Obrazy na stronie
PDF
ePub

tumeliam fecerit, quia figulus est. Causam ne quæras cur sic te fecerit, sed admirare tantam prudentiam, cujus consilii rationem in faciendis rebus perspicere non potes. Potius deplora cæcitatem tuam, quod in tantis tenebris versaris, quam illius justitiam culpes, cujus splendorem intueri non potes. Desine humano judicio divina consilia metiri: potius te intra tuos limites contine, et ne causam perquiras quod ita te fecerit, sed illum cole qui te ita fecerit. Nihil tibi debet: age perinde gratias, si quid dederit; et ne obmurmures, si non tantum quantum alii acceperis: respondet enim tibi, Amice, non facio tibi injuriam; nihil tibi debui, ne succenseas ergo quod plus aliis quam tibi dederim. Estne oculus tuus malus, quod ego bonus sum? et annon licebit mihi facere de meis quod voluero, et quibus libuerit impartire, et quibus visum fuerit subtrahere? Tu, homo, quis es qui respondeas Deo? Disce loqui de Deo et sentire, quemadmodum ipse in scripturis suis per Spiritum suum loquitur: ne time; si sic loquaris, non errabis, nisi novos loquendi modos tibi fingas. Sic dicit Dominus de seipso: quod tradit in reprobum sensum; excæcat cor populi ne intelligant, et aures aggravat ne audiant; inducit in tentationes; indurat Pharaonem; odit Esau prius quam natus, et boni quicquam aut mali fecisset; facit vasa quædam in contumeliam; præcepit Semei maledictis proscindere et lapidibus impetere David; seducit prophetas, errare facit, indurat cor nostrum, ne timeamus illum; immittit spiritum malum in Saul; abstulit omnia bona Job; voluit occidere filios Heli; projicit a facie sua, et Spiritum Sanctum aufert, obliviscitur nostri; non est malum in civitate quod non facit; immittit spiritum mendacem in prophetas Achab; præparat vasa iræ, scindit regnum Israel, et dat Jeroboam impio: mors et vita, bona et mala a Domino; mittit operationem erroris, ut credant mendacio.

Hæc et multa similia eisdem verbis de seipso pronunciat Dominus. Cur ergo timebimus sic de illo loqui, quemadmodum ipse nos docuit et loqui voluit? Stulta est prudentia, qua Domino placere studemus, cum tristitiam istarum rerum sæpe lenitate verbi mitigare velimus. Non opus habet prudentia nostra ad tollenda quæ nobis videntur esse injusta. Injustus es, si illud ei surripis quod ille sibi vindicat: non est tam otiosus aut invidus, ut velit uspiam deesse suis et gubernationem suarum rerum aliis concredere. Ne nega hæc esse vera, quia

ratione non potes capere cur sint' vera: satis tibi sit quod hæc dixerit, et sua dici voluit. Nimis negligens suarum rerum esset, si hæc in suo regno sine se fieri permitteret: omnia non poterat, si hæc depellere non poterat et voluerit: imbecillis esset, si hæc invito illo fierent: sapientissimus non haberetur, si hæc futura ignoraret, sed fortuito aut in ignominiam Creatoris cederent. Sed qui excitavit Pharaonem ut in eo ostenderet potentiam suam, et potest et vult ex summis flagitiis nostris summam sibi comparare gloriam: et quæ a te percipi non possunt, cur fierent, ab illo cur fiant pervidentur clarissime.

Proinde cum nullus voluntati ejus resistere queat, quæcunque fiunt, eo volente fiant est necesse : et cum omnia quæ vivunt, moventur, et sunt, ab eo vivunt, moventur, et sunt, et in eo, ab ulla actione ille abesse non potest, sed omnibus agendi vires subministrat.

Plura possem et vellem, sed plura non vellet tempus.

[MS. sit. ED.]

EPISTOLA AD ANDREAM KINGSMILL.

(MS. Bodl. Mus. 55. olim 9.)

GRATIA et pax. Gratulatorias tuas literas cum primas tum postremas grato quo decuit animo accepi, et magnas ob illas ago gratias. Perge porro in bonis literis, et cursum quem cepisti perfice. Dominus novit, qui has tibi dedit, in quem usum tibi subserviet. Otium tibi suppetit, ut Latine et Græce ad me scribas. Negotia mea non sæpe, in initiis terminorum (quos vocant jurisconsulti) præsertim, vix amicos salutare, aut de rebus gravioribus pro dignitate cogitare sinunt. Da igitur veniam, si non quæ velles aut ego exoptem scribam: nam defatigatus ad hæc pauca accedo.

Quod Cicero' de Hercule Prodico scribit, hoc tibi jam ego sic venire ex literis sororis tuæ intelligo. Ille cum in viam voluptatis amoenam et virtutis asperam incidisset, qua potissimum ingrederetur, dubitavit: tu num in contemptæ theologiæ an in splendidæ jurisconsultorum scientiæ scholam te tradas, ignoras. At bono sis animo: fidelem habes ducem et consultorem, qui ad exoptatum suum propositum te deducet. Si cui vestrum desit sapientia, inquit Jacobus, petat ab eo qui dat, et dabitur. In veteri lege de rebus dubiis consulebant Dominum per sacerdotem: is indutus Urim et Thummim, (gemmis in veste sacerdotali,) si resplenduerint, aggrediendum confidenter responsa ferebat. Sic tu, Andrea, avopiče prostratus coram Domino, pete ἀρχιερέα Χριστὸν ἡμέτερον pulsa, quære; benignus est Dominus, dabit, aperiet, invenies. In qua parte splendescentem Christum et mentem tuam magis illustratam videris, in illam inclina; si perturbatam et dejectam senseris, devita: nam pacis et consolationis Deus noster auctor est.

