Obrazy na stronie
PDF
ePub

R. P. FRANCISCI

SUAREZ

E SOCIETATE JESU

OPERA OMNIA.

TOMUS SEPTIMUS COMPLECTENS

COMMENTARIA AC DISPUTATIONES IN PRIMAM SECUNDÆ D. THOMÆ, DE GRATIA. OPERIS DE GRATIA DIVINA TRIPARTITI PARTEM PRIMAM HIC REPERIES, CONTINENTEM PROLEGOMENA SEX, DUOSQUE PRIORES DE NECESSITATE GRATLE AD HONESTA OPERA LIBROS,

CUM INDICIBUS NECESSARIIS.

[blocks in formation]

JUXTA EDITIONEM VENETIANAM XXIII TOMOS IN-F CONTINENTEM, ACCURATE RECOGNITA,

REVERENDISSIMO ILL. DOMINO SERGENT, EPISCOPO CORISOPITENSI, AB EDITORE DICATA

[merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

BX 890 .594 1856

V.7

AD LECTOREM.

Habes, rerum divinarum auscultator studiose, opus de Gratia, primam inter posthumas fœturam Patris Francisci Soarii, quam non educaverat tantum, sed suo ipse calamo tandem distinxit et compsit; habes, inquam, primum de GRATIA tertiumque volumen; nam secundum, quod in libertate creata, Deique auxiliis conciliandis ponitur universum, a suo auctore omnibus adornatum numeris, præloque sepositum conservatur, ac Romanæ Sedis auctoritatem opperitur in dies; sic enim Soarii erga illam Sedem merita præclarissima, et Pontificis rescriptio paulo inferius subjicienda sperare nos jubent. Unum præterea de Angelis prodibit volumen; de Opere, ut vocant, sex dierum, deque Anima alterum; quibus post olim editos de Deo uno ac trino libros, universa perficitur doctrina, quam sanctus Thomas in primam suæ Summæ partem contulerat. Adhæc multiplex justæ molis tractatio sequetur de humano fine ac voluntario, de bonitate malitiaque actuum humanorum, atque adeo de passionibus, virtutibus et peccatis; qua fiet ut primum quoque secundæ partis sancti Thomæ volumen locupletatum abeat, quando nihil pene ex illo enucleandum relinquitur, editis alibi de Beata Visione, de Legibus, deque Gratia egregiis monumentis. Jam ad duo de Religione ante evulgata totidem accedent, quæ diu multumque desiderantur. Suum deinde volumen jure vendicant perlectiones de Fide (additis quas olim Romæ, vel in Hispania, de Spe et Charitate publice dictaverat), qui fuit postremus sapientissimi Doctoris labor in hac Conimbricensis Academiæ primaria sede, cui duos ante obitum annos remiserat nuntium, ac si jam inde receptui caneret ad æternitatem. Denique non minoris expectationis opus pollicemur variis aggestum consiliis; utinam superessent omnia illa, quæ viginti fere per annos certatim poscentibus dedit. Neque vero prolem minus numerosam educere potuit, aut educare, fœcundum adeo felixque ingenium, non alieno subsidio egentem, sed nativo procreatam, altamque marte, ut verius sanctiusque dixeris eam ex parentis sui mente natam, quam ex Jovis cerebro Minervam mentitur antiquitas.

Cæterum non illa solum quibus ultimam imposuerat Soarius manum, et Sacræ Inquisitionis judicio commiserat (nempe de Gratia, de Angelis, ac de Opere sex dierum), nihil temerata dabimus; sed in reliquis etiam quæ promisimus, nefas judicavimus filum abrumpere, aut aliunde quæsita miscere; quod ipsum optare neminem non videmus, vel quia nothos suppositosve fœtus facile aspernamur, vel quia tanti auctoris cura etiam negligentior, multorum vigilias antevertit, cujus rei testem

« PoprzedniaDalej »