Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ecclesiæ j vestimentum de rubeo welvéto auro et serico et magnis perlis cum ymaginibus Sanctorum in tabernaculis stantibus, ditissimè brudatis; videlicet unam casulam cum ij tunicis et j capâ et ij pannis pro altari, et j albâ cum Nativitate et Passione Christi brudatâ, et j stolâ et manipulâ, quod habuit in caucione a Domino Ricardo de Biry Episcopo Dunelm. pro c libris argenti, et quia idem Episcopus pro magno Altari illud ordinavit, ille, post mortem ejusdem Episcopi, eidem Altari et Ecclesiæ illud liberè condonavit. Item in Exequiis ejusdem, corpus ejus in unâ veredâ cum vij equis usque ad valvas Cimiterii ferebatur, et ibidem, equis cum veredâ revertentibus, Milites corpus ejusdem accipientes in ulnis suis in navem Ecclesiæ inferebant, ubi solempnes Exequiæ pro eo fiebant ; et ad missam, in crastino, oblati fuerunt viij equi, iiij pro tempore guerræ cum iiij hominibus armatis et omnibus armis et apparatu eorum, et iiij pro tempore pacis; et iij panni aurei indici coloris cum floribus intextis. 'Item Ecclesia habuit nongentas et quinquaginta libras ceræ et lx torchis circa corpus ejusdem ; et statim Dominus Johannes filius ejus et hæres ejus emit a Priore et Sacristâ ilij meliores equos pro c marcis : et postea miserunt eidem Prior et Conventus iiij alios equos cum j de pannis aureis, et xij torchis, pro quibus ipse remisit alias centum marcas. Item Sacrista, de ij pannis aureis fecit unum vestimentum cum ij tunicis pro diebus Caparum et ejus anniversario. Item Aleicia uxor ejusdem Radulphi statim pos funeracionem ejusdem misit Sacristæ Dunelm. ad reparacionem Ecclesiæ c et xx libras argenti. Item eadem Aleicia pro anniversario Radulphi et suo dedit Ecclesiæ unum vestimentum cum ij tunicis et j capa et iij albis et ij stolis et iij manipulis de nigro satyn cum orariis de armis Domini Radulphi et Domini de Aldlay patris ejusdem Aleiciæ brudatis. Item dedit Priori unum lectum de nigro syndone cum eisdem armis insutis, cum cortinis et plumaribus et pluribus laneis nigris tapeciis. Item, in Testamento suo, dedit Priori et Conventui L libras argenti, videlicit cuilibet Monacho Dunelm. commoranti xxs. Item habuit Sacrista ccc libras ceræ et l torchys; et super corpus ejusdem ij pannos aureos unum rubeum cum floribus sarracenicis intextis, de

quo fecit j capam cum orario de welveto indici coloris, cum lunis et stellis brudatis, et ex alio panno nigro aureo cum ramis arborum et foliis et bestiis et albis rosis in finibus : et alios duos de serico rubei coloris, ex quibus fecit į vestimentum ad altare Beatæ Mariæ et aliud in capellâ Prioris.

XXV. TESTAMENTUM THOMÆ DE RIDELL.

(Ex Visit. Com. Pal. Dunelm. 1615.] In Dei nomine Amen. Ego Thomas de Ridell senior Burgensis Villæ Berwici super Twedam, compos mentis, die Sabbati duodecimo die mensis Januarii Anno Domini Millesimo trescentesimo quinquagesimo octavo, meum testamentum condo in hunc modum. Imprimis lego animam meam Deo et Sanctæ Mariæ ac omnibus Sanctis ; corpusque meum ad sepeliendum in cimeterio Ecclesiæ Sanctæ Trinitatis ex parte australi. Item lego summo altari Ecclesiæ Sanctæ Trinitatis

pro

decimis meis oblitis iij libras. Item lego in cerâ comburendå circa corpus meum iiij libras. Item lego circa exequias meas faciendas die sepulturæ meæ et in elemosinis pauperibus erogandis viij libras. Item lego fabricæ Ecclesiæ Sancti Andreæ xiij®. iiijd. Item lego fabricæ Ecclesiæ Sanctæ Trinitatis xiij. iijaItem lego Alexandro de Ridell nepoti meo quinque marcas. Item lego cuidam homini peregrinanti nomine meo apud Sanctum Jacobum v

