Obrazy na stronie
PDF
ePub

populum in se vitæ novitate convertet. Justitiæ post A ergo maculas prudentia immensurata perducet. Quihæc virtus est.

CAPUT IV. De justitia.

Quid est justitia, nisi naturæ tacita conventio, in adjutorium multorum inventa? Justitia non nostra constitutio, sed divina lex est, vinculum societatis humanæ. In hac non est quod æstimemus quid expediat: expedit tibi, quidquid illa dictaverit. Quisquis ergo hanc sectari desideras, Deum time prius et ama, ut ameris a Deo. Amabilis eris Deo, si in hoc illum imitaberis, ut velis omnibus prodesse, et nulli nocere. Et tunc te justum virum appellabunt omnes, sequentur, venerabuntur et diligent. Justus enim ut sis, non solum non nocebis, sed etiam nocentes prohibebis: nam nil nocere, non est justitia, sed abstinentia alieni est. Ab his ergo incipe, ut non auferas, ut ad majora proveharis, et aliis ablata restituas. Raptores quoque ipsos ne aliis timendi sint, castiga et cohibe. Ex nulla vocis ambiguitate coutroversiam nectes, sed animi qualitatem speculare. Nihil tibi intersit, an firmes, an jures. De fide et religione scias agi, ubicunque de veritate tractatur: nam si jurejurando Deus invocetur, et non invocanti testis est, tamen non transies veritatem, ne justitiæ transeas legem. Quod si aliquando coarcteris uti mendacio, utere non ad falsi, sed ad veri custodiam b; et si contigerit fidelitatem mendacio redimi, non mentieris, sed potius excusaberis: quia ubi honesta causa est, justus secreta non prodit, tacenda enim tacet, loquenda loquitur: atque illi aperta, et secura tranquillitas, ut dum alii vincantur a malis, vincantur ab illo mala. Hæc ergo si studere curaveris, lætus et intrepidus cursus tui finem exspectabis, prospicies hæc tristia hujus mundi hilaris, tumultuosa quietus,

extrema securus.

CAPUT V.

De mensura et moderatione prudentiæ.

Ilis ergo institutionibus observatis, quatuor virtutum species perfectum te facient virum, si mensuram rectitudinis earum æquo, vivendi fine servaveris. Nam si prudentia terminos suos excedat, callida et pavida commiseris, investigator latentium, et scrutator qualiumcunque noxarum ostenderis, notaberis timidus, speciosus forte, suspiciosus], attentus semper aliquid quærens, semper aliquid timens, semper aliquid dubitans, et subtilissimas suspiciones suas ad animi tui apprehensionem impingas. Monstraberis digito astutia plenus versipellis, e simplicitatis inimicus, contemplaterqze culparum et postremo uno nomine vocaberis a cunctis, malus homo. In has

a Caute lege nam multum interest inter simplicem assertionem et juramentum. Et hoc sane opus est religionis illud non. Forsan hyperbolice ita locutus est, quod vir probus atque perfectus. Est est, Non non, nisi major adsit necessitas, contentus esse debet, ut Christus monet in Evangelio.

b Caute ista lege: nam certum est, mendacium

B

C

D

cunque in illa mediocri lance persistit, nec obtusum in se aliquid habeat, nec versutum.

CAPUT VI.

De moderanda fortitudine.

Magnanimitas autem si se extra modum suum extollat, faciet virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum: et in quascunque extollentias dictorum actorumque, neglecta honestate, festinum; qui momentis omnibus supercilia subrigens, et bestiarius etiam quieta excitat, alium ferit, alium fugat. Sed quamvis audax sit impugnator, tamen multa extra se valentia ferre non poterit. Sed aut miserum appetit finem, aut ærumnosam sui memoriam derelinquit. Mensura ergo magnanimitatis est, nec timidum esse hominem, nec audacem.

CAPUT VII.

De modo temperantiæ.

Continentia deinde his terminis astringat cave ne parcus sis, ne speciose et timide manum contrahas. Ne in minimis quoque speculum ponas. Nam talis et tam circumcisa vilis putabitur integritas. Hac ergo mediocritatis linea continentiam observabis, ut nec voluptati deditus, prodigus et luxuriosus appareas nec avara tenacitate sordidus aut obscurus exsistas.

