Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dunelm. duo candelabra argentea deaurata. Item volo quod tercia pars residui omnium bonorum meorum distribuatur inter Hospitale de Gretham et ecclesias de Esyngton, Seggefeld et de Houeden, prout executores prædicti, consideratâ ipsius hospitalis et cujusdam ecclesiæ indigencia, decreverint: et quod reliquæ duæ partes per dictos executores meos expendantur et administrentur in satisfaccione fiendâ creditoribus, si quæ per me debita veraciter probari poterunt ; nec non in restitucionibus fiendis conquerentibus de injuriis et offensis de quibus veraciter constare poterit; et in alios pios usus, secundum quod executoribus prædictis pro salute animæ meæ sanius et consulcius videbitur faciendum. Hujus autem testamenti mei executores facio ordino et constituo honorabiles viros magistrum Alanum de Newerk, Johannem de Weston fratrum meum, Johannem Strech domicellum, et dominum Willielmum Ingelby. Et supervisorem administracionis fiendæ per eosdem ordino et facio Reverendissimum in Christo patrem et dominum meum dominum Thomam dei gratiâ Episcopum Dunelm., paternitati suæ humiliter supplicans quatinus intuitu obsequiorum meorum, seu saltem voluntatis meæ sibi obsequendæ, dignetur onus supervisionis hujusmodi in se assumere, et executoribus prædictis in administracione hujusmodi efficaciter impendere auctoritatem, auxilium, consilium, et favorem. In cujus Testibus honorabili viro Magistro Alexandro Bagenham bacallario in decretis, et Roberto de hoton Wellen. et Ebor. dioces.[Prob. coram Episcopi apud Derlyngton xx Sep. 1408.]

XXXIX. TESTAMENTUM ROBERTI OGILL MILITIS.'

[Reg. LANGLEY, fol. 33.]

Testamentum Domini Roberti Ogill senioris, vij die Februarii Anno Domini Millesimo cccc decimo. In primis animam meam peccatricem, quanto devocius possum, commendo et eligo corpori meo sepulturam infra Ecclesiam parochialem de Whalton, videlicet in porticu Beatæ Mariæ, quem volo ut plumbo cooperiatur meis sumptibus et expensis. Item do et lego Rectori ejusdem Ecclesiæ pro decimis meis oblitis xls. Volo eciam quod duo honesti et idonei capellani per xij annos ibidem pro

1 Sir Robert Ogle, of Ogle Castle, Knt., married Joan, daughter and co-heir of Sir Alan Heton-Lord of Bothal, the inheritance of his mother Helen, daughter and heir of Sir Robert Bertram. He was buried, not in St. Mary's Porch, at Whalton, but at Hexham, where there is a brass plate to his memory. Dugdale makes the year of his death 1409, and Hutchinson 1404; yet here is his will dated in 1410-11.

animâ meâ et Johannæ uxoris meæ, ac omnium parentum et henefactorum nostrorum, et pro animabus quibus teneor, celebraturi inveniantur, horas canonicas cum placebo et dirige singulis diebus à canone licitis præmissa dicturi et quod sua salaria de terris meis in Northmidelton, Denom, Hertwnton et Farynlawe per manus executorum meorum eisdem capellanis solvantur et quod post terminum dictorum duodecim annorum omnes terræ meæ prædictæ remaneant heredibus meis, secundum vim formam et effectum diversarum cartarum inde confectarum. Item do et lego cuilibet ordini Fratrum mendicantium in Novo Castro super Tynam xx3. seu ad valorem, secundum disposicionem executorum meorum. Item volo quod Thomas Blenkensoppe et Robertus Rauchestre sufficientes eorum corporibus, ut, decet, habeant armaturas, et duos colt', et hoc per visum executorum meorum. Item do et lego Willielmo Karre omnia terras et tenementa mea in villâ de Heton juxta Novum Castrum super Tynam ad terminum vitæ suæ. Item do et lego Willielmo Scryvane omnia terras et tenementa mea quæ habeo in Folbery ad totam vitam suam. Item do et lego Domino Johanni Claveryng duas equas cum suis sequelis. Item do et lego Roberto Ogill filio meo unum equum, anglicè vocatum Gray geldyng, et duas equas cum suis sequelis. Item do et lego Johanni Barthram' unum gladium et duas equas cum suis sequelis. Item do et lego Johanni Blenckensoppe duas equas cum suis sequelis. Item do et lego Alexandro Heron duas equas cum suis sequelis. Item do et lego Roberto Raymus duas equas cum suis sequelis. Item do et lego Thomæ Hibburn filio Roberti Hibburn de Novo Castro duas equas cum suis sequelis : et volo distribuantur per Johannam uxorem meam. Item lego diversis pontibus infra Northumbriam, et præcipuè infra dominium meum, fractis et emendandis, c solidos per visum Executorum meorum solvendos. Item volo quod nulli revenient' de pœnis et amerciamentis arriarum mearum leventur, sed in locis omnibus plenariè perdonentur. Volo eciam quod omnia debita mea de revenientibus terrarum Willielmi Heron infra ætatem ac in meâ custodiâ existentis plenariè persolvantur, quousque ad plenam ætatem pervenerit. Item do et lego cuilibet executori meo unum colt et xls pro eorum laboribus, ita quod nichil de bonis meis eis appropriant. Item do et lego residuum omnium bonorum meorum non legatorum debitis meis plenè solutis, factisque funeralibus expensis, ad maritandum seu ad matrimonia supportanda filiabus tam filiorum quam filiarum mearum secundum ordinacionem et