At me vis aliquid dicere? Vis enim certe, et in talibus non libenter respondere soleo. Non is sum e cujus consilio pendeas, neque per quem in aliquid certum vitæ genus te con

[1 De Officiis, 1. 32. ED.]

jicias: sed quum dicendum est, ingenue quid sentio dicam. "Dat Galenus opes, dat Justinianus honores;" quod vel pueri norunt: quid Christus? crucem et carceres. Elige jam quid tibi videtur? Potes cum psalmista dicere, Elegi abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? Si potes, sequere: sin minus, ora ut possis; est enim Dominus exercituum et potens; non sinet suos milites labescere. Proponunt leges nostræ præmia quidem, at peritura; sed Christus coronam, non lauream nec auream, sed æternam. Consiliis principum intersunt jurisperiti; at theologi Dei patris mandata deferunt: imo non solum secreta illius intelligunt, sed et interpretes illius sunt, ac cum eo regnabunt, regesque ipsi erunt, modo prius fideliter serviant.

Difficillima est hæc deliberatio, fateor, de deligendo certo vitæ genere; sed hæc non e re ipsa nascitur dubitatio, sed ex teipso, vel iis quæ in vita contingunt: nam si hæc inter se conferas, iniqua est comparatio; et tantum hoc illi præponderat, quantum cœlum terræ, si dignitatem rei subjectæ spectes. Divina oracula e cœlo sunt delapsa, auctorem habent Deum ipsum majestas eorum tanta, ut vel Satanam ipsum comprimant; veritas ac certitudo talis, ut nec fallere nec falli queant; usus tam necessarius in omnem eventum vitæ, ut sine his beate vivi non possit. Mentem in cœlum sublevant: doctorem et interpretem habent Spiritum veritatis: in adversis sunt solatio, in prosperis ornamento. Hæc sola mentem perturbatam pacare possunt, mores formare, et inexhaustos fontes misericordiæ miseris aperire': hæc ignaros docent, lapsos erigunt, robustos confirmant ex his solum salus petenda, Deus invocandus; promissorum certitudo firmissima ad incitandum, minæque gravissimæ ad deterrendum proponuntur. Jura humana humi repunt, ab hominibus inventa: pro varietate loci varia, incerta, contentionum fomes: mentem perturbant, animum abducunt a meditatione rerum cœlestium et saluti propinquiorum. Quid Cyprianus de sui temporis legislatoribus scripsit? pete ex epistola 2. 1. 112. Confer cum nostris hac tempestate, et num illos superant, adverte. Non hæc dico quod leges condemnem aut earum studium, sed ut quantum inter has intersit appareat. Sunt quidem leges et earum interpretes in republica bene in[MS. reperire. ED.]

[2 Ad Donatum, de Gratia Dci. p. 5. ed. Fell. Oxon. 1700. ED.]

stituta adeo necessariæ, ut sine his constare nequeat neque pax publica conservari. Non ergo de dignitate rerum est aliqua dubitatio.

De teipso dubitas: non satis instructus tibi videris; non bene jacta fundamenta, manus illotæ, lingua balbutiens, cloquentiæ carentia, animi juveniles, mysteria profunda; in reprehendendis principibus pericula, paupertas, exilium, ignes, equuleus, et malorum omnium tolerantia: hæc quidem sunt quæ plurimos deterrent, hæc causari solent. His moti Moses, Jeremias, Jonas legationem Domini detractabant; at vide quid Dominus responderit: Qui finxit os, et illud aperiet. Si gloriam illius, non tuam quæras, dabit os et sapientiam, cui contradici nequit. Etiam nostra præmeditatio luculentum cœnum humanæ eloquentiæ majus non mundat, sed coinquinat. In Hebraicis tantos progressus si feceris, quantos in Græcis et Latinis, multis non opus erit interpretibus. Timotheus in ipsa adolescentia fit episcopus; et quantumcunque sunt ardua mysteria, Spiritus veritatis omnem dabit intelligentiam. De ferenda cruce si dubites, non est servus supra Dominum: communis est hæc fors et omnium conditio, ut persecutionem patiantur qui pie volunt vivere. Quamprimum apostolos emisit, præmonuit, Mitto cos sicut oves in medio luporum. Ora Dominum, ut extrudat in messem; nam volens vix quisquam exit.

Non te pigeat laboris in legibus perdiscendis impensi ; nam vellem et ego magna pecunia vel minimam partem cognitionis tuæ redimere. Magnam conciliat concionatori benevolentiam, si possit de jure respondere aut oppressis consilio adesse. Dominus concessit apostolis vim miraculorum edendorum, ut indocta plebs avidius eos audiret, et evangelium libentius in eorum animos influeret. Sic enim sunt affecti maxima ex parte omnes, ut facilius credant, faveant, ament, a quo beneficium expectant, vel quos sibi consilio aut auxilio profuturos sperant. Sic ergo tu pro sapientia tua hæc utraque conjunge, ut hæc præsit, illa prosit; hæc sit velut domina, et illa ancilla : furtivis quibusdam horis sic stude, ut et illud quod hactenus imbibisti de legibus, retineas, adaugeas, et in usum pauperum qui consilio carent convertas; et maximum quod datur temporis in sacras literas impende. Quod si Dominus ut publice profitearis leges te vocat ad annum unum aut alterum, ne contemnas potes enim interim in Hebraicis sic proficere, ut paratior

« PoprzedniaDalej »