Obrazy na stronie
PDF
ePub

Baollelas, duodecimo anno regni Sedekiæ,” calamitatem illam accidisse, in libro primo Stromatum Clemens Alexandrinus retulit, rectius quam Josephus templum incensum fuisse scribens anno regni Sedekiæ undecimoo : quam ante mensem is captus annum regni sui undecimum compleverit.

• Lib. 10. Antiquit. cap. 11.

THESIS II.

Obsidio Hierosolymitana cæpta anno Sedekiæ nono, mensis decimi die decimo, et,

interventu exercitus Pharaonis postea interrupta, redintegrata est anno Sedekiæ decimo, mensis tertii die decimo quinto, et per dies 390. usque ad captam urbem continuata : ita ut ab obsidionis primo principio usque ad captam urbem in fine anni undecimi Sedekiæ, mensis quarti die nono, mensium triginta ; usque ad eandem incensam, mensis quinti die decimo, mensium triginta unius spatium intercesserit.

ANNo nono Sedekiæ, mensis decimi die decimo Nebuchadnesarem Hierosolymam obsidere cæpisse, ex 2 Regum cap. XXV. ver. 1. Jeremiæ cap. LII. ver. 4. et Ezechielis

. cap. XXIV. ver. 1, 2. et, Pharaonis exercitu adventante,

. , inde recessisse, ex Jeremiæ cap. XXXVII. ver. 5. 11. et cap. XXXIV. ver. 21, 22. intelligimus. Anno decimo, mense decimo, die duodecimo contra Pharaonem et Ægyptios prophetavit Ezekiel; quod fuissent “ baculus arundineus domui Israelis." Pharaonis enim exercitu re infecta demum reverso, ad urbis oppugnationem denuo Chaldæi redierunt, prout a Jeremia prædictum fuerat', anno eodem Sedekiæ decimo, qui Nebuchad-resaris sive Nebuchadnesaris fuit 18. Ut, quum in fine anni undecimi

' Sedekiæ a Babyloniis Hierosolyma occupata fuerint, ut in priore thesi est ostentum, ultra annum obsidionem hanc posteriorem continuatam fuisse appareat, nec supra dies viginti quinque tamen: quantum ex Ezechielis cap. IV. ver. 5. 8. colligere possumus; ubi in typo, dies 390. obsidioni Hierosolymitanæ assignatos invenimus. Qui ab

• Ezech. cap. 29, ver. 1. 6. © Jerem. cap. 32. ver. 1, 2.

b Jercin. cap. 37. ver, 7, 8.

[ocr errors]

anno undecimo Sedekiæ, mense quarto, die nono, quo

urbs perrupta fuita, retro numerati, ad mensis tertii diem decimum quintum in anno Sedekiæ decimo nos perducunt: quod redintegratæ obsidionis statuitur a nobis initium. Unde error detegitur, tụm Flavii Josephie, qui non solum secundam hanc obsidionem nono Sedekiæ anno et mensis decimi die decimo, eodeni quo nos primam, incepisse affirmat ; sed etiam inde usque ad captam urbem anno Sedekiæ undecimo, mensis quarti die nono, menses tantum octodecim (pro triginta) bis dinumerat: tum Severi Sulpicii, qui, in sacræ suæ historiæ libro priore, triennio duravisse obsidionem significat; quanto tempore Samariam, ante regni Israelitici excidium, a Salmenesero Assyrio fuisse obsessam, ex sacris literis didicimus. Neque audiendus hic Johannes Drusius; qui pro triennio in Sulpitio, "biennio fere" rescribendum esse pronunciat: quum supra biennium etiam anni dimidium, uno die minus, a coepta primum obsidione usque ad civitatem ab hostibus occupatam, accuratior noster calculus hic exhibet.

d Jerem, cap. 39. ver. 2. e Lib. 10. Antiquit. cap. 10, 11. edit. Græc.

2 Reg. cap. 17. ver. 5.

r

THESIS III.

Circa mensis quarti diem quintum facta est Jechoniæ deportatio, quinque circi

ter ante regni Sedekiæ initium diebus.

Anno a deputatione regis Jojacinis sive Jechoniæ quinto, mensis quarti die quinto, Ezekieli prophetæ omnium prima exhibita est visio“. Post quam, cum apud populares suos deportatos toto septiduo, quasi stupore quodam perculsus, desedisset"; continuus 390. dierum in publico omnium conspectu, cubatus a Deo illi imperatus esto. Exacto deinde anno uno et mensibus duobus post primam, sedenti domi suæ cum senioribus Judæ nova ostensa est visio; anno deportati “ Jechoniæd sexto, mensis sexti die quinto." A 397. deducta dierum 365. quantitate annua, relinquuntur dies 32. ut intervallo, inter utramque visionem interposito, complendo, spatium unico mense minus hic tantum desit. Unde concludimus, circa ipsum annum quintum captivitatis Jechonia visionem primam esse factam: ac proinde circa quintum mensis quarti diem captivitatem illam incepisse. In illo ipso vero quinto die potius quam in anteriorum aliquo ejus epocham ideo statuendam censemus; quod hac ratione inter eam et regni Sedekiæ initium, quod ad ejusdem quarti mensis diem decimum in prima thesi est relatum, quinque tantum dierum intercedat spatium ; neque vero multo longius sacræ historiæ admittat series, quæ, abducto in captivitatem Jechoniæ, Nebuchadnesarem ante discessum suum loco ipsius patruum Sedekiam regem constituisse indicat.

a Ezek. cap. 1. ver. 1, 2. © Ezek. cap. 4. ver. 4, 5.

Ibid. cap. 3. ver. 15. # Ibid. cap. S. ver. 1.

e 2 Reg. cap. 24. ver, 15. 17.

« PoprzedniaDalej »