1 A younger son of the testator, called by the ancient and honourable name of his mother.

disposicionem uxoris meæ in vitâ suâ, et post mortem secundum disposicionem executorum meorum. Item hos facio ordino et constituo-executores meos, videlicet Dominum Johannem Claveryng militem, Johannem Barthram, Johannem Blenkensop et Dominum Willielmum Thymylby Rectorem Ecclesiæ de Parochiâ de Bottall-ut ipsi secundum ordinacionem meam faciant, et pro animâ meâ disponant, ut volunt in die judicii coram summo judice respondere. Et quod nulli omnino homini liceat hanc meam ultimam voluntatem infringere vel ei ausu temerario contraire. Set si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et omnium ejusdem apostolorum ac meam maledictionem se noverit incursurum.[Administration granted 26th Aug. to his two sons, Sir Robert Ogle, Knt., and John Barthram, the other executors renouncing.]

XL. TESTAMENTUM MAGISTRI THOME WALKYNGTON.1
[Reg. LANGLEY, f. 34. b.]

In Dei nomine, Amen. Anno Domini Millesimo cccc decimo, mensis Augusti die xijmo, Ego Thomas de Walkyngton, Rector Ecclesiæ Parochialis de Houghton, Dunolm. dioceseos, ac Archidiaconus Cleveland in Ecclesiâ Eboraci, et Domini nostri Papæ capellanus, et ipsius sacri Palacii Apostolici causarum auditor, compos mentis et bonæ memoriæ, ex gratiâ et licentiâ sedis apostolicæ specialiter licentiatus, prout in literis apostolicæ sedis inde confectis liquet evidenter; de rebus et bonis michi a Deo datis testamentum sive ultimam voluntatem meam, melioribus jure modo et formâ quibus valeo, ordino, facio et constituo per præsentes, in hunc modum. In primis, do et lego animam meam Deo et beatæ Mariæ, ac omnibus Sanctis; corpusque meum ad sepeliendum in Ecclesiâ collegiatâ sancti Johannis Beverlaci, retro altare sancti Andreæ apostoli, vel alibi, ubi duxerint Executores mei alias eligendum. Item lego in cerâ comburendâ circa corpus meum die sepulturæ meæ c3. Item lego ad distribuendum inter pauperes, die sepulturæ meæ et septimâ, xx marcas. Item lego Conventui Fratrum Predicatorum in eadem villâ Beverlaci xx. Item lego Conventui Fratrum Minorum ibidem xx. Item lego Gilda Beverlaci iiij marcas, ad voluntatem executorum meorum dividendas. Item lego summo altari Ecclesiæ Collegiata Sancti Johannis Beverlaci unum par turribilium argenteum in parte deauratum.

