Obrazy na stronie
PDF
ePub

et instructior ad theologiam accedas ; et annorum accessio auctoritatem secum adferet. Etsi Dominus sæpe “ Væ” intonat legis peritis, Paulus tamen, ne vocatio rejicienda putaretur, virum Zenam bonum jurisperitum reperit quem commendet.

Quæris adhuc, quos auctores et historiographos tibi legendos censeam. E veteribus maxime popularis S. Chrysostomus, et formando concionatori accommodatissimus. Contentiones illius ætatis acutissime tractavit Augustinus, e cujus epistolis velut compendium totius illius doctrinæ hauries. E recentioribus duo sunt clarissima lumina Calvinus et Martyr: sed ille exlex est et devius, attentum petens lectorem; hic facilitate sua fluit, et tamen pondus rerum subtiliter satis inquirit. Historiæ seriem ab Adam ad Christum et Jerusalem subversam deducit Josephus; post Christum ad papas: Eusebius ; post Gregorium Magnum paparum tyrannidem succincte et satis luculenter descripsit dominus Barnes noster et Bate. Chronographorum infinitus est numerus; sed illis per otium poteris uti ; et interim contextum scripturæ potissimum, qua lingua conscribebatur, familiarem tibi facito: sic enim per omnes scriptores inoffenso pede pervagaberis; et quis dexterrime sit interpretatus, sine errore judicabis.

Vides quomodo, quicquid in buccam venerit, calamus errando obliteravit : sed mallem apud te loquendo peccare, quam tacendo ingratus haberi. Saluta fratres tuos meosque adeo quam potes officiosissime : quod tibi in hac re dictum sit, et illis dictum esse puta : et quum tres unus sitis, his unis, qui et unus esse vobiscum velim, vos omnes compellari existimo. Commendatissimum me habe domino D. Humfrey et domino Sampsono, Bernardo, et omnibus qui Christo bene volunt.

James Pilkinton the bishop of Duresmes lettre to his brother in law Andrew Kingsmill, fellow of Allsoules

College, in Oxon. 1564. [ MS. ad papas post Gregorium Magnum Eusebius ; paparum. Ed.]

NOTES.

NoTE A. Page 141.

On the passage of Tertullian cited in the note a recent Editor remarks: Totum hoc descripsit Eusebius, et hist. suæ eccles. 11. 2. inseruit. Narrat idem Severus et Ælius Lampridius: Tanaq. Faber tomo 11. Epist. 12. multis evincere conatur, deceptum esse Tertullianum, veritatemque hujus rei elevat. Argumentis quatuor utitur: Quod historia ex libro supposito sit hausta, Actis Pilati scilicet. Quod religionis curam nullam gesserit Tiberius, unde Suetonio dicitur circa deos ac religiones negligentior. Quod senatus Romanus sub Tiberio ad vilissimam adulationem prolapsus, ne hiscere quidem contra principem ausus fuisset. Quod ex chronologia pateat, christianum nomen eo tempore vix notum Romæ fuisse. Quibus adde infensum potius Tiberium, ut Judæo, ita et christiano, nomini fuisse, ut clare patet ex Sueton. cap. xxxvi. ubi per similia sectantes nulli nisi christiani intelligi possunt.-See Tertullian. Semler, Tom. vi. Ind. v. Tiberius, Halæ Magd. 1825.