CAPUT VIII.

Qualiter sit moderanda justitia.

Justitia postremo eo mediocritatis tibi itinere regenda est, ut nec ductu jugiter [Al. turpiter] levi immotam semper animi rationem negligentia subsequatur. Dum neque de magnis, neque de minimis errantium vitiis corrigendi curam geris, sed neque licentiam peccandi, aut illudentibus tibi blande, aut illudentibus proterve permittis, neque rursus nimia rigiditate et asperitate, nil venis aut benignitati reservans, humanæ societati durus appareas. Ita ergo justitiæ regula tenenda est, ut reverentia disciplina ejus neque nimia negligentiæ communitate despecta vilescat, neque severiori atrocitate diuturna gratiam humanæ amabilitatis amittat.

Conclusio præmissorum.

Si quis ergo vitam suam ad utilitatem non tantum pariat, sed multorum inculpabiliter componere desiderat, hanc prædictarum virtutum formulam pro qualitatibus temporum, locorum, personarum atque causarum sequatur: eo mediocritatis insistens, quo per abrupta altrinsecus præcipitia, aut ruentem corporis devitet insaniam, aut efficientem puniat ignaviam c.

quantumvis officiosum, nunquam esse licitum. Vide S. Thomam 2. 2. quæst. 110, art. 3, et Sixtum Senensem lib. v, Bibl. annot. 107.

In ms. Codice his verbis desinit hoc opusculum: Aut deficientem contemnat invidiam, ut observat laudatus editor Bucherianus.

OPUSCULUM II.

LIBELLUS DE MORIBUS.

mines, bene autem loqui nesciunt; non quod merearis, sed quod solent ipsi. Homines de té mala loquuntur? Si merito, non quod loquuntur molestum est, sed quod non mentiuntur. Si immerito? Innocentia mea nunc maxime gaudeo; apparet enim illos vera objecturos si possent. Non es in patria tua? Patria tua est, ubicunque bene es; illud enim per quod bene est, non est in loco, sed in homine. Nihil magnum, nisi magno animo despicias. Quæ sunt maximæ divitiæ? Non desiderare divitias. Quis plurimum habet? Is qui minimum cupit. Quid est dare beneficium? Deum imitari. Honestius est cum judicaveris amare, quam cum amaveris judicare. Dissensio ab alio incipiat, a te autem reconciliatio. Succurre pau

1. Omne peccatum actio est. Actio autem omnis Alis displicere, est laudari. Male de te loquuntur hovoluntaria est tam honesta quam turpis; ergo voluntarium est omne peccatum. Tolle excusationem ; nemo peccat invitus. Educatio et disciplina mores faciunt; et id unusquisque sapit, quod didicit. Itaque bona consuetudo excutere debet quod mala instruxit. nihil interest quo animo facias quod fecisse vitiosum est, quia facta cernuntur, animus vero non videtur. Nulla autem laus est non facere quod facere non possis. Quid homini est inimicissimum? Homo. Libenter feras quod necesse est; dolor patientia vincitur. Exspecta quo nunquam pœniteas. Non quam multis placeas, sed qualibus stude. In hoc tantum incumbe, ut libentius audias quam loquaris. Multos vitam differentes mors juncta prævenit. Itaque omnis dies velut ultimus judicetur. Tristitiam, si potes, ne B pertati, amicorum, imo occurre. Amicos secundæ res

admiseris; sin minus, ne ostenderis. Amico secreto admone, palam autem lauda. Verba rebus, non personis æstimanda sunt. Oratorem te puta, si tibi ante omnes quod oportet persuaseris. Ut licentiosa mancipia animi, imperio coerce linguam, ventrem et libidinem. Quod tacitum esse velis, nemini dixeris. Si tibi non imperasti, quomodo ab alio silentium speras? Ridiculum est aliquem odio nocentis innocentiam perdere.

