Obrazy na stronie
PDF
ePub

versu

In

vero tertio illius Jeremiæ capituli, per legatos qui venturi erant Hierosolyma ad Sedekiam regem Judæ,” Dei voluntatem finitimarum gentium regibus significare propheta jubetur, ut Nebuchadnesaris regis Babyloniæ jugo colla sua submitterent. Deinde versu duodecimo, “etiam Sedekiam regem Judæ allocutum se fuisse secundum omnia verba ista,” Jeremias subjicit : in principio capitis sequentis, hanc quoque temporis TepeYoaprv porro adjiciens: “ Ets factum est in anno illo in principio regni Sedekiæ regis Judæ; in anno quarto, in mense quinto.” Unde et nova exoritur difficultas, unde in principio regni Sedekiæ factum dicatur, quod quarto illius anno contigit.

Porro prophetiam illam in anteriore medietate, sive undecim primis versiculis capitis XXVII. comprehensam, in principio regni Jehojakimi a Deo primum revelatam Jeremiæ fuisse, censent Tremellius, Codomanus, Brochtonus, Deodatus, et alii: triennio scilicet antequam Nebuchadnesar in Babylonia, et 11. annis priusquam Sedekias in Judæa regnare cæpisset : quæ in posteriore vero medietate, et undecim reliquis versibus continentur, ipsius Sedekia demum temporibus regi, et sacerdotibus, et toti populo a propheta fuisse proposita. In priore igitur parte, comparare sibi vincula et lora in tempus illud quo regnaturus esset Sedekias, jussum fuisse prophetam existimant. “ Sic enim auctoritatem conciliatam prophetiæ, et omnem male de propheta suspicandi occasionem sublatam," affirmat Tremellius. Creditque Codomanus, "propterea undecim annis ante regnum Sedekiæ factum esse ad Jeremiam verbum Domini, de jugo quinque regibus mittendo per legatos ad regem Sedekiam missos, ut propheta sciret suæ vitæ non metuendum esse ab impio rege Joiakimo; quo defuncto, jugum traditurus esset legatis mittendis ad novum in ejus regno successorem, Sedekiæ nomen habiturum."

Ad alterum autem locum quod attinet, duram esse

% Jerem. cap. 28. ver. 1.
h Codoman. annal. ad ann. mund. 3512.

Jerem. cap. 28. ver. 1.

existimat illam Maldonatik expositionem Paludanus'; annum 4. Sedekiæ dici principium regni ejus, quia fuit ante medietatem illius, quanquam regni Sedekiæ undecim tantum existentibus, ut eorum 4. ad principium regni ejus referatur, neque Anglo-Duacensibus nostris interpretibus, neque Jacobo Salianom, durum omnino esse videtur. Alii, ex profectione vel legatione Sedekiæ anno regni sui 4. in Babyloniam insituta", eum de novo in regem a Nebuchadnesare fuisse confirmatum colligunt; indeque in quarto illo anno novum principium regni Sedekiæ constituit, quæ Nicolai Lyrani in Jeremiæ cap. XXVII. ver. 3. et Augustini Tornielli ad annum mundi 3439. parag. 4. est sententia. Alii priora ista, "Et factum est in anno illo, principio regni Sedekiæ regis Judæ," ad superiora referre malunt, atque a posterioribus separare," In anno quarto in mense quinto:” quæ cum sequentibus nectenda esse censent. Quod probabile judicat Dionysius Petaviuso: et multo esset probabilius si Tremelliana loci illius versio reciperetur : “Quum autem fuisset, vel accidisset, illud anno illo, principio regni Sedekiæ regis Judæ : anno quarto, mense quinto, allocutus est me Hanania." q. d. Quum illa quæ præcesserant, a versu 12. ad finem cap. XXVII. “anno illo,” id est, " in principio regni Sedekiæ" edixissem, anno demum post “ quarto, mense quinto,” iis quæ dixeram contradicens Hananias, ita me est allocutus.

Superest adhuc trium illarum difficultatum postrema, quas sapientiæ cælestis afflatu egere Beroaldus putavit, ut possint intelligi. Jehoiakin, sive Jechonias, quum regnare cæpisset, dicitur fuisse annorum octodecim in Regibus, at octo tantum in Chronicis. Pro? 8. autem annis, multum ille facere existimat locum illum Matth. cap. I. ver. 11. ut in veteribus codicibus legitur: Ιωσίας δε έγέννησεν Ιωακείμ, Ιωακείμ δε έγέννησεν Ιεχονίαν, και τους αδελφούς αυτού επί της μετοικεσίας Βαβυλώνος. Josias autem genuit Joakim, Joakim autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transportatione Babylonica.” Octavus enim Jechoniæ ab undecimo et postremo patris Joachimi subtractus ad desinentem 3. et ineuntem 4. Joakimi annum nos perducit: quo tempore Daniel initio historiæ suæ notat Nebuchadnesarem, capta Hierosolyma, vasa sacra, et primariæ nobilitatis florem in Babyloniam deportasse. Quam sententiam propugnat etiam Jacobus Cappelluss in chronico suo.

