Obrazy na stronie
PDF
ePub

de cognatione tua." Quod quidem Charani convenire, quis melius nos docuerit quam ipse Abrahamus; servum eo suum

66

.אל-ארצי ואל מולדתי תלך * ? cum hoc mandato ablegans

Ad terram et cognationem meam proficiscaris." Nam et Nachor senior ipsius frater cum familia ibidem manserat, et Charan æque ac Ur in eadem Mesopotamiæ regione est positum: ut ex Abarbinele, omnium inter Judæos acutissimo Scripturarum interprete, jam est dic

tum.

Et Charanem quidem, quæ Carræ illæ sunt clade Crassi nobilitatæ, in Mesopotamia fuisse sitam, nullus dubitat. Eam Scriptura in "Aram' naharajim," id est, "Syria duorum fluviorum" collocat; et in Padan AramTM, quæ in vulgata editione Græca et Latina Mesopotamia, et Mesopotamia Syriæ, licet illud Syriæ in Græca sub asterisco fuisse additum, in libro locutionum in Genesin Augustinus monuerit, est reddita; atque a Tremellio et Junio ea pars Mesopotamiæ fuisse existimatur, quam Ptolemæus vocat Ancobaritida, et Chaborras fluvius in Euphratem labens dissecat. Tota igitur quæstio de "Ure Chaldæorum” manet: quam "Ur castellum," vocat Ammianus Marcellinus, libro vigesimo quinto; " Uram Chaldæorum" Josephus"; qui et Haranis fratris Abrahami sepulchrum ad sua usque tempora ibi ostensum memorat; Septuaginta interpretes "xúpav Twv xaλdaiwv, regionem Chaldæorum ;" Eupolemus in libro de Judæis, Uriam et Camarinam: Abrahamum enim natum fuisse dicit, “ ἐν πόλει τῆς Βαβυλωνίας Καμαρίνῃ, ἣν τίνας λέγειν πόλιν Οὐρίην, εἶναι δὲ μεθερμηνευομένην, χαλδαίαν πολιν, in urbe Babylonia Camarina; quam nonnulli urbem Uriam dixerint, quod interpretatum Chaldæorum urbem significet:" ut ex eo refert Alexander Polyhistor, apud Eusebium, libro nono de Præparatione Evangelica, capite decimo septimo; ad quem locum Græco-Latini Eusebii editor Franciscus Vigerus, ex Josepho Scaligero, in notis ad fragmenta veterum operi suo De emendatione temporum adjecta, "Chaldæo

66

* Gen. cap. 24. ver. 4.

1 Ibid. ver. 10.

m Gen. cap. 25. ver. 20. cum cap. 27. ver. 43. et cap. 28. ver. 5, 6, 7. n Lib. 1. Antiqu. cap. 7.

rum urbem" nominis Camarinæ hic potius, quam Uriæ vel Uræ continere explicationem asserit: ut per Chaldæos, Eupolemus "non tam populum, quam sacerdotes, seu philosophos intelligat, quos Hebræi Chaldæi

D vocabant; quibus hæc urbs proprie attributa sit, ideoque Camarine dicta. Cemarim enim vocabulum Atratos significans, idololatricos sacerdotes pullis vestibus incedentes denotat".

Sacerdotes autem apud Chaldæos, uti apud Ægyptios, astrologiæ divinatrici præcipue vacabant: quam Chaldaicam astrologorum nationem, in Babylonia ad Mesopotamiam pertinente, fuisse collocatam, in notis ad Actorum. cap. VII. indicavit doctissimus Camerarius. Eam vero hoc tempore negant Hebræi a Cashdim sive Chaldæis fuisse habitatam: quippe quos, non ab Arphaxad Semi filio, cum Josepho, quod minus esse verisimile docet Salianus", sed a Cesed Nachoris, fratris Abrahami, filio", originem duxisse existimant; ut ex Hieronymi traditionibus Hebraicis in Genesin, et R. Saadia Gaone in caput secundum Danielis intelligimus. Unde Aben Ezra in Geneseos cap. XI. ver. 28. Ur Cashdim, sive Urem Chaldæorum per anticipationem a Mose dictam fuisse putavit; quod ipsius tempore ita vocaretur. Verum quum ipsum quoque Deum ad Abrahamum dixisse Moses referat: "Ego sum Dominus, qui eduxi te de Ure Chaldæorum :" dicendum potius fuisset, vocabulum Cashdim, non gentis hic esse proprium, sed appellativum hariolos et magos denotans, quos a denominatos Hebræi volunt, quod dæmonum opera divinationes suas et præstigias illi perficiant. Nam et in ipsa Chaldæa, Cashdim hoc nomine notos eos fuisse, in Annalibus nostris ex Daniele ostendimus: et apud exteros, Chaldæorum nomen obtinuisse est notissimum. De quo videndus Drusius, in notis ad illud Severi Sulpicii, in libro primo historiæ sacræ, de Pharaone: "Facientibus