II. Monstro similis est avaritia senilis. Quid enim stultius est, quod dici solet, quam via deficiente viaticum augere? Omnes infantes terra nudos excipit. Non pudet te fortius nasci quam vivere? Quid dulcius quam habere amicum cum quo audeas ut tecum omnia loqui? Magnarum virium est negligere lædentem. Quid sis interest, non quid habeas. Nondum es felix si te turba non deriserit. Si vis beatus esse, cogita hoc primum, contemnere et contemni. Prius quam promittas deliberes; et cum promiseris, facias. Id agas, ne quis merito te oderit; et si nullos inimicos tibi faciet injuria, multos facit invidia. Solitudinem quæret, qui vult cum innocentibus vivere, optimus ergo animus et pulcherrimus cultor Dei est. Abstinebis ab alieno matrimonio. Præstabis parentibus pietatem, cognatis indulgentiam, omnibus æquitatem. Devitabis crudelitatem, et ministram crudelitatis iram. Non aliter vivas in solitudine, aliter in foro. Nihil petas, quod negaturus fuisti: nihil nega

parant, adversæ certissime probant. Pejora sunt tecta odia quam aperta. Itaque te minus loquax inimicus offendit quam tacitus. Mira ratio est, quæ non vult prædicari quod gaudet intellegi. Ignosci amat, qui quod odit ostendit. Eleemosyna non tam accipientibus quam dantibus prodest. Et spes præmii solatium sit laboris. Quæ est maxima egestas? Avaritia. Pecuniæ imperare oportet, non servire. Nullum conscium peccatorum tuorum magis timueris quam temetipsum. Alium potes effugere, te autem nunquam. Quis est pauper? Qui sibi videtur. Qui a multis timetur, multos timet. Infelicem erige, submitte felicitatem. Vera felicitas innocentia est. Nequitia ipsa sui pœna est Mala conscientia sæpe tuta C est, secura qui exitum cogitabit. Beneficii accepti nunquam oportet oblivisci; dati, protinus.

IV. Inhonesta victoria est, suos vincere. Satis est pœnarum, potuisse punire. Inimicitias tarde suscipe, amicitias exerce moderate. Simultates depone. Imago animi sermo est. Qualis vir, talis oratio. Magna res est vocis et silentii temperamentum. Qui æquo animo malis immiscetur, malus est. Neminem laudaveris, neminem cito accusaris : semper puta te cum diis testimonium dicere. Vitium est omnia credere, vitium nihil credere. Utendum est divitiis, non abutendum. Nullum putaveris locum sine teste. Excusationem quærere, vitium. Fortior est qui cupiditatem vincit quam qui hostem subjicit. Est difficilli

bis quod petiturus fuisti. Pacem cum hominibus ha- D mum, se ipsum vincere. Inique irascitur, qui suis

bebis, cum vitiis bellum. Hoc habet omnis affectus, ut in quod ipse insanit, in id putet etiam cæteros furere. Maximum in eo vitium est, qui non melioribus vult placere, sed pluribus. Vis omnibus esse notus? prius effice ut neminem noveris. Bonum est non laudari, et esse laudabilem. Stultum est timere quod vitare non potes.

III. Male opinentur de te homines, sed mali. Ma

irascitur. Amare sic incipe, tanquam non liceat desinere. Magnarum rerum etiam si successus non fuerit honestus est ipse conatus. Nobilitas animi est generositas sensus; nobilitas corporis, generosus animus. Honestior est quem senectus ad otium returit, quam quem in otio invenit, et tunc incipit laborare. Turpe spectaculum præbet animus æger. Nunquam sit tristis facies tibi in commodo alterius.

damnantis est calamitas.

Homo sum: commodo devitabo secundarum rerum A facit. Merito damnari, pœna est : damnatio immerita, invidiam? Si felicitatem jactaveris, cum multis dives eris. Quomodo optime potentiam tuebor? Impotentia occasionis. Locum tenet innocentiæ proximum confessio. Ubi confessio, ibi remissio. Iræ severitas in vitio est. Boni judicis est dispensare, non tantum quid damnandum sit, sed quatenus. Proximus justitiæ modus, severitas.