Item lego Aliciæ uxori Gilberti Springe nepti meæ xxvj. vijo. Item lego fabricæ lapidei pontis de Twede apud Rokisburgh v libras. Item lego dicto ponti Lxxx bordar'. Item lego Willielmo filio Alexandri de Ridell tres solidos. Item lego Willielmo Sotherun servienti meo nj solidos. Item lego Matildæ de Chaiton ancillæ meæ nj. Item lego Agneti filiæ dicti Alexandri Ridell vs. Item lego Emmæ de Foston vs. Item lego Capellæ beatæ Mariæ de Rokesburgh centum bord’. Item lego ponti de Alvic (? Alnwic)...... Item lego in una petrâ emendâ ad ponendum supra tumulum meum ij marcas. Item lego cuilibet peregrino peregrinanti nomine meo apud Curiam Romanam in honorem Sancti Petri vj marcas. Item lego Abbati et Conventui de Kelkou—. Item lego pro probacione Testamenti hujus ij*. viija. Item lego David' de Keinbergham pro labore suo xxvj“, viija. Item lego Domino Johanni Ninepennys capellano meo pro labore suo xx®. Residuum-pono in disposicione Thomæ filii mei ut ipse inde disponat- Et hujus testamenti executores facio Thomam filium meum, Robertum de Duxfeild, David' de Kimbergham, Dominum Johannem Ninepennies capellanum ut ipsi. In cujuis- Hiis testibus Willielmo del Bothe de Norham, Johanne Braie, Patricio de Chambre, Dat—(ut supra.)

marcas.

o

XXVI. TESTAMENTUM WILLIELMI FELTON MILITIS.'

[Reg. HATFIELD, f. 33-b.] In Dei nomine, Amen. Ego Willielmus de Felton miles sanæ memoriæ et compos mentis, die lunæ proximè ante festum Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis Anno Domini Millesimo ccc quinquagesimo octavo, condo testamentum meum in hunc modum. În primis do et lego animam meam Deo omnipotenti et beatæ Mariæ et omnibus sanctis ; et corpus meum ad sepeliendum in Ecclesiâ beati Johannis Baptistæ de Edlyngeham. Item pro oblacione xle. Item pro lumine circa corpus meum in die sepulturæ meæ c solidos. Item do et lego Isabellæ uxori meæ quinque discas argenti et unum calicem argenti. Item do et lego Domino Petro Vicario de Edlyngeham xx®. Item do et lego totum residuum bonorum meorum mobilium et immobi-lium et omnia michi debita per quoscunque, Domino Willielmo filio meo, debitis meis plenariè solutis. Et ad hæc fideliter exequenda et adimplenda hos executores meos ordino facio et constituo, predictum Dominum Willielmum de Felton filium meum et heredem, Isabellam uxorem meam et predictum Dominum Petrum Vicarium Ecclesiæ de Edlyngham. His Testibus Willielmo Clerk, Willielmo Zole ac Willielmo de Crokisdon et aliis.

XXVII. TESTAMENTUM JOHANNIS DE COUPLAND.?

(Reg. HATFIELD, .] In nomine Summæ et Individuæ Trinitatis, Patris Filii et Spiritus Sancti, Amen. Ego Johannes de Coupland, de mandato Domini nostri Regis Angliæ jam ad partes longinquas iturus, tempus reditûs mei ad partes istas penitus ignorando, et quicquid ante regressum meum michi evenire contigerit, de bonis meis ordino, et testamentum meum nuncupatorium condo in hunc modum. In primis lego animam meam Deo omnipo

i Sir Win. de Felton was possessed of large estates in Northumberland, and was much employed by King Edward III. in the military services of the Borders. In 1333 and 1335 he was commanded to array the men of North Tynedale. In 1336 he occurs as Constable of Roxburgh Castle and Sheriff of that county, offices which he held for some time afterwards. In 1343, a pension of £20 per annum for his services was granted to him and his heirs, to be paid out of the Customs of Newcastle. His name occurs in the Scotch Rolls for the last time, 15th May, 1347, when he was constituted Justiciary of those parts of Scotland in the possession of England. Whilst Constable of Roxburgh, he expended! £2,386 12s. 41. of the public money in the repairs of the Castle. Hatf. f. 151.

