Obrazy na stronie
PDF
ePub

DECRETUM

DE

MORALI DISCIPLINA,

Quod erat à Clero Gallicano publicandum in comitiis generalibus anni 1682.

17

BOSSUET. VII.

DECRETUM

DE

MORALI DISCIPLINA.

MORALEM theologiam decus maximum ac præcipuum fructum evangelicæ prædicationis, his posteris temporibus pravâ ingeniorum licentiâ ac subtilitate corruptam, mutatumque in scoriam argentum optimum (1) ac probatissimum christianæ disciplinæ, dudum boni omnes, totaque Ecclesia ingemiscit. Quo animarum periculo permotæ doctissimæ ac celeberrima theologiæ facultates, maximè verò Parisiensis, pro officio suo gliscentem in dies novandi libidinem represserunt. Fratres quoque nostri Presbyteri ecclesiarum, vocem suam exaltaverunt in viis Sion, atque episcopos in altiore speculâ constitutos assiduis efflagitationibus excitarunt. Qui quidem, pro loci sui auctoritate, valentiore manu gladium spiritús assumpserunt, quod est verbum Dei (2), ad dirumpenda cervicalia et pulvillos inani arte consutos sub omni cubito manús (3): ne infelices animæ in morte obdormiscerent, ac per falsæ pacis somnium, ad æterna supplicia traherentur, ubi jam vermis eorum non moreretur, et ignis non extingueretur (4).

[ocr errors][merged small]

(2) Ephes. VI. 17. — (3) Ezech. xi. 18. et seq.

Neque tantùm episcopi, præsertim Gallicani, in suis diœcesibus ascenderunt ex adverso, sed et plenitudo exercitûs Israel, clerus scilicet universus Parisiis congregatus, gravissimo judicio suo damnavit perversam ac falsi nominis scientiam, quâ instructi homines, non jam accommodarent mores suos ad evangelicæ doctrinæ normam, sed et ipsam potiùs regulam ac sancta mandata ad cupiditates suas inflecterent ac detorquerent, nováque et inani philosophia christianam disciplinam in academicas quæstiones ac dubias fluctuantesque sententias verterent (1),

Illud verò judicium sancti Caroli Borromæi comad monitionibus ad confessarios datis præfixum, collegas suos sanctos Ecclesiarum Gallicanarum episcopos transmiserunt, ac deploratâ sæculi cæcitate, id quoque indoluerunt, quod in ipso comitiorum exitu, oppressi negotiis, congruâ medicinâ pestiferam doctrinam exscindere non potuerint. Quibus sanè verbis ea remedia non omisisse, sed in opportuniora tempora distulisse, eamque provinciam secuturis conventibus demandasse visi sunt.

Neque in eo discrimine Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum mater, ac sanæ doctrinæ magistra conticuit. Nullius est enim tam ferreum pectus, cui lacrymas non excutiat paterna illa oratio felicis memoriæ Alex. VII, quâ magno animi sui moerore testatur complures opiniones christianæ disciplinæ relaxativas, atque animarum perniciem inferentes,

(1) Conv. Cleri Gallic. 1655. Epist. ad Episcop. etc. prafixd editioni libelli cui titulus : Instruct. de saint Charles aux confesseurs.

partim antiquatas iterum suscitari, partim noviter prodire, ac summam illam luxuriantium ingeniorum licentiam in dies magis excrescere, per quam in rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsit alienus omnino ab evangelica simplicilate sanctorumque patrum doctrind, et quem si pro rectá regulá fideles in praxi sequerentur, ingens eruptura esset christianæ vitæ corruptela (1). Neque verò satis fuit sanctissimo pontifici, novam hanc methodum ludificandæ conscientiæ atque involvendæ veritatis, hoc est, ipsum mali detexisse fontem ; sed exitiabilis doctrinæ rivulos insectatus, complures propositiones, ut minimum tanquam scandalosas, non probatis aliis quæ occurrere possent, sub interminatione divini judicii, atque excommunicationis poená, à quá nemo posset præterquàm in articulo mortis, nisi à Romano pontifice absolvi, damnavit et prohibuit. Quod salubre opus Innoc. XI pro suâ pietate prosecutus, alias longè plures, parique doctrinæ ac diligentiæ laude selectas, nec probatis aliis, sub iisdem pœnis damnavit et prohibuit; dumque eas omnes ut minimum tanquam scandalosas et in praxi perniciosas damnandas censuit, non tantùm à libris ac prædicatione, sed ab omni etiam vitâ christianâ procul amandandas judicavit.

Atque utinam sanctissimi pontifices decretum formulis nostro usu receptis, quæque ad universas Ecclesias pertinerent, infandam doctrinam proscripsissent. Sed dum speramus fore, ut Innoc. XI tantum opus, tanto pontifice dignum, more majo

(1) Decret. Alex. VII, 24 septemb. 1665, in præfat.

« PoprzedniaDalej »