VI. Si aliquid cogitaveris, cito apparebit conversantibus. Videri vis ab omnibus? nunquam bonæ honestatis simulatio longa est. Quod de alienis tractas, ex tuis judices. Multi sunt obligandi, pauci offendendi; nam memoria beneficiorum facilis est, injuriarum tenax. Objurgationi semper aliquid blande admisce; facilius enim penetrant verba quæ molli vadunt via, quam aspera; nemo enim se mutat, quia mutari se desperet. Quoties scribens aliquid dicturus es, scito morum tuorum te hominibus chirographum dare. Qui in servos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alienos sibi defuisse. Qui nescit tacere, nescit loqui. Facilius est B pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam. Bonus fruitur bona conscientia. Malis hominibus tutissimum est cito fugere. Nulla pusilla domus, quæ multos amicos capit. Scire uti paupertate, maxima felicitas. Acuit intentio, frangit animum remissio. Nunquam scelus scelere vincendum est. Bonus vir est qui eo perduxit affectu animum, ut non tantum peccare non velit, sed etiam non possit. Regnantibus pejus multo periculum quam his qui judicantur; hi enim singulos timent, illi universos. Nunquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis ægritudo efficit infirmum? Nunquid dives in opibus suis gloriabitur, cujus spem fur vel tyrannus abrupit? Nunquid nobilitas gloriabitur affecta, nonnunquam indignis et miserabilibus serviens? Diabolus aliquando se glo

V. Quietissimam vitam agerent homines in terris, si hæc duo verba a natura omnium rerum tollerent, meum et tuum. Qui paupertatem timet, timendus est. Vires tuas amici magis sentiant beneficiis quam injuriis. Pecunia non satiat avaritiam, sed irritat. Homo semper indigens pecunia, scit cum ejus moribus convenire. Mihi crede, non potes dives esse et felix. Auribus frequentius quam lingua utere. Quidquid dicturus es, ante quam aliis, dixeris tibi. Nihil interest inter iratum et insanum, nisi unus dies alter non semper irascitur, alter semper insanit. Facillime bonus fueris, si ea vitaveris quæ vituperaveris. Cum alienos timueris, te ipsum verere nam sæpe sine aliis esse potes, sine te nunquam. Si bene te instruxeris, pudeat deteriora facere. Quod persuaseris erit diuturnum, quod coegeris erit in occasione. Alteri semper ignoscito, tibi ipsi nunquam. Tantum ad virtutem adjicies, quantum ex voluptate abstraxeris. Stultum est somno dejectari, et quasi mortem moliri. Bonis nocet, qui malis parcit. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsis convitium faciunt. Nihil turpius quam qui objicitriabatur interfectorem tuæ misericordiæ, nunc inalteri; sibi objiciendum. Ut licentiosa mancipia animi, imperio rege linguam, libidinem, ventrem; cupiditatemque comprime; si non potes, paululum remitte. Sæpe ea quæ sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore. Qui propter pecuniæ amorem et libidinum moritur, ostendit se nunquam sui causa vixisse. Turpia ne dixeris, paulatim enim pudor per verba discutitur. Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus : consuetudinaria res est innocentia. Non damnatio, sed causa hominem turpem

C

tergemiscit socios tuæ beatitudinis. Fugienda sunt omnibus modis et abscindenda igni ac ferro, totoque artificio separanda, languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a mente, a civitate seditio, a domo discordia, a cunctis rebus intemperantia. Dixit quidam, amicorum omnia esse communia, et amicum se ipsum esse alterum. Duorum temporum maxime habendam curam, et eorum quæ acturi sumus, et eorum quæ gessimus. Post Deum veritatem colendam, quæ sola homines diis proximos facit.

OPUSCULUM III.

PRO REPELLENDA JACTANTIA'.

I. Multa sunt vitiorum genera, quibus humana D sordidatur, turpiloquiis, ludibriis, scurrilitatibus, fragilitas infestatur, et quorum vulneribus pene omnes homines sociantur. Nam ut dicam pauca de multis aliis qui ab iracundia vincitur, cædibus homicidiis, clamori ac seditioni deservit. Alius qui avaritia impellitur, inhumanitatem, rapacitatem, falsa testimonia, violentias, perjuria, furta, mendacium et fraudationes exercet. Alius qui a libidine

Hæc et quæ sequuntur opuscula quinque primus edidit Joannes Tamayus Salazar in suo Martirol. Hisp. tom. II. pag. 317-328. Quorum tria priora descripsit e pervetusto Codice ms. bibliothecæ D.

