Obrazy na stronie
PDF
ePub

сить

Injecisset manibus ambabus thura in ignem ; Leonidas paedagogus ejus: Adolebis, inquit, sic, subegeris regiones eas, ubi thura nascuntur. Interea utere parce praesentibus. (Cicer, 2. leg. n. 41.) Postea Alexander, Arabia, regione thurifera, reda&ta in ditionem suam memor reprehensionis olim factae a Leonida, misit ei thura multa, odoresque alios; admonuitque ne vellet posthac esse par cus in honoribus Deorum.

CAPUT VII.

Impii non placant Deum donis.

7. Impii audiant Platonem, qui vetat dubitare qua mente Deus sit futurus in eos; cum vir nemo probus velit donari se ab improbo. (Hieroc. in Pyty. carm.)

Jucundum non esset viro probo accipere dona, quae non ignoraret dari animo malo. Si pietas adsit nihil non potest esse gratum Deo : contra autem, si desit. (Plaut. in Rudente.)

[ocr errors]

Scelesti inducunt in animum suum, se posse placare Jovem donis & hostiis: at perdunt operam & sumtum. (Diog. Laert. in Blan.)

,

ne

Bias navigabat aliquando cum impiis: quum vero , tempestate exorta, navis quateretur fluctibus, illique invocarent Deos: Silete, inquit Dii audiant vos navigare in hac nave. Idem respondit nihil homini impio percontanti quid esset pietas. Cumque ille sciscitaretur causam silentii: Taceo, inquit, quia quaeris de rebus nibil pertinentibus ad te,

Pu

[ocr errors]

2.

Puras Deus, non plenas,
non plenas, aspicit manus.

(Publius Syrus-)

Mentes Deorum possunt placari pietate, & religione, & precibus justis, non superstitione contaminata, neque hostiis caesis ad perficiendum scelus. (Cicer. pro Cluent. n. 394.).

AEschinus dicit apud Terentium patri: Pater, tu comprecare Deos potius, quam ego. Nam certe scio eos obtemperaturos tibi magis, quod es vir melior multo, quam ego sum. (Adelph、 act. 4. scen. 5.)

Cultus primus Deorum est, credere Deos. Deinde, scire eos esse qui praesident mundo, qui gerunt tutelam generis humani, curiosi singulorum. (Senec. Ep. 95.) Vis propitiare Deos? Esto bonus. Quisquis imitatus est eos satis coluit.

[ocr errors]

Ille honorat Deum optime, qui facit mentem suam similem Deo, quantum potest fieri. (Sexti Sentent.)

Dilige Deum plus quam animam. Si non diligis Deum, non ibis ad Deum. Non amabis autem Deum, nisi habueris in te aliquid simile Dei.

Conandum est, ut efficiamur similes Deo, quantum licet homini. Homo autem efficitur similis Deo prudentia, justitia, sanctitate. (Plato in Theat.)

CAPUT VIII.

Mens bona & inventio artium, veniunt a Deo.

I.

Virtus non advenit a natura, neque a do&trina, sed a numine divino. (Plato in Menon.)

Na

Natura non dat virtutem. Nascimur quidem ad hoc, sed sine hoc. (Senec. Ep. 90. ep. 41.)

Nemo vir bonus est sine Deo. An potest aliquis exsurgere supra fortunam, nisi adjutus ab illo? Ille dat consilia magnifica & erecta: Ille habitat in unoquoque virorum bonorum. Si videris hominem interritum periculis, intactum cupiditatibus, felicem inter adversa, placidum in tempestatibus, despicientem quasi ex loco superiore humana omnia; nonne admiraberis eum? Nonne dices! Virtus illa est major & altior corpusculo in quo Rest: vis divina descendit illuc ?