2 The identical person who took David, King of Scotland, prisoner at the battle of Neville's Cross.

and (says a marginal note opposite to the will, in the hand-writing of Roger Dodsworth,) tooke the King of Skotts nyghe Durham." Coupland did not, as has been stated, here first emerge from obscurity. He was by birth a man of rank and property. In 1339, seven years

“ Iste

[ocr errors]

before the battle of Neville's Cross, his services upon the Borders had obtained for him a pension of £20 per annum, out of the manor of Eurington, in Berwickshire. Twice in 1343 and again in 1344, he was a Commissioner of Truce or Array : but greater rewards and honours awaited him. Ridpath states, without giving his authority, that, for his services upon the field of Durham, he received a pension of £500 per annum. The Rotuli Scotiæ, after this period, make frequent mention of his name, first as Constable of Roxburgh Castle and Sheriff of the Shire, next as “Custos" of Berwick upon Tweed, and then as Constable and Sheriff of Roxburgh again. In 1353, he held, among his other offices, the Shrievalty of Northumberland, and in that capacity, by a singular coincidence, received at Newcastle David, King of Scotland, on his road home, after a captivity of seven long years. He died before 26th Jan., 1364. The preamble to his will alludes to some distant expedition which he was upon the point of undertaking, and it would appear that the time allowed him for making the necessary preparation was extremely limited, as he merely makes a nuncupatire disposition of his effects. The Rotuli Scotiæ, however, make fre. quent mention of him at this very period as stationed at Berwick, and they record no command to him to quit his official duties. At all events, he died at home, and was buried in the church of Carham, from whence, by licence of Bishop Hatfield, at the petition of Joan, his widow, his body was removed for final sepulture to the Priory of Kirkham, in Yorkshire. To the information which we already possess, relative to the battle of Neville's Cross, may be here added, with propriety, the following original letter written by the Prior to the Bishop of Durham, a few days after the conflict, and hitherto unpublished. The etymological reader will smile when he is told by the Prior that Fyndon Hill, at which the battle terminated, had been originally so called in anticipation of this very event. Fyndonne-Fyn donnè— Finis datus, for the writer is armed both with French and Latin in proof of his point:

LITERA DIRECTA EPISCOPO DE CONFLICTU AD NEVILE CROYS. Reverende--Licet à personis quampluribus super his, quæ gesta sunt per crudelem gentem Scottorum in partibus Angliæ, paternitati vestræ, Reverende, diversas literas dirigi supponamus, cupientes tamen ad augmentum gaudii prout nos conceperimus præmissa fieri vestrum animum recreare, ad vestræ dominacionis audienciam deducimus per presentes. Scoti igitur supradicti, paulo post festum Sancti Michaelis Archangeli, in summâ elacione constituti cum eâ multitudine armatorum el peditum cui, sicut postmodum audivimus a quibusdam de eisdem, totam gentem tam Franciæ quam Angliæ non credebant posse restitisse, et si vires suas unanimiter conflavisset, partes Angliæ invadentes eas incendiis et feralibus gladiis circumquaque, per quas fecerunt transitum, crudeliter devastarunt, vix parcentes sexui aut ætati, et inter mala hujusmodi quæ atrociter committebant in Fortalicium de Lydel cujus custodiam habuit Dominus Willielmus de Selby ceperunt interfectis omnibus quotquot in eodem fuerunt inventi: postmodum vero, apud aliud Fortalitium, quod vocatur Haydenhall juxta Corbrig Scottis se transferentibus, illud reservatâ vitâ inhabitancium redditum fuit eis. Deinde vero, continuando dietas, die tali Octobris venerunt circa horam quasi nonam prope villam Dunolm. super moram de Bello Redditu, ostendentes se per dispositas acies quasi parati unanimiter ad pugnandum. Sed statim, sine plure, se ad manerium nostrum de Bello Redditu convertebant, per noctem iliam totam infra parcum, nullo eorum extra remanente sicut sub certitudine habuimus, pernoctarunt; Venerabili Patre Domino Archiepiscopo Eboraci et