The passage of Eusebius is as follows:

Και δη της παραδόξου του Σωτήρος ημων αναστάσεως τε και εις ουρανους αναλήψεως τοις πλείστοις ήδη περιβoήτου καθεστωσης, παλαιου κεκρατηκότος έθους τους των εθνών άρχουσι τα παρα σφίσι καινοτομούμενα τω την βασίλειον αρχην επικρατούντι σημαίνειν, ως αν μηδεν αυτον διαδιδράσκοι των γινομένων, τα περί της εκ νεκρών αναστάσεως του Σωτήρος ημών Ιησού, εις πάντας ήδη καθ' όλης Παλαιστίνης βεβoημένα, Πιλάτος Τιβερίω βασιλεί κοινούται» ως τάς τε άλλας αυτου πυθόμενος τερατείας, και ως ότι μετά θάνατον εκ νεκρών αναστας, ήδη θεος είναι παρά τους πολλούς επεπίστευτο, τον δε Τιβέριον ανενεγκείν μεν τη συγκλήτω, εκείνην τ' απώσασθαι φασι τον λόγον, τω μεν δοκείν, ότι μη πρότερον αύτη τουτο δοκιμάσασα ήν, παλαιού νόμου κεκρατηκότος, μη άλλως τινα παρα Ρωμαίοις θεοποιείσθαι, μη ουχί ψήφω και δόγματι συγκλήτου, τη δ' αληθεία, ότι μηδε της εξ ανθρώπων επικρίσεώς τε και συστάσεως η σωτήριος του θείου κηρύγματος έδεϊτο διδασκαλία. ταύτης δ' ούν απωσαμένης τον προσαγγελθέντα περί του Σωτήρος ημων λόγων της Ρωμαίων βουλης, τον Τιβέριον, ήν και πρότερον είχε γνώμην τηρήσαντα, μηδέν άτοπον κατα της του Χριστού διδασκαλίας επινοήσαι. ταύτα Τερτυλλιανος, τους Ρωμαίων νόμους ηκριβωκως ανήρ, τά τε άλλα ένδοξος, και των μάλιστα επί Ρώμης λαμπρών, κ. τ. λ.

He then proceeds to quote the passage of Tertullian cited in the note.

A modern writer, Mosheim, states the position of the question in the following terms:

Ex imperatoribus Tiberius Christum inter populi Romani deos cooptare voluisse, at senatu resistente haud potuisse, fertur. Quod licet multis hodie parum videatur probabile, sunt tamen egregii viri, qui, magnis ducti rationibus, licere sibi his accedere negant. Institutionum Historiæ Eccles. Sec. I. cap. iv.

Note B. Page 142.

A full account of this circumstance is given by Hottinger:

Constantiæ vero documenta dedit [Zuinglius] luculentissima, quando nullis vel pontificum promissis, vel pontificiorum minis aut insidiis a proposito terreri potuit. Promissiones Pontificis liberalissimas fuisse, vel spem saltem non obscuram lautioris conditionis factam, probat Adriani VI. Breve, quod vocant, an. Chr. 1523. d. 23 Januarii ad Zuinglium scriptum. Archetypon in bibliotheca adhuc publica asservatur; ecty. pum ita sonat: “ Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem: Remittimus venerabilem fratrem, Ennium, episcopum Verulanum, Prælatum, domesticum nostrum et apostolicæ sedis nuntium, hominem prudentia et fide præstantem, ad istam invictam, nobisque et huic sanctæ sedi conjunctissimam nationem, ut de maximis rebus nos, eandem scdem, totamque christianam rempublicam concernentibus, cum illa' agat. Licet autem ei dederimus in mandatis, ut ea communiter cum oinnibus et publice tractet; tamen cum de tua egregia virtute specialiter nobis sit cognitum, nosque devotionem tuam arctius amemus ac diligamus, ac peculiarem quandam in te fidem habeamus, mandavimus eidem episcopo, nuncio nostro, ut tibi separatim nostras literas redderet, nostramque erga te optimam voluntatem declararet. Hortamur itaque devotionem tuam in Domino, ut et illi omnem fidem habeas"; et quo nos animo ad honores tuos et commoda tendimus, eodem tu in nostris et dictæ scdis apostolicæ rebus procedas, de quo gratiam apud nos invenies non mediocrem. Datum Romæ, &c." Eadem epistola inserta est #poowToypapią Zuinglianæ, a Myconio editæ, et Epist. Zuing. et (Ecolamp. præfixæ; cui editor subjungit: “Has literas propterea nolui nescires, ut constaret, si gratiam hominum quam gratiam Dei maluisset Zuinglius, quantusnam esse potuisset. Non enim ad hunc solum Papa scripserat, verum etiam ad eximium D. Franciscum Ziggium, ut sibi et sedi apostolicæ virum lucrifaceret. Dumque rogitarem a Francisco, quid pro illo pollicitus esset Papa, serio respondit, ‘Omnia certe præter sedem papalem'.” Ipsc etiam Zuinglius an. Chr. 1523. præceptori suo, Thome Witenbachio, postquam dolorem suum expectorasset, quod præteritis ætatibus tempus suum non melioribus impendissent studiis, pauloque fusius suam de cæna Domini mentem aperuisset ; indicavit, “ Pontificem conatum esse se a proposito avocare, magnis oblatis pollicitationibus; se