n 4 Reg. cap. 23. ver. 5. Hos. cap. 10. ver. 5. Zeph. cap. 1. ver. 4. Et Chal. Paraph. Genes. cap. 47. ver. 22.

• Salian. ann. mundi 1931. num. 89.

P Genes. cap. 22. ver. 22.

Ibid. cap. 15. ver. 7.

Ad ann. mundi 2083. Works, vol. 8. pag. 22.

similia Chaldæis, magicas esse artes, quæcunque per Moysen fierent, potius quam Dei virtutem, pronuntiabat; donec superductis ciniphibus terra oppleta est, Chaldæis fatentibus majestate divina ista fieri."

Babyloniæ autem partem aliquam, imo et Babylonem ipsam, intra Mesopotamiæ terminos fuisse comprehensam, docet Plinii ille locus: "Babylon Chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem obtinuit in toto orbe: propter quam reliqua pars Mesopotamiæ Assyriæque Babylonia appellata est." Et paulo post: "Sunt etiamnum in Mesopotamia oppida, Hipparenum, Chaldæorum et hoc, sicut Babylon, juxta flumen Narragam, qui dedit civitati nomen. Muros Hipparenorum Persæ diruere. Orcheni quoque tertia Chaldæorum doctrina, in eodem situ locantur, ad meridiem versi." Orchoen autem Tremellius et Junius Urem nostram fuisse existimant. Ipsam vero "Mesopotamiam ab oriente Tigri, ab occasu Euphrate, a septentrione Tauro, a Meridie mari Persico inclusam," in ejusdem libri capite vigesimo septimo refert idem Plinius: ita videlicet, ut non inter duo flumina tantum inclusa, sed etiam ad eorum ripas apposita omnia, Mesopotamiæ deputanda intelligantur; quod illa ejusdem, in præcedente capite, satis ostendunt: "Est etiamnum oppidum Mesopotamiæ in ripa Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. Item Mesopotamia tota Assyriorum fuit vicatim dispersa, præter Babylona et Ninum: Macedones eam in urbes congregavere." Cumque Euphrates "Babylonem, quondam Chaldææ caput, mediam permeet:" ut apud eundem' legitur, ut Babylonem ipsam, ita quicquid ultra orientaliorem Euphratis ripam Babylonicæ ditionis erat, non minus, (imo etiam magis) ad Mesopotamiam, quam ad Chaldæam fuisse referendum, nemini potest esse dubium; ne quis Urem in terra Chaldæorum simul et in Mesopotamia fuisse positam, deinceps miretur: quum de ipso Chaldææ capite Babylone vere hoc dici potuisse, Plinius nos docuerit.

Libro 6. cap. 26.

Libro 5. cap. 26.

Et certe de Ure, ante illum, clarissime hoc ipsum nos docuit protomartyr Stephanus, dicens: "Deus" gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran; et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan." Ex quibus verbis manifestum est, terram illam Chaldæorum, quæ terra seu patria Abrahami est dicta, in ipsa Mesopotamia fuisse positam. Quo spectant et Josephi, de eodem Abrahamo, ista: "Xaλdalwv Te Kai τῶν ἄλλων Μεσοποταμιτῶν στασιασάντων πρὸς αὐτὸν, μετοίκειν δοκιμάσας κατὰ βούλησιν καὶ βοήθειαν τοῦ θεοῦ, τὴν χαναναίαν ἔσχε γῆν. Cum Chaldæi et Mesopotamitæ cæteri contra ipsum insurgerent, consilium migrandi cepit, et voluntate ac favore Dei fretus, terram Chananæam tenuit." Quæ ille non scripsisset, si non Chaldæos illos Mesopotamitarum portionem aliquam fuisse credidisset.