adulteriis et fornicationibus succumbit. Alius qui gulæ ingluvie superatur, comessationibus, crapulæ, ebrietati deservit. Et ut non multa prosequar, quæcunque memorare per longum est, cum singulos homines constet: unus inter hæc omnia morbus est, qui conditionis suæ non singillatim quosdam, sed congregatim cunctos addicit; et cum cætera vitia

Garcia de Loaysa. Reliqua vero duo unde desumpserit, expresse non indicat, quæ tamen ex eodem Codice ille hausisse videtur.

particulatim sibi vindicent quos vicerint, hoc unum A de se sibi hoc quod verum est confitetur, gloriam non nisi omnibus dominari contentum est. Id autem

est inane laudis studium, quod Greci zavodožíα, Latini vanam gloriam seu jactantiam vocant. Quod quale sit malum et quomodo universos vulneret, dicam.

II. Cum in omnibus hujus vitæ studiis, aliqua plus, aliqua minus humano generi placeant, nihil magis delectabilius ab omni homine quam studium humanæ laudis appetitur. Et alia quidem quamvis ardentissima cupiditatis ambitione sunt acquisita; tamen postquam haberi coeperint ipso quotidiano sui usu quamvis magna sint, continuo fastidiuntur. At vero inane hoc vanæ gloriæ desiderium tanto amplius quæritur, quanto amplius inventum est: ita ut nihil ex omni opere plus homo cupiat quam laudari; nec aliud aliquid gratius sibi existimet reddi, quam si quis illum quasi gloriosum fuerit admiratus. Hoc ergo reges, hoc judices, hoc urbani, hoc rustici, hoc viri, hoc feminæ, pueri, adolescentes, juvenes et senes hoc ambiunt. Omnes laudari volunt, quamvis false laudentur. Nam pueri adolescentum sibi ingenium vindicant, adolescentes juvenum in se fortitudinem mentiuntur, juvenes senum sibi prudentiam ascribunt : senes, quia ulterius ire non possunt, redeuntes retro, gloriam sibi exigunt de transactis; feminæ quamvis sexu non possunt, animo se tamen virilitatis extollunt; rustici urbanos videri se gestiunt; judices hoc sibi quærunt deferri, quod regibus; reges hoc se somniant posse, quod Deus. Atque ita dum singuli se plus volunt videri quam sunt, gloriam laudis quæ soli Deo veraciter debetur hostiliter deprædati sunt. Et quod ad summum nefas pertinet, hinc illud sacrilegium exoritur blasphemum, ut quia totum quod laudis est homo diripit, nihil aliud Deo nisi sola vituperatio rélinquitur. Excessit mensuras suas genus humanum, dum neminem invenias qui non ita mirari se velit ut Deus. Quis ergo modus potest esse talibus, a quibus et cœlum est pignoratum ad cujus altitudinem nisi quis fuerit humilis, non attingit?

suam ex aliena opinione suspendit; et cum dicitur beatus, magnificus, potens, non quia ita est de se, sed quia ita dicitur credit. Hoc enim est mortiferum illud vitium de quo Dominus in Evangelio ita loquitur ad Judæos : Quomodo, inquit, vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis (Joan. v, 44)? Ostendit enim Dominus, quia quisquis ab hominibus gloriam quærit a Deo non habet quod exspectet. Unde etiam illud de hypocritis eleemosynam facientibus dicit: Ideo hoc faciunt, ut glorificentur ab hominibus. Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2); id est, laudem humanam solummodo in præsenti. Paulus quoque Apostolus nos monet : NoBlite, inquit, fieri inanis gloriæ cupidi (Gal. v. 26). Inanem appellans gloriam quam fenerat mendice mendicus. Inanem dicens et vacuam qua si quid boni agitur, dum sibi homo tribuit, omnium laborum fructus evacuat.

