Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum, sedis apostolicæ plenâ auctoritate perficiat, et adversùs perniciosissimas novitates gladio Petri dextras omnium armet antistitum, nos archiepiscopi et episcopi Parisiis permissu regio congregati, Ecclesiam Gallicanam repræsentantes, unà cum cœteris ecclesiasticis viris nobiscum deputatis, ne dirum virus serperet, ac Satanæ laqueis incautæ animæ caperentur, rei gravitate, totque episcoporum, et quod est maximum, summorum pontificum exemplo atque auctoritate permoti, has propositiones à prædictis pontificibus damnatas, primùm, ut magis in promptu essent, in certa capita redigendas, tum, ad ampliorem cleri et christianæ plebis informationem, suis quasque censuris notandas esse duximus. Absit autem cæteras haud leviore notâ dignas, approbare credamur, præsertim verò eas quas censuris pontificiis reprobatas, quòd ad mores nostros minùs pertinerent, aut in his partibus minùs pervulgatæ essent, hîc commemorare nihil necesse habuimus. Addidimus aliquas unde gregibus nostris certam perniciem meritò timeremus; atque ut errores non tantùm notarentur, sed etiam suppeteret certa doctrina quâ coargui possent, nos quædam selegimus, quæ et illustria maximè essent et præsenti corruptelæ sanandæ cohibendæque opportunissima esse viderentur. Sequuntur autem damnatæ propositiones.

PARS PRIMA DECRETI,

CONTINENS DAMNANDAS PROPOSITIONES (1),

I. De virtutibus 'theologicis.

1. Hoмo nullo unquam suæ vitæ tempore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis, vi præceptorum, divinorum ad eas virtutes pertinentium.

2. Fides non censetur cadere sub præceptum speciale et secundum se.

3. Satis est actum fidei semel in vitâ elicere.

De fidei professione.

4. Si à potestate publicâ quis interrogetur, fidem ingenuè confiteri, ut Deo et fidei gloriosum consulo; tacere, ut peccaminosum per se non damno.

De assensu supernaturali in rebus fidei.

5. Voluntas non potest efficere ut assensus fidei in seipso, sit magis firmus quàm mereatur pondus rationum, ad assensum impellentium.

(1) Numerus margini appositus eas indicat propositiones quas Clerus Gallicanus, in comitiis anni 1700, censurâ notavit, et quo sint ordine damnatæ, duabus quandoque in unam coactis.

7.

8.

10.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

6. Hinc potest quis prudenter repudiare assensum quem habebat supernaturalem.

7. Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem, stat cum notitiâ solùm probabili revelationis, imò cum formidine quâ quis formidat ne non sit locutus De us.

De rebus explicitâ fide credendis.

8. Non nisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris.

9. Fides latè dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem sufficit.

10. Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantiâ mysteriorum fidei, et etiam si per negligentiam etiam culpabilem nesciat mysterium sanctæ Trinitatis et Incarnationis Domini nostri J. C.

11. Sufficit illa mysteria semel credidisse.

II. De Dei dilectione.

12. An peccet mortaliter qui actum dilectionis Dei semel tantùm in vitâ eliceret condemnare non audemus.

13. Probabile est ne singulis quidem rigorosè quinquenniis per se obligare præceptum charitatis erga Deum.

14. Tum solùm obligat quando tenemur justificari, et non habemus aliam viam quâ justificari possumus.

20.

15. Præceptum amoris Dei per se tantùm obligat in articulo mortis.

16. Præceptum amoris Dei et proximi non est speciale, sed generale, cui per aliorum præceptorum adimpletionem satisfit.

III. De proximi dilectione.

18. Non tenemur proximum diligere actu interno et formali.

19. Præcepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos.

20. Si cum debitâ moderatione facias, potes absque peccato mortali, de vitâ alicujus tristari et de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu petere et desiderare, non quidem ex displicentiâ personæ, sed ob aliquod temporale emolumentum.

21. Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis ; quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas.

22. Licet matri optare mortem filiarum, quas dotare non possit.

IV. De festis.

23. Præceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus.

• V. De homicidio.

24. Licitum est filio gaudere de parricidio pa

21.

22.

23.

24.

26.

27.

rentis à se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hæreditate consecutas. 28. 25. Est licitum religioso vel clerico, calumniatorem gravia crimina de se, vel de suâ religione spargere minitantem occidere, quando alius modus defendendi non suppetit, uti suppetere non videtur, si calumniator sit paratus vel ipsi religioso vel ejus religioni, publicè et coram gravissimis viris prædicta impingere, nisi occidatur.

29.

30.

31.

34.

35.

26. Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam judicem à quo iniqua certò imminet sententia, si aliâ viâ non potest innocens damnum evitare.

27. Non peccat maritus occidens propriâ auctoritate uxorem in adulterio deprehensam.

28. Fas est viro honorato occidere invasorem qui nititur calumniam inferre, si aliter hæc ignominia vitari nequit. Idem quoque dicendum si quis impingat alapam, vel fuste percutiat, et post impactam alapam, vel ictum fustis fugiat.

29. Regulariter possem occidere furem pro conservatione unius aurei.

30. Non solùm licitum est defendere defensione occisivâ quæ actu possidemus, sed etiam ad quæ jus inchoatum habemus et quæ nos possessuros speramus.

31. Licitum est tam hæredi quàm legatario, contra injustè impedientem ne vel hæreditas adeatur, vel legata solvantur lethaliter defendere, sicut et jus habenti in cathedram vel præben

« PoprzedniaDalej »