['Hottinger concernentem cum illo, Myconius concernentem cum illa. Ed.]
[* Hottinger habcatis, Myconius habeait. ED.)

interea constanter docuisse Papam esse Antichristum.” J. H. Hottinger. Histor. Eccles. Nov. Test. Sec. xvi. Pars ii. p. 233, &c. Tiguri, 1665.

The passage cited from Myconius will be found in his Letter De Vita et Obitu H. Zuinglii, prefixed to the Epistolæ Doctorum Virorum, quibuscum Eucharistiæ, &c. fo. n. 4. Basil. 1548.

Note C. Page 570. Hæc est rescriptio sancti Hulderici episcopi, in qua Nicolao papæ, de continentia clericorum non juste, sed impie, non canonice, sed indiscrete tractanti, ita respondit:

Nicolao Domino et patri pervigili, sanctæ Romanæ ecclesiæ provisori, Huldericus solo nomine episcopus amorem ut filius, timorem ut servus.

Cum tua, o pater et domine, decreta super clericorum continentiam nuper mihi transmissa a discretione invenirem aliena; timor quidam turbavit me cum tristitia: timor quidem propter hoc, quod dicitur pastoris sententia, sive justa sive injusta, timenda esse ; timebam enim infirmis scripturæ auditoribus, qui vel justæ vix obediunt sententiæ, ut injustam conculcantes libere, onerosa, imo importabili pastoris prævaricatione præcepti se obligarent: tristitia vero vel compassio, dum dubitabam qua ratione membra cavere possent, capite suo tam gravi morbo laborante. Quid enim gravius, quid totius ecclesiæ compassione dignius, quam te, summæ sedis pontificem, ad quem totius ecclesiæ spectat examen, a sancta discretione vel minimum exorbitare? Non parum quippe ab hac deviasti, dum clericos, quos ad continentiam conjugii monere debebas, ad hanc imperiosa quadam violentia cogi volebas. Numquid enim merito communi omnium sapientum judicio hæc est violentia, cum contra evangelicam institutionem ac Sancti Spiritus dictationem ad privata aliquis decreta cogitur exequenda ?