IV. Nec solum merita virtutum excludit, sed etiam reus efficitur æterni supplicii: quia opus bonum quod obtentu jubentis Dei debuit exerceri, acquirendæ laudis gratia exerceatur. Tolle favores, tolle admirationes humanas, paucos invenies qui aliquid boni aut amore Dei, aut (si hic non fuerit) timore perficiant. Unde non levior nos culpa commaculat, quia homines Deo, et gloriam humanam gloriæ cœlesti præponimus. Acutus nimis hic elationis est morbus ex utraque parte pestiferat, ac incautos

Cexulcerat. Nam alii sibi, quia boni sunt: alii, quia

III. His autem a quibus id quod supernum est usurpatur, ut mihi videtur, nihil aliud rernanet quam infernum. Non enim habent quo ascendant; quia semper ascendendo, hoc illis tantum superest, quod descendant. Omnes enim ad gloriam, nec tamen una D via concurrunt; alii enim de acceptis honoribus laudem cupiunt, alii de relictis; quidam auro elati, quidam panno vilissimo gloriantur; alius quia deliciose vivit placere vult, alius quia parce; postremo alter vitiis, alter virtutibus. Omnes ubique famam suam prorogare contendunt: et ideo difficillima est hujus jactantiæ curatio, quia non vitiis tantum, sed etiam virtutibus se immiscet. Nec enim permittit hominem qualis sit a semetipso dignosci; quia dum laudibus alienis adgaudet, ejus exaltatio sequitur gaudium, exaltationem vero tumor et nimia æstimatio sui, plus siquidem in se æstimat quam quod videt. Atque ita fit ut non tantum aliena adulatione simus miseri, sed etiam nostra: nam dum nullus

mali sunt, gloriantur. Sed de bonis elatis dicitur : Quoniam Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium (Ps. LII, 6). De malis vero inflatis dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et qui iniqua gerit benedicitur (Ps. x; sec. Heb. 1). Et illud apostolicum: Quorum deus venter, et gloria in confusionem (Philipp. 1, 19).

V. Ubique enim hoc jactantiæ vitium serpit, et suas utrobique partes exercet. Sed si illos qui in bonis operibus viventes humanam gloriam aucupantur, auctoritas divina condemnat, eo quod se in illis magis voluerunt laudari quam Deum; quid de illis fiet qui et male vivunt et tamen laudari volunt? Ipsi considerent. Nullus igitur vanæ gloriæ finis est: nec solum ea quæ gesta sunt requirit, sed etiam ea quæ gerenda sunt antecedit. Nam si quid boni operis ab aliquo destinatum est, continuo hæc alludit; et quantum ex eo admirabilis fiat cæteris, jam depingit. Si aliquid recte quosdam docere voluerit, prius quam ab aliis eruditus aut eloquentissimus appelletur, jam hoc præmissæ suspicionis delectatione aures depruriunt audire. Si quoties aliquando dirigatur litteræ ad amicum, prius quam transmittantur, aut in manus ejus cui sunt scriptæ perveniant, quantum in eis apud illum doctissimus videatur, quantumque illi admirationis per quædam dictatus sui loca nascatur, sagaci quodam commendationis suæ cogitamine prædivinat. Si alicui in loco necessitatis beneficium

cumspecte provideat, nihil Deo ex omni opere ejus nihil proximo, nihil denique eidem ipsi proficiat ; sed velut infelix mancipium, sub aura domina quatumvis laboraverit, tamen semper est nudum.

prompte præstetur, antequam accipiat, qui præbet, A sequitur : ut nisi quis illam in omni opere suo cirquantum ex eo benignus omnibus aut largientissimus videatur, hic qui daturus est metitur. Miles denique ipse sumptis armis pergit ad prælium; dum adhuc, cui cedat victoria, nescitur, præsumpta sibi fortitudinis arrogantia, ita typhosus, quasi jam victor ingreditur. Præludit ergo elatio in quibusdam, et velut dux quædam suadet omnibus. Nec solum magnis dat animum, sed et parvis. Nam in quovis operis conatu vel ponderis, quamvis invalidum mox laudaveris, plus valebit. Si parum ponderis portantem quasi admiratus fueris, majori succumbit. Si pigro dixeris quia velox est, continuo evolabit. Postremo et cui vires vana gloria dare non potuit, vel impetum commodavit. Itaque ergo quædam præcedit, quædam

VI. Sed dicet mihi aliquis: Ergo nihil charitati, nihil misericordiæ, nihil postremo quod gessimus, cuicunque deputabitur bonitati? Audacter dicam : nihil. Quia soli inanitati suæ vana gloria vindicat, quidquid non bonitatis, sed ejus imperio est perfectum. Multa sunt quæ de hac contagione dicantur; sed quia jam multiformis subtilitas ejus potest sapienti viro his paucis judiciis perlucere, nunc ad reliqua transcam, et quid aliud pejus ex hoc malo generetur expediam.