1 This person describes himself with great care. He was presented to the Rectory of Houghton-le-Spring in 1390.

D

Item lego ecclesiæ Cathedrali Exoniensi unum vestimentum integrum precii c marcarum. Item lego Roberto de Burton, canonico regulari de Gysburn, consanguineo meo, ad celebrandum pro animâ meâ x'. cum armilansa meâ furratâ cum bever. Item lego fratri Roberto de Burton minori, consanguineo meo, ad orandum pro animâ meâ x'. cum portiforio meo, parvâ bibliâ meâ, ac alio parvo rubio libro de Septem Donis. Item do et lego Executoribus meis messuagium meum sive tenementum meum in Beverlaco juxta ripam fluminis, alias de Beke, quod habui et habeo ex feoffamento Thomæ de Swanland, draper, Nicholai Fawconer, et Johannis Penycuk de Beverlaco; quod fuit Nicholai de Budâ, et ab illo, originaliter, emi, prout bundatur et confirmatur, ut in cartis inde confectis pleniùs continetur; ad vendendum, et precium inde receptum pauperibus errogetur, vel in celebracione divinorum convertatur. Item Johannæ Fletscher consanguineæ meæ xl. Item lego Alicia filiæ dictæ Johannæ ad maritagium suum v marcas. Item lego Elenæ relictæ Adæ Forster, consanguineæ meæ, v marcas. Item lego in convocacionem amicorum, die vij sepulturæ meæ, c marcas. Item do et lego fratri Willielmo Burn ordinis Fratrum Minorum Beverlaci, ad celebrandum pro animâ meâ et animabus omnium fidelium defunctorum per unum annum, iiij'. Item do et lego dominis Thomæ Wollor, Ricardo Tryppeok, et Roberto Chapman de Wawyn, capellanis meis, ad celebrandum pro animâ meâ et animabus omnium fidelium defunctorum per tres annos proximè post obitum meum sequentes xlviij'., ., per equales porciones, per Executores meos inter eos dividendas, ita quod transeant scolis Oxoniæ sive Cantabrigiæ, utrum voluerint. Item lego cuilibet Executorum meorum pro labore suo propter interessenc' c3. Item lego Capellanis et Clericis secularibus et regularibus in exequiis meis interessentibus, die sepulturæ meæ, x'.; ita quod dividatur cuilibet eorum juxta discrecionem executorum meorum. Item lego Cecilia consanguineæ meæ, filiæ Willielmi fratris mei defuncti, omnia utensilia domûs meæ, præter ea quæ pertinent cameræ meæ et Garderope meæ, ad orandum pro animâ meâ et animabus omnium Christi fidelium. Item volo quod, dicto die sepulturæ meæ, duodecim pauperes homines induantur togis nigri coloris cum totidem torticiis ardentibus circa corpus meum in manibus suis tenentes. Residuum vero omnium bonorum meorum non legatorum in superscripto testamento meo do et lego executoribus meis, ad disponendum pro animâ meâ, prout coram Deo voluerint respondere. Et ad execucionem præsentis testamenti mei faciendam ordino facio et constituo executores meos Adam Tirwhitte de Beverlaco, dominum Robertum Bride vicarium

chori Eccles. Colleg. S. Joh. Beverlaci, Thomam Swanland draper de Beverlaco, ac Ricardum de Ellerton clericum meum.

Dat in Camerâ principali ejusdem Thomæ in villâ Beverlaci. Testibus Willielmo Burn ordinis Fratrum Minorum Beverlaci, et dominis Willielmo Pathone, Thomâ Wollor capellanis, Thomâ Gusham, et Johanne Feliskyrk laicis.[Prob. cor. Episcopo apud Aukland, 24 Sep., 1410.

XLI. TESTAMENTUM MAGISTRI ALANI De newark.'

[Reg. LANGLEY, fol. 42. b.]

In nomine Domini nostri Jh'u Christi, Amen; Ego Alanus de Newerk Clericus, Eboracensis Dioceseos, intuens quod in hâc lacrimarum valle manentem non habeo civitatem, sed aliam inquiro, utinam de immensâ bonitate divinâ felicem, et cum cinis sim revertar in cinerem, sed quando, ubi, vel qualiter, divinæ duntaxat noticia reservatur ; ut ergo transitoria michi bona collata in pauperum recreacionem, divini cultûs augmentum, meæque et aliarum animarum salutem, laudemque majestatis divinæ, cedere valeant in futurum, condo et ordino testamentum meum in hunc modum. Lego animam meam immensæ bonitati Divinæ, gloriosæque Virgini Mariæ matri Jh'u Christi, Sancto Johanni Evangelista ac omnibus Sanctis Dei, quorum intercessionibus eternam habere firmiter credo vitam, corpusque meum sepeliendum in ecclesiâ Cathedrali Eboraci juxta altare sancti Johannis Apostoli et Evangelistæ, magistri mei, situm in parte australi, vel alibi, si mortem extra provinciam Ebor. ingrediar, secundum disposicionem pro tempore contingentem. Item lego cuilibet executori meæ ultimæ voluntatis, per me inferiùs nominato, onus executionis actualiter recipienti, pro labore suo, quinque libras argenti; et si unus majorem laborem reportaverit, juxta aliorum executorum arbitrium retribuatur sibi. Item lego omnia alia bona mea distribuenda magis pauperibus et egenis in

1 Master of Sherburne Hospital 3rd Jan., 1403: resigned in 1409—Archdeacon of Durham February 1408, upon the resignation of Thomas de Weston -resigned in the same month-an executor of the will of Bishop Skirlaw, and in that capacity superintended the finishing of the Cloister of Durham Cathedral, which had been begun by that prelate, and for the completion of which he had made a provision. From the year 1380 to 1405 Newark was included in almost every commission on the affairs of the Borders. His various preferments at the time of his death, may be gathered from his will. He was an

advocate in the Consistory Court of York, and there he died in 1412, and was buried in the Cross Aisle of the Cathedral. The inscription upon his gravestone is given by Drake in his Eboracum. His arms were argent, three saltires engrailed sable. This shield occurs among the armorial bearings in the Cloister of Durham Abbey.

« PoprzedniaDalej »