Obrazy na stronie
PDF
ePub

tisicum . Historiæ Pompeii Trogi . Prosper de Contemplativa et Activâ Vitâ . Origines super Vetus Testamentum . Julius Pomerius . Tertullianus . Sidonius Sollius Panigericus . Breviaria II . II Antiphonaria . I Gradale · II Libri in quibus ad Matutinas legitur . Vitas Patrum . Vita Egyptiorum Monachorum . Diadema Monachi . Enchiridion Augustini . Gregorius super Ezechielem . Beda super Cantica Canticorum , Dialogus . Paradisus. Hystoria Anglorum. Ambrosius de Josepho : De Penitentia: De morte Fratris . Libri Confessiomum Sancti Augustini . III Missalia . Martyrologium et Regula.”)

II. ORNAMENTA RANULPHI EPISCOPI.? In exequiis Ranulphi Episcopi habuit Ecclesia (Dunelm.] ex Capellâ ejusdem, iiij capas, unam cum multis parvis perlis, aliam viridem cum magnis grifonibus, quæ dicitur capa Sancti Cuthberti, quia in eâ delatus fuit de parvâ Ecclesiâ usque in Chorum tempore istius Ranulphi Episcopi; alias duas cum magnis pavonibus; et unam casulam indici coloris cum largis orfrays ; cum stolâ et manipulâ cum magnis Archangelis brudatis: et duas albas cum pavonibus; thuribulum unum argenteum: et, sicut habetur in gestis Episcoporum, addidit etiam ornamentis Ecclesiæ magna dorsalia quæ quondam pendebant ex utrâque parte Chori, et etiam pallia, capas, casulas, tunicas quoque et dalmaticas. Post cujus mortem fracta fuerunt sigilla ejusdem et Sancto Cuthberto oblata.

III. ORNAMENTA GAUFRIDI EPISCOPI.3

In exequiis Galfridi Episcopi habuit Ecclesia [Dunelm.] funeralia ejusdem ; et, de Capellà, unam capam quæ dicebatur Zaphirus ; et unam nigram casulam spissam; et unam Albam ni..gram cum minutis lineis aureis; stolam et manipulam nigras, eodem modo lineatas; et thuribulum unum argenteum ; et cetera quæ pertinent ad Episcopi Capellam . Et, post obitum ejusdem, fracta fuerunt ejus sigilla et Sancto Cuthberto oblata.

1 Many of these books are still preserved in the Library of the Dean and Chapter of Durham.

2 Ralph Flambard, Justiciary and Procurator-General under William Rufus-consecrated Bishop of Durham in 1099, having, as is reported, purchased the See for one thousand marks--the builder of F'ramwellgate Bridge, Norfram Castle, Kepier Hospital, &c.-lied in 1128; buried in the Chapter House.

3 Galfrid Rufus, Chancellor of England, consecrated Bishop of Durham, 6th Aug., 1133-built the presen Chapter House of Durham, in which he was buried in 1140.