OPUSCULUM IV.

DE SUPERBIA.

consuevit homo, quod magnus sit, necesse est ut hoc sibi et ipse consentiat. Quam miseriam illud quod est pejus assequitur : quia quidquid apud se etiam proprio testimonio roboravit, quamvis falsum sit nulla id ei [Edit., eum] poterit extorquere suasio; et ob hoc inemendabilis status, spretis aliis, se tantum quotidie admiratur, id solum irreprehensibile perfectumque judicans, quod ipse sapuerit. Hoc igitur erat, quod rex David, ne illi subreperet, exorabat; ne forte aliqua suasione, vana laudis inductio, non hoc divinæ gratiæ, sed suæ potestati, quia tam magnus erat, ascriberet.

I Qualis electus sit David in populo Dei propheta B ex vana gloria. Cum semel aliorum assentationibus et rex, quantaque misericordia, summæ et mansuetudinis fuerit præditus dignitate, puto te, charissime sacrorum voluminum testimoniis agnovisse. Intendat ergo prudentia tua, quomodo ille Deo placidus [Forte, placitus] vir hunc nequissimum vanæ gloriæ spiritum, ne sibi subreperet, formidavit. Conspiciens enim qualia et quanta bona illi quotidie Dei gratia largiretur, id est, tot victorias alienigenarum, tantam divitiarum affluentiam, vindictam in æmulis, innumerositatem in civibus, mansuetudinem in judiciis, postremo prophetiam Spiritus sancti in agnitionem omnium futurorum; tamen ne illum in his tantis bonis aliqua vana gloria usum inflaret elatio, orat Deum attentius, dicens : Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt omnes C qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare (Ps. xxxv, 12, 13). Videamus ergo quid est hoc, quod dixit: Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. Pes siquidem in homine, quantum ratio indicat, quamvis extremitas corporis sit, tamen quasi fundamentum aliquod initium surgentis status est, a quo etiam veluti fabricata formatæ carnis altitudo consurgit. Quod ergo ait: Non veniat mihi pes superbiæ, tale est, ac si diceret: Non veniat mihi initium snperbiæ, id est, vana gloria, ex cujus fundamento ruinosa illa Superbiæ celsitudo producitur. Una enim generatur ex altera, et propinquitas earum vix paucorum forte discretione cognoscitur. Nam ex quocunque bono nimium fuerint homines gloriati, hoc continuo subsequitur, ut ipsum bonum, non largitori Deo, sed suæ tribuant potestati.

II. Vana gloria est ergo humanis laudibus delectari superbia vero est, bonum pro quo aliquis laudatur, sibi hoc applicari, non Deo. Et vana gloria quidem ex aliena æstimatione nutritur, superbia vero

D

III. Quid autem superbiæ spiritu inflatos homines subsequatur, proximis idem propheta verbis adjunxit. Cum enim dixisset: Non veniat mihi pes superbiæ, continuo addidit: Et manus peccatoris non moveat me. Sciebat enim quia omnem superbiam mobilitas statim sequitur peccatorum. Ita re vera est. Nam quisquis superbiæ tumore [Edit., timore, mendose] distenditur, in hoc Dei gloriam imitatur quod nemo illi sit similis tanquam vere profanus, qui ad injuriam Dei consurgit, derelictus ab eo, in manibus traditur peccatorum, in operibus actuum immundorum, at ignominiosis passionum flagitiis incurvatus, discat se terram esse et cinerem, et quod inflatus in se videre non potuit, humiliatus agnoscat. Unde et Salomon ait: Immundus est ante Deum, qui exaltat cor suum (Proverb. xvi, 18; xvi, 12).

IV. Quid autem post hæc rex David secutus sit, videamus. Ibi, ait, ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem expulsi sunt, nec potuerunt stare. Evidenter ostendit quia in superbia omnium iniquorum prima ruina est. Idemque etiam alibi scriptum est : Initium peccati superbia (Eccli. x, 15). Quod ut apertius demonstretur, angeli illius primi recordemur exitium, qui pro splendore decoris sui Lucifer nomi

« PoprzedniaDalej »