Si quis est animo excellente, & moderato: si quis ridet quidquid caeteri mortales timent aut optant, coelestis potentia agitat eum ac regit; rés tanta non potest stare sine adminiculo Numinis,

Itur ad astra frugalitate, temperantia, fortitu dine, aliisque virtutibus. Dii non sunt fastidiosi, non invidi. Admittunt nos, & porrigunt manum ascendentibus, Imo Deus venit ad homines, & in homines. Mens bona nulla est sine Deo. (Au&or. de vir. ill. c. 49. A. Gellius, l. 7. c. I.)

2.

P. Scipio Africanus nihil coepit priusquam sedisset diutissime in cella Jovis, quasi acciperet inde mentem divinam & consilia salutaria Reipublicae. Propterea solitus erat ventitare in Capitolium ante diluculum. (p. 40.)

,

Cicero in oratione pro Sylla palam praedicat, consilium patriae servandae fuisse injectum sibi a Diis, cum Catilina conjurasset adversus eam, O Dii immortales ! Vos profecto incendistis tum animum meum cupiditaté conservandae patriae. Vos

avocastis me a cogitationibus omnibus caeteris, & convertistis ad salutem unam patriae. Vos denique praetulistis menti meae clarissimum lumen in tenebris tantis erroris & inscientiae. Tribuam enim vobis quae sunt vestra. Nec vero possum dare tantum ingenio meo, ut dispexerim sponte mea in tempestate illa turbulentissima reipublicae, quid esset optimum factu. (Corn. Nepos, Timol. c. 4.)

Nihil insolens & gloriosum exiit unquam ex ore Timoleontis qui quidem cum audiret laudes suas praedicari, nunquam dixit aliud, quam se habere atque agere gratias maximas Diis, quod cum statuissent liberare Siciliam a dominatu tyrannorum, voluissent se potissimum esse ducem hujus operis. Putabat enim nihil rerum humanarum agi sine numiné Deorum. (Diog. Laert, in Bian.)

3. Quidquid boni egeris, puta acceptum esse a Diis inquiebat Bias. (M. Ant. l. 1. c. 17.)

M. Antoninus in libro de vita sua, agit gratias Diis verbis multis, quod dederint sibi saepius monita & adjumenta ad instituendam vitam sapienter; quod eripuerint se & juvenem & senem ab occasionibus multis peccandi ; quod concesserint bonos parentes, praeceptores, amicos. (Excerp. Nic Damas.)

Cum divitiae soleant afferre hominibus aut amorem voluptatis, aut animi superbiam opus est homini auxilio divino, ut modestiam colat. (Cic、 2. de nat. n. 165.)

Credendum est neminem virorum bonorum tālem fuisse, nisi adjuvante Deo. Et nemo unquam fuit vir magnus sine afflatu aliquo divino,

Simens, virtus, fides, concordia inest in genere humano ;, unde haec potuerunt defluere in terras, nisi a superis ? (Ibid. n. 79.)

4. Cura priscorum in inveniendo, benignitas in tradendo, est donum Deorum. (Plin. lib. 27. c.1.2.). Si quis forte credit illa potuisse excogitari ab homine; intelligit ingrate munera Deorum,

Ne dixeris illa, quae invenimus, esse nostra Semina artium omnium insita sunt nobis, & Deus magister ex occulto acuit & excitat ingenia. (Seneca 4. benef. c.6.)

CAPUT IX.

Templa ad augendam pietatem exstrudia sunt.

T

Censeo: delubra esse excitanda Diis in urbibus Nec sequor magos Persarum, quorum consilio Xer xes dicitur inflammasse templa Graeciae. (Cicer. ze leg. 2. n. 26.) Indignabantur quippe includi parietibus Deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis esset templum & domus. Graeci & Romani melius scnsere ac fecere: qui, licet agnoscerent divinum Numen esse ubique diffusum, tamen, ut augerent pietatem nostram in Deos, voluerunt illos incolere easdem urbes quas nos. Affert enim haec opinio religionem utilem civitatibus. Siquidem bene dictum est a Pythagora doctissimo viro, pietatem & religionem maxime versari in animis cum rebus divinis operam damus in templis › cernentes simulacra Deorum.

[ocr errors]

Tha

« PoprzedniaDalej »