tenti et omnibus sanctis ejus, et corpus meum ad sepeliendum ubi permissione divinâ contigerit ordinari. Item do et lego omnia bona mea mobilia et immobilia ubicunque fuerint inventa Johannæ uxori meæ et Rogero Corbet, ut ipsi conjunctim et divisim inde ordinent et disponant prout secundum Deum animæ meæ saluti melius viderint expedire. Volo insuper et concedo quod ipsi quibuscunque creditoribus meis et aliis quibus obligatus sum, de bonis prædictis congruè satisfaciant, ut tenentur; et debita mea quæcunque prosequantur exigant atque levent, prout secundum Deum et justitiam melius videbitur expedire. Hujus autem testamenti mei prædictos Johannam et Rogerum conjunctim et divisim, ut præmittitur, ordino, facio et constituo executores. Actum infra Castrum de Werk Dunolmensis dioceseos ix. die mensis Octobris Anno Domini Millesimo ccc. quinquagesimo nono, in presentia dictorum Johannæ et Rogeri ac Roberti Atte Milne de Werk, Johannis de Clyderhowe et Rogeri Clerc, testium ad præmissa specialiter vocatorum.

aliis Magnatibus qui cum eo fuerant, de quorum nominibus, per alios pleniùs quam per nos, vos credimus certiorari debere, infra parcum vestrum de Aukeland eadem nocte se collocantibu occultè. Porro, in crastino die, videlicet xvij Octobris, nostratibus usque Moram de Bello Redditu, de quo premittitur, declinantibus, Scotti hoc audientes, se super eandem Moram juxta parcum nostrum ad pugnandum, aciebus dispositis, paraverunt : unde ab horâ quasi terciâ usque ad horam nonam remanserunt partes, vexillis erectis, inter Civitatem Dunelm. et manerium predictum de Bello Redditu, modico existente spacio inter eas, quâ quidem horâ, ad incrementum gaudii Ecclesiæ Anglicanæ populi, eædem partes utrobique durè acerbè et validè acriter conflixerunt. Sed, benedictus Altissimus in cujus manu sunt corda Regum, ac, prout si placet vulnerat et medetur, dejicit et exaltat, Scottos Anglici cum triumpho mirifico superarunt, incolis partium borialium, quos diu Scotti oppresserant, ad optatæ liber. tatis guadia restitutis. In quo quidem conflictu David se dicens Regem Scociæ captus est, cum sagittà in facie graviter vulneratus : multis vero de valentioribus totius terræ Scocia interfectis et jacentibus super moram de Bello Redditu miserabiliter denudatis, quorum personas et numerum certitudinaliter vobis nescimus exprimere ; quos tamen per alios satis habebitis expressos. Multi vero capti sunt, quorum unus, non tamen valentior sed reverâ malivolentior est, Willielmus Douglas ; cujus et aliorum nomina vobis in cedulâ inclusâ presentibus destinamus. Pauci de nostris in dicto mortui sunt conflictu. Locus ille in quo bellum de quo superiùs fit mentio est commissum, inter civitatem Dunol mensem et quendam monticollum qui vocatur Fyndonne noscitur situari ; qui quidem monticulus a quodam presagio sumpsisse nomen creditur, cum posse dicatur verisimiliter Fyndonne quasi finem dans, vel finem dandus. Nomen enim ut tenet communis opinio, discidio miserabili quod per multa annorum curricula inter Anglos et Scottos invaluit, Ipsius cooperante potentiâ quæ nullis est inclusa limitibus, conjicitur finis dari. Brit. Mus. Faustina A. 6. f. 47.

« PoprzedniaDalej »