IV. CAPELLA HUGONIS EPISCOPI.'

In exequiis Hugonis Episcopi habuit Ecclesia [Dunelm.] equos deferentes corpus ejusdem et Capellam a Manerio suo de Houedon usque Dunelmum ; et, ex Capellâ ejusdem, unam Crucem et unum Calicem pariter ex auro puro ; unum annologium argenteum et deauratum ; mitram et baculum et sandalia et cætera Episcopalia ; et ix casulas, quarum prima de rubeâ samete nobiliter brudatâ cum laminis aureis et bizanciis et multis magnis perlis et lapidibus pretiosis, secunda eciam rubea, et tercia nigra cum grifonibus et stellis deauratis et lapidibus pretiosis: aliæ sex de samete diversi coloris ; iij stolæ et iij manipulæ, quarum una stola et manipula rubeæ cum Regibus et Turribus brudatæ; v capæ quarum una est rubea, et altera alba, brudatæ cum grifonibus et stellis, tertia nigra et quarta viridis, brudata cum foribus et stellis, quinta nigra cum orariis tantum deauratis ; x albæ brudatæ, quarum prima rubea cum aquilis deauratis duo capita habentibus in parvis rotis, secunda rubea cum grifonibus et foribus in magnis rotis, tertia magna viridis cum grifonibus, quarta indici coloris cum grifonibus leonibus et floribus in parvis rotis, quinta et sexta viridis coloris una cum liniis et floribus, et altera cum Apostolis ; duæ de samete, una rubea et altera nigra, cum largis orariis deauratis, duæ nigræ brudatæ quæ dicuntur Sandales ; et unum Thuribulum magnum argenteum et deauratum ; duo candelabra parva argentea ; quatuor lintheamina pro Altari subtiliter consuta, ij sine frontellis et tertium cum frontellâ brudatâ cum ymagine Sanctæ Trinitatis et xij Apostolis deauratis, circa quorum capita sunt perli insuti, et quartum cum frontello de serico . Fecit eciam in Ecclesiâ, coram altari, tria ex argento baccilia cum unciis suis argenteis, cristallis mixtim insertis, dependi, in quibus lumina, die noctuque, perpetuo ardentia, ob venerationem Sancti Patris Cuthberti et Reliquiarum lucerent; alia quoque in circuitu Altaris ad instar coronæ super candelabra poni, quæ, Majoribus Solempniis accensa, Ecclesiam suis fulgoribus irradiarent : ad quæ sustinenda, per ipsum Hugonem Episcopum et Priorem et Conventum, medietates valoris annui Ecclesiarum de Biwell et Edlingham cum aliis redditibus Sacristariæ sunt assignatæ. LIBRI DICTI HUGONIS EPISCOPI . Habet etiam Ecclesia, ex dono dicti Hugonis Episcopi, unum librum Pontificale; unam Bibliam in iiij magnis voluminibus ;' aliam Bibliam in duobus voluminibus ; Decreta ; iij paria Sententiarum ; iij Psalteria glosata, et iij non glosata ; iij paria Epistolarum Pauli glosata ; Moralia in tribus voluminibus; Scolasticam Historiam; Gregorianum; iiij Evangelistæ glosatæ in diversis voluminibus ; Johannes glosatus ; Quinque Libri Moysi glosati ; Exodus glosatus ; xij Prophetæ glosati ; Ysaias glosatus ; Liber Evangelicarum Expositionum ; Sedulius ; Epistolæ Petri Blesensis ; Ductus est Jhesus in Desertum; Decreta Yvonis; Itinerarium Clementis ; Ysidorus Ethimologicus; Ambrosius de Officiis; Solinus de Mirabilibus Mundi ; Liber Unde Malum; Johannes Cornubiensis de Homine Assumpto ; Sermones Petri Ravennatis; Tullius de Amicitiâ ; Evangelium Nichodemi; Tria Benedictionalia ; Unum Missale ; Mappa Mundi ; Duo Prisciani ; Retoricæ duæ ; Claudius Magnus; Versus Moysici Monachi ; Vita Orni Simplicis; Abbreviatio Scolasticæ Historiæ; V Antiphonaria, et iiij gradalia.

| Hugh Pudsey, Archdeacon of Winchester, and Treasurer of York Cathedral, consecrated Bishop of Durham by the Pope in 1153, when only twentyfive years of age- Earl of Northumberland and Sadberge- Justiciary of England-Governor of Windsor Castle-the builder of the Galilee in Durbam Cathedral, and the city walls-died at Howdon, in 1195, and was buried in the Chapter House.

v. CAPELLA PHILIPPI EPISCOPI.?

In exequiis Philippi Episcopi habuit Ecclesia (Dunelm.] funeralia ejusdem, et, ex Capellâ ejusdem, mitram et baculum et cætera Episcopalia . Item vj capas brudatas ; ij rubeas, unam cum magnis leonibus, alteram cum stellis, et avibus duo capita habentibus ; et ij nigras, unam cum liliis, alteram cum equitibus ; quintam viridem cum mediocribus leonibus et floribus ; sextam albam cum avibus duo capita habentibus ; ij casulas rubeas brudatas, j cum laminis aureis et lapidibus preciosis, alteram quæ dicitur arbor ; iiij albas brudatas, quarum una rubea cum Apostolis, circa quorum capita sunt perli brudati ; et ij rubeæ cum Apostolis, quarta viridis cum parvis liniis ; stolam et manipulam brudatas cum Episcopis. Post obitum ejusdem fracta fuerunt ejus sigilla et Sancto Cuthberto oblata.

1 This magnificent book, and several others here enumerated, are still preserved in the Library of Durham Cathedral.

2 Philip de Pictava, a native of Aquitaine-consecrated Bishop of Durham at Rome, 13 June, 1197,-supported King John in his resi ance to th ee of Rome, and dying in 1208, under excommunication, was buried in unconsecrated ground. His body was alterwards removed into the Chapter House.

VI. CAPELLA RICARDI PRIMI EPISCOPI.' In exequiis Ricardi, Primi, habuit Ecclesia [Dunelm.] ejus funeralia ; et, de ejusdem Capellâ, ij capas, unam bisdmata, quæ dicitur curta, rubea samette ; j casulam rubeam de samette, quæ dicebatur Marrays"; mitram et baculum, et cetera quæ pertinent ad Capellam. Item, unum annulum aureum Pontificale ; et in die sepulturæ ejus fracta fuerunt sigilla ejusdem et Sancto Cuthberto oblata.

