Obrazy na stronie
PDF
ePub

que." Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetita res, ac bellum indictum; moremque eum posteri acceperunt.

XXXIII. Ancus, demandatâ curâ sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto, profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit: et, quam circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Calium montem Albani implessent; Aventinum novæ multitudini datum; additi eódem haud ita multò post, Tellenis Ficanâque captis, novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant prisci Latini; eaque causa diruendæ urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremò, omni bello Latino Medulliam compulso, aliquandiù ibi marte incerto, variâ victoria, pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus, præsidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquoties exercitus Latinus cominus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connixus Ancus, acie primùm vincit; inde, ingenti prædâ potitus, Romam redit, tum quoque multis millibus Latinorum in civitatem acceptis; quibus, ut jungeretur Palatio Aventinum, ad Murciæ data sedes. Janiculum quoque adjectum; non inopiâ loci, sed ne quando ea arx hostium esset; id non muro solùm, sed etiam, ob commoditatem itineris, ponte sublicio, tum primùm in Tiberim facto, conjungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum à planioribus aditu locis, Anci, regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tanta multitudine hominum, discrimine rectè an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciæ mediâ urbe, imminens foro, ædificatur. Nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque. Silva Mæsia Vejentibus adempta, usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita; salinæ circà factæ, egregièque rebus bello gestis, ædes Jovis Feretrii amplificata.

XXXIV. Anco regnante, Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maximè ac spe magni honoris, cujus adipiscendi Tarquiniis (nam ibi quoque peregrinâ stirpe oriundus erat) facultas non fuerat. Damarati Corinthii filius erat; qui, ob seditiones domo profugus,

quum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ductâ, duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Aruns fuerunt. Lucumo superfuit patri, bonorum omnium hæres: Aruns prior, quam pater, moritur; uxore gravida relictâ. Nec diu manet superstes filio pater; qui quum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem, in nullam sortem bonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contrà, omnium hæredi bonorum, quum divitiæ jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, et quæ haud facilè iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quæ innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advenâ ortum, ferre indignitatem non potuit; oblitaque ingenitæ erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissimùm visa; in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnâsse Tatium Sabinum; arcessitum in regnum Numam à Curibus; et Ancum Sabinâ matre ortum, nobilemque unâ imagine Numæ esse. Facilè persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantùm patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad Janiculum forte ventum erat; ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert; superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti aptè reponit; inde sublimis-abiit. Accepisse id augurium læta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgò Etrusci, cœlestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet; eam ali tem e regione cœli et ejus Dei nunciam venisse; circa summum culmen hominis auspicium fecisse; levâsse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt; domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiæque faciebant; et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando, adjuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est: notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextréque obeundo officia, in familiaris amicitie adduxerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belli domique interesset; et, per omnia expertus, postremò tutor etiam liberis regis testamente institueretur.

[ocr errors]

XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloriâ par. Jam filii prope puberem ætatem erant ; eò magis Tarquinius instare, ut qu`m primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus pueros venatum ablegavit; isque primus et petisse ambitiose regnum, et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam : Quum, se non rem novam petere; quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romæ peregrinus regnum affectet; et Tatium non ex peregrino solùm, sed etiam ex hoste, regem factum; et Numam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ultrò accitum. Se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum conjuge ac fortunis omnibus commigr sse; majorem partem atatis ejus, quâ civilibus officiis fungantur homines, Romæ se, qum in vetere patria, vixisse; domi militiæque sub haud pœnitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se jura, Romanos ritus didicisse. Obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certàs

se."

Hac eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare jussit. Ergo virum, cætera egregium, secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi, quam augendæ reipublicæ, memor, centum in Patres legit; qui deinde minorum gentium sunt appellati; factio haud dubia regis, cujus beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Appiolas vi cepit; præd que inde majore, quam quanta belli fama fuerat, revectâ, ludos opulentias instructiúsque, qu`m priores reges, fecit. Tum primùm circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est; loca divisa Patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit, equi pugilesque ex Etruria maximè acciti; solennes deinde annui mansere ludi, Romani Magnique variè appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis ædificanda divisa sunt loca; porticus, tabernæque facta.

XXXVI. Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum cœptis intervenit. Adeóque ea subita res fuit, ut pris Anienem transirent hostes, qu`m obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romæ est; et prim dubia victori, magnâ utrinque cæde, pugnatum est. Reductis deinde in castra

[ocr errors]

hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maximè suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Tatienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inauguratò Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclytus eâ tempestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, Agedum," inquit, "divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio." Quum ille, in augurio rem expertus, profectò futuram dixisset: "Atqui hoc animo agitavi," inquit, "te novacula cotem discissurum; cape hæc, et perage quod aves tuæ fieri posse portendunt." Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad lævam curie fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum. Auguriis certè sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicatò gereretur; concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adjecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores mods sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt; quas nunc, quia geminatæ sunt, sex vocant centurias.

[ocr errors]

XXXVII. Hac parte copiarum auctâ, iterum cum Sabinis confligitur. Sed præterquam quòd viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa jacentem, ardentem in flumen conjicerent; ventoque juvante accensa ligua, et pleraque, in ratibus impacta, sublicis quum hærerent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis; effusis eadem fugam impediit; multique mortales, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi, priùs penè quàm nunciari posset, insignem victoriam fecere. Eo prælio præcipua equitum gloria fuit; utrinque ab cornibus positos, quum jam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent mod Sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subitò in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut antè dictum est, ab equitibus

D

in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus, prædâ captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porrò in agrum Sabinum exercitum inducere; et, quanquam malè gesta res erat, nec gesturos meliùs sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis jam prope rebus, pacem petiere.

XXXVIII. Collatia, et quicquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiæ in præsidio relictus; deditosque Collatinos ita accipio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit : "Estisne vos legati oratoresque, missi à populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meain populique Romani ditionem? Dedimus. At ego recipio." Bello Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit : inde priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad universæ rei dimicationem ventum est, ad singula oppida circumferendo arma, omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, hæc de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Majore inde animo pacis opera inchoata, quàm quantà mole gesserat bella; ut non quietior populus domi esset, quàm militie fuisset. Nam et muro lapideo, cujus exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, quâ nondum munierat, cingere parat; et infima urbis loca circa forum aliasque interjectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facilè evehebant aquas, cloacis è fastigio in Tiberim ductis siccat; et aream ad ædem in Capitolio Jovis, quam voverat bello Sabino, jam prasagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantæ rei miraculum orto excitos reges; et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum; sedatoque eam tumultu, moveri vetuisse puerum; donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abiisse. Tum abducto in se

« PoprzedniaDalej »