Secundum argumentum, ex protomartyris jam dictis verbis, a D. Pio ita deducitur: "S. Stephanus affirmat peremptorie, celebre illud - consignatum, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, &c. Abrahamo fuisse dictum, antequam venisset in Charan: quod et ipse Moses sufficienter insinuat, affirmans Abrahamum cum Thara ex Ure venisse, ut iret in Chananæam." Resp. Quum Abrahamum ex Ure in Chananæam a Deo vocatum fuisse, tum ex obscuriore illa insinuatione", tum ex clarioribus Scripturæ testimoniis, B. Stephanus intelligeret, et verbis aliquibus significatam illam vocationem fuisse non dubitaret, verba quidem et ipse, ut sæpius in Psalmis David, ex ipso argumento deducta, Deo attribuit; quæ ad Mosaica illa, quibus eandem vocationem iteratam exprimi viderat, conformanda esse censuit. Nec idcirco tamen,' vel peremptorie, vel omnino verba illae Abrahamo

Act. cap. 7. ver. 2.

y Act. cap. 7.

a Gen. cap. 11. ver. 31.

* Libro 1. antiqu. cap. 8.

z Gen. cap. 12. ver. 1.

b Ibid.

c Genes. cap. 15. ver. 7. Josu, cap. 24. ver. 2, 3. et Nehem. cap. 9. ver. 7.

[blocks in formation]

dicta fuisse affirmat, antequam venisset in Charan: neque vero affirmare potuit, quum ipse Moses, vocationis verbis eo in loco citatis, immediate subjecerit: "Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et fuit cum eo Lot: et 75. annorum erat Abram cum egrederetur de Charan." Non præcepit autem illi in Chaldæa Dominus, ut exiret de Charan, in quam nondum ingressus fuerat: ut recte a Saliano est hic notatum. Quod adeo clarum est, ut ipse Salomo Jarchius a recepta suorum sententia recedere hic cogatur, et verba vocationis Abrahamo dicta fuisse fateri, quum esset in Charan.

Tertium argumentum, præcedenti hypothesi falsæ innixum, a D. Pio ita proponitur: "S. Paulus Stephano se adjungit, et omnia plana reddit: asserens, legem fuisse datam 430. annis post promissionem. Illam videlicet de benedicendis in Christo, ab Abrahamo orituro, omnibus tribubus terræ; eam vero dictam fuisse Abrahamo, quando e terra sua egredi est jussus, docet Mosesi: idque fuisse antequam Abrahamus habitaret in Charan, affirmat Stephanus." Resp. Id Stephanus minime affirmat: qui priorem tantum Abrahami vocationem ex Ure Chaldæorum exponit; idque verbis nudum egressionis præceptum continentibusk. Moses vero alteram ex Charane vocationem explicat: in qua, præcepto promissionem illam adjunctam fuisse docet'; quam ante legislationem 430. annis factam fuisse Paulus asseritm. Sed Pio nostro ignoscendum est, qui semel tantum vocatum fuisse Abrahamum est opinatus. Harwillæo vero quid facias? qui duplice nobiscum, "Ex Scriptura et claris authoribus," ut ille agnoscit, Abrahami vocatione constituta," omnem rationem dictare" ait, promissionem illam in priore vocatione ipsi pariter fuisse factam; atque hoc posito, annos 430. promissioni tributos", ab illa promissione, ut primitus

f Salian. ann. mundi 2114. num. 2.

Gen. cap. 12.

1 Gen. cap. 12. ver. 3.

1 Genes. cap. 12. ver. 3.

n Gal. cap. 3.

h Galat. cap. 3. ver. 8. 14. 17.

Act. cap. 7. ver. 3.

m Galat. cap. 3. ver. 17.

« PoprzedniaDalej »