Cum igitur plurima veteris ac novi testamenti suppetant exempla, sanctam, ut nosti, discretionem docentia, tuæ rogo ne grave sit paternitati, vel pauca ex pluribus huic paginæ interseri. Dominus quidem in veteri lege sacerdoti conjugium constituit, quod illi postmodum interdixisse non legitur. Sed in evangelio loquitur: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum cælorum; sed non omnes hoc verbum capiunt : qui potest capere, capiat. Quapropter apostolus ait: De virginibus præceptum Domini non habeo, consilium autem do. Quod etiam juxta prædictum Domini non omnes hoc consilium capere posse consideras; sed multos ejusdem consilii assentatores, hominibus, non Deo, pro falsa specie continentiæ placere volentes, graviora vides committere, patrum scilicet uxores subagitare, masculorum ac pecudum amplexus non abhorrere: ne morbi hujus aspersione ad usque pestilentiam convalescente, nimirum status labefactetur ecclesiæ totius, propter fornicationem, dixit, unusquisque suam uxorem habeat. Quod specialiter ad laicos pertinere iidem mentiuntur hypocritæ : qui, licet in quovis sanctissimo ordine constituti, alienis revera uxoribus non dubitant abuti. Et quod flendo cernimus, omnes in supradictis sæviunt sceleribus. Hi nimirum non scripturam recte intellexerunt, cujus mamillam quia durius pressere, sanguinem pro lacte biberunt. Nam illud apostolicum, Unusquisque suam habeat uxorem, nullum excipit vere nisi professorem continentiæ, vel eum qui de continuanda in Domino virginitate præfixit. Quod nihilominus tuam, pater venerande, condecet strenuitatem, ut omnem qui tibi manu vel ore votum faciens continentiæ postea voluerit apostatare, aut ad votum exequendum ex debito constringas, aut ab omni ordine canonica auctoritate deponas: et hoc ut viriliter implere sufficias, me omnesque mei ordinis viros adjutores habebis non pigros. Verum ut hujus voti nescios omnino scias non esse cogendos, audi Apostolum dicentem ad Timotheum: Oportet, inquam, episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum. Quam ne quis sententiam ad solam ecclesiam verteret, subjunxit: Qui autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? Similiter, inquit, diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint et suis domibus.

Hanc autem uxorem a sacerdote benedicendam esse, sancti Sylvestri papæ decretis scio te sufficienter docuisse. His et hujusinodi sanctis scripturæ sententiis regulæ clericorum scriptor non immerito concordans, ait: “Clericus sit pudicus, aut certe unius matrimonii vinculo fæderatus.” Ex quibus omnibus veraciter colligit, quod episcopus et diaconus reprehensibiles notantur, si in mulieribus multis dividuntur: si vero unam sub obtentu religionis abjiciunt, utrumque, scilicet episcopum et diaconum, sine graduum differentia, hic canonica damnat sententia : “ Episcopus aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat: si vero rejecerit, excommunicetur; et si perseveraverit, dejiciatur.” • • • •

Sunt vero aliqui, qui sanctum Gregorium suæ sectæ sumunt adjutorium: quorum quidem temeritatem rideo, ignorantiam doleo. Ignorant enim quod periculosum hujus hæresis decretum, a S. Gregorio factum, condigno pænitentiæ fructu postmodum ab eodem sit purgatum : quippe cum die quadam in vivarium suum propter pisces misisset, et allata inde plus quam sex millia infantum capita videret, intima mox ductus penitentia ingemuit, et factum a se de abstinentia decretum tantæ cædis causam confessus, condigno illud, ut dixi, pænitentiæ fructu purgavit ; suoque decreto prorsus damnato, apostolicum illud laudavit consilium, Melius est nubere quam uri: addens ex sua parte, “Melius est nubere quam mortis occasionem præbere."

The whole of the letter, of which the above (being the original of the bishop's citation in p. 568-70.) forms about one half, is contained in a little volume published at Basil, anno 1555, consisting of various treatises against the papacy, and entitled Antilogia Papæ : hoc est, De corrupto Ecclesiæ statu, et totius Cleri Papistici perversitate, Scripta aliquot reterum authorum, ante annos plus minus ccc. et interea : nunc primum in lucem eruta, et ab interitu vindicata. At the end of the letter is subjoined the following note: “Inventa est hæc epistola in quadam bibliotheca oppidi Veteris Aquæ, Germanice Altuuatter, in Hollandia, inferioris Germaniæ provincia.” Its heading is as follows:

“Epistola Divi Hulderichi, Augustensis episcopi, adversus constitutionem de cleri cælibatu, plane referens apostolicum spiritum: quam cum

« PoprzedniaDalej »