Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deinde imponit manum super eum, ac dicit:

DEUS

Oremus.

EUS, immortale præsidium omnium postulantium, liberatio supplicum, pax rogantium, vita credentium, resurrectio mortuorum: te invoco super hunc famulum tuum N., qui Baptismi tui donum petens, æternam consequi gratiam spirituali regeneratione desiderat: accipe eum, Domine, et quia dignatus es dicere: Petite, et accipietis; quærite, et inve nietis, pulsate, et aperietur vobis, petenti præmium porrige, et januam pande pulsanti: ut æternam cœlestis lavacri benedictionem consecutus, promissa tui muneris regna percipiat. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivis, et regnas Deus in sæcula sæculorum. R. Amen.

Exorcismus.

AUDI, maledicte satana, adjuratus per nomen

æterni Dei, et Salvatoris nostri Jesu

Christi Filii ejus, cum tua victus invidia, tremens, gemensque discede: nihil tibi sit commune cum servo Dei N., jam cœlestia cogitante, renuntiaturo tibi, et sæculo tuo, et beatæ immortalitati victuro. Da igitur honorem advenienti Spiritui sancto, qui ex summa cœli arce descendens, proturbatis fraudibus tuis, divino Fonte purgatum pectus, sanctificatum Deo templum et habitaculum perficiat, ut ab omnibus penitus noxiis præteritorum criminum liberatus servus Dei, gratias peren

nes Deo referat semper, et benedicat nomen sanctum ejus in sæcula sæculorum. R. Amen. Sacerdos tertio dicit Electo:

Ora, Electe, flecte genua, et dic Pater

noster.

Et Electus genuflexus orat, et dicit: Pater noster, usque ad Sed libera nos a malo inclusive.

Sacerdos subjungit: Leva, comple orationem tuam, et dic Amen.

Electus surgens respondet: Amen.

Sacerdos dicit Patrino: Signa eum.

Deinde dicit Electo: Accede.

Et Patrinus cum pollice signat Electum in fronte, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Et Sacerdos pariter facit signum Crucis in fronte ejus dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Deinde imponit manum super eum dicens :

Exorcismus.

'XORCIZO, te, immunde spiritus, in nomine

E patris, et Filii, et Spiritus sancti,

ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N.; ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit.

ERGO,

Exorcismus.

RGO, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo, et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, et

Spiritui sancto: recede ab hoc famulo Dei N. quia istum sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, Fontemque Baptismatis vocare dignatus est, et hoc signum sanctæ Crucis, quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, numquam audeas violare. Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Si, ut supra, adsint fœminæ, retrahunt se masculi in partem, et accedunt fœminæ ante Sacerdotem, et stant.

Si plures fuerint fœminæ Catechumenæ, hic et in sequentibus, Sacerdos dicat in numero plurali: Orate Electæ, flectite genua, &c. Sacerdos dicit Catechumena:

Ora, Electa, flecte genua, et dic Pater

noster.

Et Electa, genu flexo, orat, et dicit: Pater noster, &c., et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo inclusive,

Sacerdos dicit: Leva, comple orationem tuam, et dic Amen.

Electa surgens respondet: Amen.

Sacerdos dicit Patrino: Signa eam.

Deinde dicit Electo: Accede.

Et Patrinus pollice signat Electam in fronte, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Et Sacerdos pariter facit signum Crucis in fronte ejus, et dicit: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Deinde imponit manum super eam, et dicit:

DEUS

Oremus.

EUS coli, Deus terræ, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Confessorum, Deus Virginum, Deus omnium bene viventium, Deus, cui omnis lingua confitetur, et omne genu flectitur cœlestium, terrestrium, et infernorum, te invoco, Domine, super hanc famulam tuam N., ut eam custodire, et perducere digneris ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. Re. Amen. Deinde dicitur: Exorcismus.

ERGO,

RGO, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo, et vero; da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui sancto: recede ab hac famula Dei N., quia istam sibi Deus et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, fontemque Baptismatis vocare dignatus est: et hoc signum sanctæ Crucis, quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, nunquam audeas violare. Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Sacerdos dicit secundo Electæ :

Ora, Electa, flecte genua, et dic Pater

noster.

Et Electa, genu flexo, orat et dicit: Pater noster. Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo inclusive,

Sacerdos dicit: Leva, comple orationem tuam, et dic Amen.

Electa surgens, respondet: Amen.
Sacerdos dicit Patrino: Signa eam.
Deinde dicit Electe: Accede.

Et Patrinus cum pollice signat Electam in fronte, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Et Sacerdos facit pariter signum Crucis in fronte ejus, dicens: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Deinde Sacerdos imponit manum super caput Electos, et dicit:

Oremus.

EUS Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob,

DEUS
Deus, qui Moysi famulo tuo in monte

Sinai apparuisti, et filios Israel de terra Ægypti eduxisti, deputans eis Angelum pietatis tuæ, qui custodiret eos die ac nocte: te quæsumus, Domine, ut mittere digneris sanctum Angelum tuum de cœlis, qui similiter custodiat et hanc famulam tuam N., et perducat eam ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Sacerdos tertio dicit Electæ :

Ora, Electa, flecte genua, et dic Pater

noster.

Electa, genu flexo, orat, et dicit: Pater noster. Et cum dixerit usque ad Sed libera nos a malo, inclusive.

« PoprzedniaDalej »