* Pag. 236.
m Vid. Sal. Jarchi.

Tom. 2. pag. 162.
4 2 Chron. cap. 36. ver. 9.

| Ann. 3439. parag. 17. pag. 714. 718.

Jerem. cap. 51. ver. 59. P 2 Reg. cap. 24. ver. 8. r Matth. Beroald. Chr, lib. 3. cap. 5.

0

Contra vero, decimum octavum potius ætatis annum Jechoniam tunc egisse, argumento est, quod malum fecisse dicitur “ in conspectu Domini, omnino prout fecerat pater ejus ;" et quod uxores ejus, fæminas Tremellius reddidit, simul cum eo deportatæ memorentur: quæ in octo annorum puerum minus competunt. Unde Cajetanus ad locum illum Chronicorum, Canus" et Johannes Mariana 8. pro 18. errore scriptorum irrepsisse in textum asserunt. Pro quibus facit et editio Syriaca: quæ in loco illo Chronicorum etiam 18. annorum numerum nobis exhibet. “ Nimirum Hebraico codice," ut ait Mariana, “a librariis vitiato, is error in Græcos codices et Latinos inde manavit, et scribentis peccatum interpretis vitium factum est."

Sed ante illos Abulensis sacri textus corruptelam nullo modo hic admittendam esse præmonuit. Primum quia “ista positio," ut ille loquitur, “est nimis scandalosa;" quia eodem modo Scripturam "poterimus dicere in omnibus locis esse corruptam: vel saltem non erit nobis firmum, aliquam partem ejus esse veram. Deinde quia de jure humano est regula, quod in ipsis juribus vitanda est correctio; et nunquam sunt jura corrigenda quandiu possunt tolerari, sed expedit jura juribus concordari: ut patet”. A fortiori ergo in sacra Scriptura, in qua nihil debet concedi devians a veritate, debet laborari pro concordia ejus, et sic quamdiu potuerint partes concordari, non est dicendum

a

• Cappell. chron. ad ann. mund. 3392. ' 2 Reg. cap. 24. ver. 9. 15.

u Lib. 11. Locor. theolog. cap.

5. * Pro edit. vulgata, cap. 21. y Alph. Tostat. in 4. Reg. cap. 24. qu. 8. 2 De elect. lib. 6. c. cum expediat.

quod aliqua pars sit corrupta. Et tamen possunt concordari istæ partes sacræ Scripturæ :" inquit ille, nempe, si 8. annorum dicatur fuisse Jechonias, quando cæpit regnare vivente patre; 18. vero, quando regnavit solus mortuo patre. Ejusque in regni consortium cooptationis, ex prophetia illa Jeremiæ cap. XXVII. jam exposita, rationem etiam aliquam Codomanus” ita conatur reddere : “ Joakimus, audito Jeremiæ vaticinio, metuit ne per illud populus moveatur, ut Sedekiam aliquem (frater enim ipsius non Sedekias, sed Mattanias eo tempore dicebatur) præferat suo filio Jechoniæ. Quamobrem eundem, annos tantum octo natum, curat regem designari: ut sic prophetia Jeremiæ fiat irrita ; nec filius olim experiatur fortunam paternam, (ipsi enim Joakimo minor frater Joachazus a populo prælatus fuerat) et ad alium transferri videat regnum jure hæreditatis sibi debitum."

Alii aliter ista inter se conciliant. Tremellius enim, et eum secutus Brochtonus, locum 2 Chronicorum cap. XXXVI. ver. 9. sic interpretatur: “Natus octo annos, quum ille regnare inciperet:" non ipse videlicet, sed pater ejus; cujus in proxime præcedentibus facta fuerat mentio. Rectius vero, juxta locutionis illius sententiam primum usurpatam, initio regni Saulis primi Israelitarum regis, octavum ille annum egisse dici poterit, non ætatis, sed servitutis Babylonicæ, cui ipse cum populo suo tunc erat obnoxius. Quidquid enim de loco illo Matthæi cap. I. ver. 11. demum statuatur : quo tempore patri successit in regno Jechonias, a captis anno Jehojakimi 4. Hierosolymis octavum

numeratum fuisse annum non est dubium.

1 Codoman. annal. ad ann. mundi 3513.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »