Obrazy na stronie
PDF
ePub

CHRONOLOGIA,SACRA.

CAPUT IX.

De duplice Abrahami vocatione, ex Ure Chaldæorum et Charane, et temporis

spatio inter utramque interposito. A posteriore incipiendos esse annos 430. peregrinationis Hebræorum, quum 75. fuisset ille annorum; non quum aut 70. aut etiam 76. 85. 99. vel 100.

Non ab Israelis et totius familiæ suæ descensione in Ægyptum, multoque minus a Josephi vel venditione vel sublimatione, sed a patris Abrahami et suorum peregrinatione in terra Chanaanitide, 430. Israeliticæ peregrinationis annos fuisse deducendos, in præcedente capite est ostensum, Cum iis nobis nunc agendum est, qui sub Abrahamo quidem epocham hanc constituendam esse agnoscunt; sed vel ante ejus e Charane et Chanaan profectionem, vel post eam alio quam nobis constitutum est tempore, figendam eam esse statuerunt.

Priorem sententiam amplexus est Quintus Julius Hilarion : in libello de mundi duratione, ita hac de re scribens: “ Abraham annorum 70. de terra sua profectus est in Carram. A peregrinatione Abrahæ usque ad profectionem Israel ex Ægypto ad eremum, anni sunt 430." quos et in ipsa Ægypto annos 210. egisse, postea adjicit. Eadem est et Hebræorum sententia, in Seder Olam Rabba, capite primo et tertio, Mechilta Rabbah, El Pharao, Schemoth Rabbah, et Tanchuma, Schemoth, Chaldaica pa

VOL. XII.

B

raphrasi Jonathanis in Exod. cap. XII. ver. 40. quemadmodum a R. Azaria in Meor enajim habetur annotatum : ut et in Cabbala historica R. Abrahæ, et vulgari Judæorum computo. Eandemque ex recentioribus secuti simul Cajetanus, Naclantus, Genebrardus, Arias Montanus, Bonfrerius, Bibliander, Beza, Tremellius, Vignerius, Temporarius, Cappellus, Lydiatus, Lansbergius, Pawellus et alii. In ea vero asserenda præcipuam posuerunt operam, Thomas Pius in Clepsydra sua Anglice conscripta, et Henricus Harvillæus sub finem sectionis 43. tertiæ temporis periodi; quorum prior, probationes a se productas, et “matutino solis jubare clariores, et quam ut ab hominum vel authoritate vel argumentis infringi possint validiores” esse opinatur: posterior, multo modestius, “ cæteris sententiis probabiliorem” hanc esse concludit.

Ad ista discernenda, primo, cum Chrysostomoa, Abulensió, et aliis, notandum est, Abrahami in Scriptura vocationem haberi geminam: unam Ure Chaldæorum, patre adhuc vivente: alteram Charane, post Tharæ patris excessum, factamd. Priori vocationi obtemperavisse Abrahamum, illis verbis docet protomartyr Stephanus: “Tunce egressus ille est ex terra Chaldæorum." Posteriori, Moses: “Egressus est itaque Abram sicut præceperat illi Dominus, et fuit cum eo Lot: et septuaginta quinque annorum erat Abram quum egrederetur Charane.” Conrado enim Pawello neminem hic assensurum existimo: qui in quarto suo Scopulo, (in quem, cum aliis nautis Tremellium etiam et Junium impegisse scribit; quos cum ipso tamen constat, primam evangelii promissionem Abrahamo factam, non 75. sed 70. ejus ætatis anno attribuisse ;) duo hujus versiculi membra ita a se invicem divellit, ut prius ad primam Abrahami ex Ure Chaldæorum, posterius ad secundam ejusdem ex Charane profectionem referat ;

[ocr errors]

a Chrysost. in Gen. homil. 36.
b Tostat. in Gen. cap. 12. quæst. 1. 12. et 18.

c Gen. cap. 15. ver. 7. Josu. cap. 24. ver. 2, 3. Nehem. cap. 9. ver. 7. Act. cap. 7. ver. 2, 3, 4.

d Gen. cap. 12. ver. 1. 4. Act. cap. 7. ver. 4. e Act. cap. 7. ver. 4.

Genes. cap. 12. ver. 4.

quam diversam profectionem a priore esse, particula adversativa autem, quæ in textu tamen originali completivam, et, sibi habet respondentem, designare autumat. In priore vocatione Thara, qui a Chaldæis seductus idolorum cultui sese mancipaverat, intellecta, ex filio, Dei voluntate, ab' idololatria resipiscens, itineris ducem sese præbuit: assumptoque secum filio Abrahamo, Loto, et nuru Sara, Ure Chaldæorum cum iis egressus est, ad proficiscendum in terram Chanaanisk ; nam, “quia ipse erat pater familias, ideo migrationis negotium illi adscribitur, non filio familias :" it recte in Elencho Pareano scripsit Scaliger. In posteriore vero, patrefamilias Charane jam mortuo, ipse Abrahamus Saram et Lotum assumpsisse, et cum iis recta in terram Chanaanis abiisse, diciturh.

