ruffin. in Psalm. 60.

Ambros. Hexaemer. lib. 3. cap. 5. m Ambros. Præfat. in Psalmos.

91 Cor. cap. 14.

mente. Non enim placet Deo laus illorum, de quibus dicitur: Hic populus labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Tunc est autem Deo acceptabilis nostra psalmodia; quando sic ore psallimus, ut corde accendamur: quando in laude Dei simul conveniunt lingua, vita, et conscientia."

"Est etiam Scriptura sacra cibus nobis paratus a Domino, quo quotidie reficimur, ne deficiamus in hujus peregrinationis deserto. Unde scriptum est: Non3 in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei."

"Puellis quoque et mulierculis scribens, quæ non utique nisi de nostris Scripturis ædificari et cupiunt et debent, exempla eis Flacci sui et Tullii vel Maronis intexit."

A. D. CCCXC. HIERONYMUS STRIDONENSIS.

"Reddat" tibi pensum quotidie de Scripturarum floribus carptum." Et post: "Pro gemmis et serico divinos codices amet; in quibus non auri et pellis Babylonica vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primo Psalterium; his se Canticis avocet; et in Proverbiis Solomonis erudiatur ad vitam, In Ecclesiaste consuescat, quæ mundi sunt, calcare. In Job virtutis et patientiæ exempla sectetur. Ad evangelia transeat, nunquam ea depositura de manibus. Apostolorum Acta et epistolas tota cordis imbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletaverit; mandet memoriæ prophetas, Pentateuchum, et Regum et Paralipomenon libros, Esdræ quoque et Hester volumina," &c. Et: "Adhuc tenera lingua Psalmis dulcibus imbuatur." Item: "Quæranty eam in itinere sæculi inter turbas et frequentiam propinquorum, et nusquam alibi

Ruffin. in Psalm. 64.

Deut. cap. 8. et Matth. cap. 4.

t Ruffin. Apologiæ, seu invectivæ potius in Hieronymum, lib. 2.
"Hieron. epist. 57. ad Lætam de institutione filiæ. op. tom. 4. pag. 594.

* Ibid. pag. 592.

Ibid. pag. 594.

« PoprzedniaDalej »