VII. CAPELLA RICARDI SECUNDI EPISCOPI.3 In exequiis Ricardi, Secundi, Episcopi, habuit Ecclesia [Dunelm.] funeralia ejusdem ; et, ex ejus Capellâ, unam casuTam brudatam de viridi samette ; ij albas, unam nigram brudatam cum vineâ in quâ sedent aves; et aliam de serico non brudatam ; mitram et baculum ; et cætera Capellæ pertinentia Post ejus obitum sigilla ejus fuerunt fracta et Sancio Cuthberto oblata.

VIII. CAPELLA NICHOLAI EPISCOPI.!

In exequiis Domini Nicholai Episcopi habuit Ecclesia [Dunelm.] equos, deferentes corpus ejusdem Patris, et unum equum ferentem ij cistulas cum Capellâ ejusdem, viz. cum unâ casulâ de rubeo samette, cum largis orariis et multis magnis lapidibus preciosis, in quâ celebratur in Die Palmarum; et cum ij tunicis de eodem Panno cum pluribus orfrays et liliis deauratis brudatis ; et j capâ, stolâ et manipulâ, et unâ rubeâ albâ brudatâ ; et j calice cum lapidibus pretiosis in pede ; et j thuribulo argenteo cum pluribus aliis Ecclesiæ ornamentis.

1 Richard de Marisco, Chancellor of England, consecrated Bishop of Durham iu 1218---died at Peterborough in 1226_buried in the Chapter House of Dur. ham. His prodigality left the see encumbered with a debt of £11,000.

2 The name of the Bishop in French.

3 Richard Pauper, or Poor, Bishop of Salisbury, translated to the See of Dur. ham-died in 1237. His heart was buried at Tarrant, in Dorsetshire, a monastery which he had founded, and in which he expired. His body was removed to Durham, and buried in the Chapter House.

* Nicholas de Farnham, Physician to the Queen, Bishop of Durham from 1241 to 1249. In the latter year he resigned his See, aud dying at Stockton in 1257, was buried in the Chapter House of Durham Cathedral.

IX. TESTAMENTUM MARTINI DE SANCTA CRUCE,

MAGISTRI HOSPITALIS DE SHERBORN.

(From the original Probate among the Muniments of Sherborne Hospital.}

Omnibus præsentes literas visuris vel audituris W. Dei Gratiâ Dunelmensis Episcopus æternam in Domino salutem . Ad universitatis vestræ noticiam volumus pervenire quod nos Testamentum bonæ memoriæ quondam Domini Martini de Sanctâ Cruce coram nobis legitimè probatum vidimus, inspeximus, non cancellatum non abolitum nee in aliquâ sui parte viciatum, set integrum, in hæc verba. In nomine Patris et Filii et Spiritûs Sancti Amen. Ego Martinus de Sanctâ Cruce condo testamentum meum in hunc modum. In primum commendo Deo et Beatæ Mariæ et omnibus Sanctis animam meam : corpus meum humandum in cimiterio Fratrum Minorum proximorum ubi contigerit me mori ; nisi moriar ad aliquam Ecclesiarum mearum, vel apud Eboracum vel Schyreburn, et tunc eligo ibi sepulturam . Si sepultus fuero in Cimiterio Fratrum Minorum lego ibidem centum solidos: si apud Eboracum, Capam meam de rubeo samito cum vestimento bruddato integro et Casulâ de samito rubeo qualitercunque contingat de me : si apud Schireburne capain meam de

panno

ad

aurum scilicet Baudekin cum vestimento plenario de panno Yspaniæ ad aurum : et hæc volo ut ibi remaneant in meam memoriam qualitercunque res se habuerit . Item assigno quadraginta marcas decem Capellanis celebrantibus decem Annualia et Placebo et Dirige singulis diebus cum ix. Lectionibus et Commendacione : et celebrent de quocunque Sancto, secundum disposicionem Executorum meorum Ita tamen quod in singulis missis dicant specialem Collectam pro animâ meâ et generalem pro omnibus defunctis . Et quia Ordo Cysterciensis et Ordo Fratrum Predicatorum, de speciali gratiâ concesserunt facere pro me post mortem sicut pro Fratre sui Ordinis per cartas suas quæ debent inter seripta mea inveniri ; volo quod Cartæ ad Capitula generalia deferantur et singulis Ordinibus dentur decem marcæ ad pitanciam, in absolucione animæ meæ et remissione pecatorum meorum Fratribus etiam Minoribus in Provinciali Capitulo dentur centum solidi et Carta Ministri Ordinis Provincialis ei restituatur qui pecuniam solverit in formâ predictâ . Ad obsequia vero mea facienda die obitùs mei, assigno viginti marcas

Ad anniversarium meum singulis annis ubi cadaver meum requiescet faciendum, ad pitanciam Fratrum vel Vicariorum si Eboraci obiero volo quod decem solidi imperpetuum assignentur, et ad hoc assigno duodecim marcas Domino Regi Henrico bosancia et obolos de

« PoprzedniaDalej »