Observandum secundo est, in utraque vocatione, indefinite a Deo iter suscipiendum præcipi: ad terram quam ipse esset ostensurus': et tamen tum in prioris executione a Tharak, tum in posterioris ab Abrahamo', in Chananæam profectionem memorari institutam : quod varii interpretes varie cum verbis illis apostoli conciliare nituntur: “ Perm fidem vocatus Abraham auscultavit, ut abiret in locum quem accepturus erat in hæreditatem, et exivit, nesciens quo esset venturus." Nam ut præteream quæ hac de re habet Laurentius Codomannus, in chronologiæ suæ libri primi capite tertio; Nicolaus Abramus" in verbis illis : “ Tulito itaque Thara filium suum, et Lot filium Haran filium filii sui, et Sarai nurum suam ; et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Charan, et habitaverunt ibi ;” particulam ut non causam et intentionem, sed duntaxat eventum rei denotare affirmat, "perinde atque si diceret : Eduxit eos de Ur

e Josu. cap. 24. ver. 2.
f Vid. Torniell. anno mundi 2113. num. 2.
8 Gen. cap. 11. ver. 31.

h Ibid. cap. 22. ver. 5. i Act. cap. 7. ver. 3. et Gen. cap. 12. ver. 1. * Gen. cap. 11. ver. 31.

| Ibid. cap. 12. ver. 5. m Hebr. cap. 11. ver. 8. r Abram. in Pharo veter. Testam. lib. 7. cap. 21. • Genes. cap. 11. ver. 31.

SU

Chaldæorum, quo factum est ut in terram Chanaan pervenirent. In Charane vero Abrahamum, qui jam ante, quamvis nesciens quo iret, sed Deo simpliciter obtemperans, a Chaldea discesserat, iterato divinæ vocis oraculo, monstrataque sibi terra Chanaan, in eam profectum fuisse dicit, divinis sibi promissionibus destinatam.” Ita ille : non observans, in secunda quoque illa vocatione indefinite dixisse Deum : “ Veni" in terram quam monstrabo tibi ;" neque uspiam significavisse Mosem, magis in Charane monstratam Abrahamo fuisse terram Chanaan, quam in Ure Chaldæorum. Ideoque, quum de Abrahamo Charane exeunte dicitur : " Tulitqueo Sarai uxorem am, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Charan : et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan;" in hoc quoque loco, particula ut non intentionem, sed rei eventum denotatum dicere potuisset : et eo quidem in hoc, quam in altero illo rectius, quod in hoc intentioni eventus plane responderit, in illo non item; quum ductor itineris Thara, Charane mortuus, in Chananæam nunquam pervenerit. Itaque multo rectior est illa Torniellip explicatio, ad utramque vocationem se extendens ; “bene fieri potuisse, quod Abram, quando exivit, sciret Deum velle ut ipse iret in terram Chanaan ; sed nesciret num

2 vellet ipsum ibi requiescere, an etiam ultra ad remotiorem aliquam regionem progredi, ac propterea venisse illum in Charan, non animo ibidem sistendi, sed transeundi versus terram Chanaan, certo credentem, quod ibi Dominus monstraturus esset terram, ad quam pergere, et in qua morari deberet: quemadmodum mox revera factum fuit; quum enim Sichemum in terra Chananæa venisset, audivit a Domino : Seminil tuo dabo terram hanc."

Tertio deinde loco est observandum ; in posteriore ista migratione speciatim Mosem significasse, fuisse “ Abrahamum 75. annorum” quum proficisceretur Charane: addidisse postea, traditam fuisse Abrahamo Hagaram ancillam, exactis “decem annis ex quo habitabat in terra Chanaanis." Quod non ob alium finem ab eo factum credere par est, quam ut a migratione Abrahami in Chananæam, initium 430. annorum peregrinationis Israelitarum, qui habitaverunt in Ægypto, arcessendum indicaret: quam et Græci idcirco loci illius paraphrastæ, “ εν γή Αιγύπτου και εν γή Χαναάν, in terra ΑΕgypti, et in terra Chanaan,” peractam fuisse memorant : quum migrationi ex Ure Chaldæorum nulla temporis nota habeatur apposita. “ De ætate enim Abrahæ tempore istius vocationis," inquit Abulensis, “nihil ponit sacra Scriptu

n Gen. cap. 12. ver. 1.

To iell. anno mund 9 Gen. cap. 12. ver. 7.

• Genes, cap. 12. ver. 5. 2113. num. 3.

“ ra, neque ex aliquo loco determinate colligere possumus.

Considerandum quoque quarto et illud est ; quum eo animo Urem Chaldæorum reliquerit Thara, ut in terram Chananæam progrederetur', et Charane subsistens morte sublatus fuerit, post quam Abrahamus iterum a Deo monitus recta inde in Chananæam perrexerit: an non ipsa hujus historiæ series postulet, ut statuamus senem 205. ætatis annum jam agentem, morbo detentum in Charane moram fecisse, indeque vita illius ibidem finita, filium Abrahamum iter in Chananæam cæptum absolvisse ; ita ut in unum et eundem annum Abrahami 75. et gemina ipsius vocatio, et inter utramque interjecta mors patris incideret, atque ab ineunte demum anno illius 76. tempus peregrinationis ipsius in terra Chanaanis initium ceperit. Quid enim, præter morbum et corporis infirmitatem, Tharam, quem erga Deum pietas patrium solum et proprios lares relinquere coegerat, ab incepto itinere peragendo detinere poterat ? aut quid præter pietatem erga moribundum parentem, qui, religionis causa, peregrinationis hujus et comitem et ducem illi se adjunxerat, Abrahamum, cujus tam prompta in divina vocatione sequenda tantopere laudatur obedientia, impedire poterat, quo minus recta in Chananæam pergeret? Nam de Tha

p Gen. cap. 12. ver. 4.
| Exod. cap. 12. ver. 40,

Ibid. cap. 16. ver. 3.
s Gen. cap. 11. ver. 31.

« PoprzedniaDalej »